Sayfadaki görseller
PDF
ePub

No. 372. 1464. 25. Mai.

P. Pius II. verleiht dem Cleriker Nicolaus Muffel die durch Erhebung des Dietrich von Bocksdorf auf den Naumburger Bischofstuhl vacant gewordene Mariencapelle auf dem Rathhause

zu Leipzig.

Pius episcopus servus servorum dei dilecto filio Nicolao Muffeln clerico Bambergensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Vitae ac morum honestas. alia quoque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fide digno commendaris testimonio, nos inducunt, ut tibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque capella beatae Mariae virginis in praetorio oppidi Lipczk Merseburgensis diocesis, quae de iure patronatus laicorum existit et quam dilectus filius Theodericus de Bocksdorff clericus Numbergensis tempore promotionis per nos factae de eo ad ecclesiam Numburgensem tunc pastore carentem obtinebat prout obtinet per promotionem huiusmodi et munus consecrationis eidem electo impendendum, vacare speraretur, nos iuri patronatus huiusmodi hac vice duntaxat derogantes volentes tibi praemissorum tuorum meritorum' intuitu gratiam facere specialem motu proprio non ad tuam vel alterius pro te nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate capellam praedictam, quae sine cura est et cuius fructus redditus et proventus quatuor marcarum argenti secundum communem aestimationem valorem annuum accepimus non excedunt, cum illam ut praemittitur aut per lapsum temporis de consecrandis episcopis a canonibus difiniti seu alias quovis modo praeterquam per ipsius electi obitum vacare contigerit, conferendam et cum omnibus iuribus et pertinentiis suis donatione apostolica reservamus, districtius inhibentes venerabili nostro episcopo Mersburgensi ac illi vel illis ad quem vel ad quos ipsius capellae collatio provisio praesentatio seu quaevis alia dispositio communiter vel divisim pertinet, ne de illa contra reservationem huiusmodi disponere quoquo modo praesumant, ac decernentes ex nunc irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemtari; non obstante, si aliquis super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales apostolicae sedis vel legatorum eius litteras impetrarit, etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus te in assecutione dictae capellae volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem beneficiorum aliorum volumus praeiudicium generari, seu si praefato episcopo Mersburgensi vel quibusvis aliis communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli non possint quodque de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem provisionem praesentationem seu quamvis aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indultu huiusmodi mentionem et qualibet alia dictae sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscunque tenoris existat, per quam praesentibus non expressam vel tota

liter non insertam1) effectus huiusmodi gratiae impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque) toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Nulli igitur omnino hominum etc. Si quis hoc etc. Datum Romae apud sanctum Petrum anno incarnationis dominicae M. CCCC. LXIV octavo Kalendas Junii pontificatus nostri anno sexto.

Nach Barthel's Diplomatar. Lips. II. fol. 63b im Rathsarchiv zu Leipzig.

Mit vielen Fehlern gedruckt in dem Bericht d. deutsch. Gesellsch. zu Leipzig 1838. S. 25.

1) Barthel: vel tenor non insertum. 2) Barthel: eiusque.

No. 373. 1464. 25. Mai u. 10. Juni.

Bischof Prosper (Escualensis 1), von Huesca?) zeigt dem Bischof von Merseburg und denjenigen, welchen die Verleihung der Mariencapelle auf dem Rathhause zu Leipzig zuständig ist, an, dass ihm durch Nicolaus Muffel ausser der für diesen ergangenen päbstlichen Provision (No. 372) eine Bulle folgenden Wortlautes ausgehändigt worden ist: Pius episcopus servus servorum dei venerabili viro episcopo Escualensis et dilectis filiis sancti Johannis novi monasterii Herbipolensis ac sanctorum Petri et Pauli Ciczensis Neunburgensis diocesis ecclesiarum praepositis salutem et apostolicam benedictionem. Hodie cum capella beatae Mariae virginis in praetorio opidi Lipczk Mersburgensis diocesis, quae de iure patronatus laicorum existit, per promotionem dilecti filii Theoderici de Buckestorff electi Neumburgensis per nos factam de eo ad ecclesiam Neumburgensem tunc pastore carentem per munus consecrationis eidem electo impendendum vacare speraretur, nos motu proprio capellam praedictam, cum illam ut praefertur aut per lapsum temporis de consecrandis episcopis a canonibus diffiniti aut alias quovis modo praeterquam per ipsius electi obitum vacare contingeret, conferendam dilecto filio Nicolao Muffell clerico Bambergensis diocesis cum omnibus iuribus et pertinentiis suis donationi apostolicae reservavimus, prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum, si et postquam dictae litterae vobis praesentatae fuerint, per vos vel alium seu alios capellam praedictam cum illam vacare contigerit ut praefertur, etiamsi actu alias quovis modo aut ex alterius cuiuscunque persona seu per liberam resignationem dicti electi aut alterius de illa extra Romanam curiam etiam coram notario publico et testibus sponte factam vacet, etiam si tanto tempore vacaverit, quod eius collatio extra Lateranensis statuta concilii ad sedem apostolicam legitime devoluta ipsaque capella dispositioni apostolicae alias specialiter reservata existat, et super ea inter aliquos lis, cuius statum praesentibus haberi volumus pro expresso, pendeat indecisa, dummodo tempore datae praesentium non sit in ea alicui specialiter ius quaesitum, cum omnibus iuribus et pertinentiis supradictis eidem Nicolao auctoritate nostra conferri et assignari curetis, inducentes eum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem capellae iuriumque et pertinentiarum praedictarum et defendentes inductum amoto exinde quolibet illicito detentore ac facientes eidem Nicolao de dictae capellae frugibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi, non obstantibus felicis recordationis Bonifacii octavi papae praedecessoris nostri et aliis apostolicis constitutionibus nec non omnibus, quae in dictis litteris volumus non obstare, contrariis quibuscunque, aut si venerabili fratri nostro episcopo Mersburgensi vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, contradictores auctoritate nostra

1) Die Handschrift hat durchweg Estualensis.

COD. DIPL. SAX. II. 8.

39

appellatione postposita compescendo. Datum Romae apud sanctum Petrum anno incarnationis dominicae millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto octavo Kal. Junii pontificatus nostri

anno sexto.

[ocr errors]

Es ergeht demgemäss von Seiten des Bischofs Prosper an den Bischof von Merseburg und die Andern im Eingange Bezeichneten die Aufforderung, quatenus infra sex dies postquam praefatum dominum Theodericum Bockesdorff munus consecrationis infra tempus de consecrandis episcopis a canonibus diffinitum suscepisse vel tempus huiusmodi lapsum fuisse dictamque capellam propterea seu per promotionem de persona ipsius - Theoderici ad ecclesiam Newmburgensem per dominum nostrum papam factam vacavisse et vacare ipsamque sic vacantem per nos aut per aliquem collegarum vel subdelegatorum nostrorum domino Nicolao Muffel collatam et assignatam fuisse et esse noveritis immediate sequentes, - eundem Nicolaum Muffel principalem vel procuratorem suum eius nomine et ad corporalem realem et actualem capellaniae [possessionem] ponatis et inducatis ac recipiatis, amoto exinde quolibet illicito detentore. Kirchliche Strafen für den Fall des Ungehorsams werden angedroht, es wird die gesamte Geistlichkeit der Merseburger Diocese angewiesen, in Stellvertretung des Bischofs Prosper (cum ad executionem praemissorum ulterius faciendum nequeamus quo ad praesens pluribus in Romana curia praepediti negotiis personaliter interesse) dem Nicolaus Muffel auf dessen Ersuchen an Ort und Stelle und bei den betr. Personen in näher angegebener Weise zu Erlangung der Capellanei behülflich zu sein. Datum Romae in domo habitationis nostrae sub anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto indictione duodecima die vero decima mensis Junii pontificatus etc., praesentibus ibidem discretis viris dominis Thoma Donati presbityro Trinentensis, Johanne Muffel clerico Bambergensis diocesium testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Nach der Handschrift Rep. II. fol. 10a fol. 188 in der Stadtbibliothek zu Leipzig.

No. 374. 1464. 16. Aug.

--

Notariatsinstrument, wornach am 16. August in der kaiserlichen Stadt Nürnberg in der h. Geistcapelle im neuen Hospital Nicolaus Muffel der jüngere Domherr zum Neuen-Münster in Würzburg die Meister der freien Künste Johannes Seus, Seyfrid Dietherich, Steffan Schutz, Nicolaus Hessler u. Johannes Forchtel zu seinen Procuratoren bestellt hat ad insinuandum pro eo et nomine ipsius spectabilibus et providis magistro civium et consulibus civitatis Lipczensis nonnullas litteras provisionis apostolicae sibi de capella b. Mariae virg. in praetorio civitatis praedictae vacante ex nunc vel cum vacaverit per munus consecrationis domini Theoderici electi et confirmati Neumburgensis per papam modernum gratiose factas eosque monendum et requirendum vigore processuum eorundem sub poenis et censuris in eisdem contentis, ut possessionem eiusdem capellae libere evacuent et dimittant ipsisque sive eorum alteri nomine dicti constituentis tradant et assignent, ac recipiendum et se ad eandem induci petendum et obtinendum ac super recusatione et intrusione quorumcunque executores et subexecutores in huiusmodi processibus nominatos et subdeputatos accedendum talesque poenas et sententias contra eosdem in eisdem processibus fulminatas incidisse declarari petendum etc. Acta sunt haec praesentibus ibidem discretis viris dominis Johanne Weytt et Erhardo Nachtigal presbyteris Bambergensis diocesis testibus etc.

Et ego Conradus Eythelstame de Amberg clericus Ratisponensis diocesis publicus sac. imp. auctor. notarius etc.

Nach der Handschrift Rep. II. fol. 10a fol. 194 in der Stadtbibliothek zu Leipzig.

No. 375. 1464. 25. Aug.

B. Johann von Merseburg bestätigt das von Nicolaus Volkmar, Pfarrer zu Taucha gestiftete Lehn auf dem Laurentiusaltar in der S. Johanniscapelle in dem Spital der Sondersiechen. (Vgl. No. 301). Gegeben am sonnobunde noch sente Bartholomeus tage des heiligen aposteln.

Orig. im Rathsarchiv zu Leipzig.

No. 376. 1464. Nach dem 31. Aug.

Bürgermeister, Rath und Johannes Udriczsch, Professor der Theologie legen wider die päbstliche Verleihung der Rathhauscapelle an Nicolaus Muffel beim päbstlichen Stuhle Berufung ein.

Cum iniuria lacessitis et oppressis seque plus opprimi timentibus utriusque iuris indulgentia appellationis remedium venit in occursum, hinc est quod ego Nicolaus Gutteren syndicus et procurator providorum et honestorum proconsulis consulum et iuratorum opidi Lieptczk Mersburgensis diocesis et venerabilis viri Johannis Vdriczsch sacrae theoloyae professoris clerici praefatae Mersburgensis diocesis animo et intentione appellandi et provocandi dico et protestor, quod cum in praetorio dicti opidi capella sit in honorem beatae Mariae virginis consecrata, cuius ius patronatus ad dictos dominos meos proconsulem consules et iuratos ex eius capellae institutione et etiam legittima praescriptione tanti temporis, cuius initium non est in memoria hominum, spectabat et hodie spectat et pertinet pleno iure, quae etiam capella ita qualificata et modificata est, ut scriba et secretarius dicti opidi pro tempore existens dumtaxat et nullus alius eidem praefici nec alteri conferri debeat, cum habilis sit ad beneficia ecclesiastica obtinenda, quod si scriba talis inhabilis sit, tunc alius non aliter instituendus est, quam usque si scribam aut notarium habuerint beneficiorum capacem, prout haec modificatio in instauratione canonice et licite adiecta est. Praeterea huic capellae est aliud annexum onus et officium, quod cum alius a notario institutus sit, tunc ille alter eiusdem opidi syndicus generalis esse debet, prout hoc a multis retro elapsis temporibus praescriptionem inducentibus observatum est. In huius beneficii iurispatronatus quieta possessione a tempore instaurationis dicti beneficii usque nunc praefati domini mei fuerunt proconsul et consules pro tempore existentes prout hodie sunt, ita ut nullo unquam tempore quoquo modo per quempiam quavis auctoritate inquietati turbati aut impediti, sed illo iure semper freti fuerunt sicut quilibet alii patroni laici, quos sedes apostolica in iure suo turbare non consuevit, ut mos et consuetudo Romanae curiae habet, ne laicos a fundatione beneficiorum retrahat. Pridie tamen die Lunae vicesima septima Augusti nondum sex diebus elapsis dicti domini mei proconsul consules et iurati praedicti et die Veneris tricesima prima praefati mensis Augusti praenominatus dominus magister Johannes Vdriczsch sacrae theoloyae professor dictae capellae beneficiatus per quendam Johannem Seuß assertum

procuratorem Nicolai Muffell1) requisiti fuerunt per processum et litteras executoriales reverendi in Christo patris et domini domini Prosperi episcopi Escualensis asserti iudicis et executoris assertarum litterarum apostolicarum, ut dictum Nicolaum Muffel ad ius et possessionem dictae capellae admittere debeant, quam sanctissimus dominus noster dispositioni sedis apostolicae reservasset et provisionem de ea dicto Nicolao Muffel fieri mandavisset, prout haec et alia in processu requisitionis latius asserebantur contineri. Cum itaque illud beneficium tales qualitates et modos in se habet et dominum nostrum sanctissimum latuit talis veritas illarum qualitatum, quam si scivisset tales litteras non dedisset, fructus etiam istius beneficii excedunt quatuor marcas argenti secundum communem aestimationem contra formam assertae gratiae et provisionis factae, praeterea executoriales litterae dicto domino Prospero ut asseritur directae pro executione gratiosi in se continent, ut illa capella cum vacaverit conferri debeat dicto Nicolao Muffel et cum in processu non constet de provisione sibi facta et per consequens ad executionem processit antequam provisio sibi facta fuit, cum etiam per hoc domini mei in iure suo contra longe observatam consuetudinem Romanae curiae gravati sunt et verisimiliter timere habent, ut per hoc in posterum per amplius gravabuntur, quia ille cui provisio fieri debet ut asseritur de familia cardinalis Senensis est et ita iterum curiae vacare posset, per quod amplius gravarentur vel saltem magnis laboribus et expensis ius suum conservare compellerentur, quare per hanc dictam requisitionem dicti procuratoris ex causis praeexpressis omnibus et singulis vel eorum altero praefatos dominos meos proconsulem consules et iuratos in iure suo praemisso et praefatum dominum Johannem Vdriczsch capellanum per eos praesentatum et investitum ad capellam eandem et me gravatos esse sentiens timensque verisimiliter in futurum huius occasione eos plus posse gravari ideoque ab illis gravaminibus iam factis et aliis ex iis sequendis et inferendis comminatis et comminandis nec non ab omnibus aliis et singulis exinde vel eorum occasione vel praetextu secutis vel secuturis quocunque vel quibuscunque nominibus censeantur contra praefatum patrem et dominum Prosperum et Nicolaum Muffel praefatum, eorum procuratorem aut quoslibet alios eius et eorum nomine interesse putantes provocandum duxi et praesentis serie omnibus melioribus modo via iure forma et causa, quibus melius et efficacius fieri possit, nomine dominorum meorum et meo coniunctim et divisim et omnium subditorum ipsorum aut aliorum quarumcunque ecclesiasticarum, vel saecularium personarum, quorum interest vel intererit quomodolibet in futurum, cum omnibus nobis adhaerentibus vel adhaerere volentibus nunc et in posterum provoco et appello in his scriptis ad sanctissimum dominum nostrum papam Pium et ad eius sedem sanctam apostolicam aut ad illum et illos, [ad] quem vel quos de iure fuerit appellandum, praesertim ad melius informandum sanctissimum dominum nostrum praefatum de natura et qualitate istius beneficii et iure dictorum meorum dominorum, quam forte iam informatus et per importunas preces demollitus est, apostolosque peto rogo et requiro instanter instantius instantissime, si quis sit qui eos dare velit aut possit, aut saltem a vobis notariis publicis testimoniales litteras posco, subiiciens dominos meos praefatos et me, causam et statum causae huius nomine ipsorum

1) Die Handschrift hier und im Folgenden stets: Nuffell.

« ÖncekiDevam »