Sayfadaki görseller
PDF
ePub

de vitae munditia honestate morum spiritualium providentia et temporalium circunspectione aliisque multiplicum virtutum donis fidedigna testimonia perhibentur direximus oculos nostrae mentis Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua nobis et fratribus ipsis ob tuorum exigentiam meritorum accepta praefatae ecclesiae de eorundem fratrum consilio apostolica auctoritate providemus Teque illi in archiepiscopum preficimus et pastorem curam et administrationem ipsius ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo in illo qui dat gratias et largitur praemia confidentes quod dirigente Domino actus tuos praefata ecclesia sub tuo felici regimine regetur utiliter et prosperè dirigetur. Ac (sic) grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa jugum igitur Domini tuis impositum humeris prompta devotione suscipiens curam et administrationem praefatas sic exercere studeas solicitè fideliter et prudenter quod ecclesia ipsa gubernatori provido et fructuoso administratori gaudeat se commissam Tuque preter aeternae retributionis praemium nostram et dictae Sedis benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis Datum Romae apud Sanctum Petrum anno etc. (sic) 1582 pridie kalendas februarii Pontificatus nostri anno xj‘.

Bulla do papa Gregorio XIII a el-Rei

1583-Janeiro 31

Charissimo in Christo filio Philippo Portugalliae et Algarbiorum Regi Catholico salutem etc. (sic).

Gratiae divinae premium acquiritur si per seculares Principes ecclesiarum praelatis presertim pontificali dignitate praeditis opportuni favoris presidium et honor debitus impendatur. Hodie siquidem ecclesiae Goanensis tunc per obitum bonae memoriae Henrici olim Archiepiscopi Goanensis extra Romanam Curiam defuncti pastoris solatio destitutae de persona dilecti filii Vincentii electi Goanensis nobis et fratribus nostris ob suorum exigentiam meritorum accepta de eorundem fratrum consilio apo

1 Copia, no ARCH. NAC., Livro Diversas Bullas, fol. 169. Ms.

stolica auctoritate providimus ipsumque illi in Archiepiscopum preficimus el pastorem curam et administrationem ipsius ecclesiae sibi in spiritualibus et temporalibus plenariè committendo prout in nostris inde confectis. litteris plenius continetur. Cum itaque fili charissime sit virtutis opus Dei ministros benigno favore prosequi ac eos verbis et operibus pro Regis aeterni gloria venerari Maiestatem tuam Regiam rogamus et hortamur attente quatenus eundem Vincentium electum et praefatam ecclesiam suae curae commissam habens pro nostra et Sedis Apostolicae reverentia propensius commendatos in ampliandis iuribus suis sic eos benigni favoris auxilio prosequaris quod ipse Vincentius electus tuae celsitudinis fultus praesidio in commisso sibi dictae ecclesiae regimine possit Deo propitio prosperari ac tibi exinde a Deo perennis vitae premium et a nobis condigna proveniat actio gratiarum. Datum ut supra (sic)1.

Bulla do papa Gregorio XIII a el-Rei

1583-Junho

Gregorius episcopus servus servorum Dei Charissimo in Christo filio nostro Philippo Portugallie et Algarbiorum Regi Catholico salutem et apostolicam benedictionem Gratie divine premium et humane laudis preconium acquiritur si per seculares principes ecclesiarum prelatis presertim pontificali dignitate preditis opportuni favoris presidium et honor debitus impendatur Hodie siquidem venerabilem fratrem nostrum Petrum Episcopum Leiriensem nuper Angrensem a vinculo quo ecclesie Angrensi cui tunc preerat tenebatur de fratrum nostrorum consilio et apostolice potestatis plenitudine absolventes ipsum ad ecclesiam Leiriensem tunc per obitum bone memorie Antonii olim Episcopi Leiriensis extra Romanam curiam defuncti pastoris solatio destitutam de simili consilio apostolica auctoritate transtulimus ipsumque illi in Episcopum prefecimus et pastorem curam et administrationem ipsius ecclesie Leiriensis sibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo prout in nostris inde con

Copia, no ARCH. NAC., Livro Diversas Bullas, fol. 171 v. Ms.

fectis litteris plenius continetur Cum itaque fili charissime sit virtutis opus Dei ministros benigno favore prosequi ac eos verbis et operibus pro Regis eterni gloria venerari Maiestatem tuam Regiam rogamus et hortamur attente quatenus eundem Petrum Episcopum et ecclesiam Leiriensem sue cure commissam habens pro nostra et apostolice sedis reverentia propensius commendatos in ampliandis et conservandis iuribus suis sic eos benigni favoris auxilio prosequaris quod ipse Petrus Episcopus celsitudinis tue fultus presidio in commisso sibi eiusdem ecclesie Leiriensis regimine possit Deo propitio prosperari ac tibi exinde a Deo perennis vite premium et a nobis condigna proveniat actio gratiarum Datum Rome apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominice millesimo quingentesimo octuagesimo tertio Tertio nonas junii Pontificatus nostri anno duodecimo '.

Breve do papa Gregorio XIII

1583-Junho 88

Gregorius Papa xIII-Ad perpetuam rei memoriam. Ex iniuncti nobis apostolici muneris debito inducimur, et rationis ordine suadente curare tenemur, ut his, qui pro fidei catholicae conservatione, puritate, ac haeresum extirpatione iugiter laborare non cessant, pro eorum commoda sustentatione, ac necessitatibus sublevandis, et onerum illis incumbentium supportatione, congruae subventionis auxilia ex Christi Domini patrimopio ministrentur. Cùm itaque sicut charissimus in Christo filius noster Philippus Portugalliae, et Algarbiorum Rex Catholicus suo, et dilectorum filiorum Generalis, et aliorum Inquisitorum haereticae pravitatis in Portugalliae et Algarbiorum regnis existentium nominibus exponi nobis fecit, officium Sanctae Inquisitionis in dictis regnis institutum gravium impensarum mole ita gravatum existat, ut ad Generalis, et aliorum Inquisitorum praedictorum, ministrorumque, et officialium congruam sustentationem, onerumque ipsi officio diversimodè incumbentium supportationem, annuus redditus quatuordecim millium cruciatorum non sufficiant: redditus au

1 ARCH. NAC., Maç. 35 de Bullas, num. 27.

tem et proventus ipsius officii ad decem mille ducatos annuatim non ascendant; ac proinde officium ipsum non parvo subventionis auxilio indigere noscatur. Nos, qui aliàs procurante clarae memoriae Sebastiano regnorum praedictorum Rege, asserente redditus, et proventus annuos officii praedicti summam quinque millium cruciatorum non excedere, ab uno, et una ex Ulixbonensi, et Elborensi, ac Colimbriensi duas tertias partes; ex singularum verò aliarum cathedralium, etiam metropolitanarum ecclesiarum regnorum praedictorum canonicatibus, et praebendis quibusdam exceptis etiam tunc vacantibus, seu qui prius quovismodo vacare contingeret, medietatem omnium et singulorum fructuum, reddituum, et proventuum, iurium, obventionum, et emolumentorum, ac distributionum quotidianarum solis praesentibus, et divinis interessentibus dari, et per eos lucrari solitarum, ab ipsis canonicatibus, et praebendis dismembravimus, et separavimus, illaque eidem officio perpetuo applicavimus, et appropriavimus; prout in nostris desuper in forma Brevis confectis litteris plenius continetur. Et sicut accepimus dismembratio, et applicatio huiusmodi effectum sortitae non sunt, eiusdemque fidei catholicae conservationem, et puritatem summopere affectamus, officii praedicti indemnitati in parte saltem consulere; et ut impensas praedictas commodius perferre valeat, de aliquo subventionis auxilio providere volentes; necnon fructuum, reddituum, et proventuum eidem officio aliàs quomodolibet apostolica, vel alia auctoritate applicatorum, seu unitorum quantitates, qualitates, verosque annuos valores, ac praedictarum, seu quarumcunque aliarum literarum unionum, seu applicationum huiusmodi tenores, continentias, et formas praesentibus pro expressis habentes, ac posteriores dismembrationem, separationem, applicationem penitus abrogantes, cassantes, irritantes, et annullantes, Philippi Regis, et Inquisitorum praedictorum nobis super eo porrectis supplicationibus inclinati, ab uno et una ex Ulixbonensi, et Elborensi, ac Colimbriensi medietatem; ex singularum verò aliarum cathedralium etiam metropolitanarum ecclesiarum regnorum praedictorum ab uno etiam, et una canonicatibus, et praebendis theologalibus, doctoralibus, et poenitentialibus tamen exceptis, etiam nunc actu vacantibus, seu qui primo per cessum, vel decessum, aut quamvis aliam dimissionem, vel amissionem, aut privationem illos ad praesens obtinentium, seu aliàs quovis modo, et ex quorumcunque personis, etiam apud sedem apostolicam, etiam in aliquo ex mensibus nobis, aut Romano Pontifici pro tempore existenti, et sedi huiusmodi reservatis, etiam ordinariis collatoribus per

constitutiones apostolicas nunc et pro tempore editas, seu literas alternativarum, aut etiam alia privilegia, et indulta hactenus concessa, vel in posterum concedenda, vacare contigerit, et tanto tempore vacaverint, quòd eorum collatio iuxtà Lateranensis statuta Concilii ad praedictam sedem legitimè devoluta, ipsique canonicatus, et praebenda dispositioni apostolicae specialiter vel ratione cuiusvis etiam nostrae, vel alicuius cardinalis viventis, et in Romana Curia praesentis familiaritatis, continuae commensalitatis, aut aliàs ex quavis causa, non tamen ex causa resignationis, generaliter reservati existant, et super eis lis inter aliquos, cuius statum, et merita, nominaque et cognomina judicum, et collitigantium, necnon singulorum canonicatuum, et praebendarum praedictorum fructuum, reddituum, et proventuum veros annuos valores praesentibus pro expressis etiam habentes, tertiam partem omnium et singulorum fructuum, reddituum, et proventuum, iurium, obventionum, et emolumentorum, ac etiam distributionum quotidianarum solis praesentibus, et divinis officiis interessentibus dari, et per eos lucrifieri solitarum, auctoritate apostolica tenore praesentium perpetuò separamus et dismembramus, illasque sic separatas, et dismembratas eidem officio, ita quòd liceat modernis, et pro tempore existentibus Generali, et aliis Inquisitoribus ministris, et officia- · libus praedictis singulas partes dismembratas, et separatas praedictas per se, vel alium, seu alios propria auctoritate etiam ex integris fructibus mensarum capitularium percipere, exigere, levare, locare, dislocare, arrendare, atque in suos, et dicti officii usus, et utilitatem convertere, diocesani loci, vel cuiusvis alterius licentia desuper minime requisita, auctoritate et tenore praedictis etiam perpetuò applicamus, et appropriamus. Decernentes praesentes literas de subreptionis, vel obreptionis, aut intentionis nostrae, seu quovis alio praetextu, seu causa annullari, invalidari, vel impugnari, aut per loci ordinarios, aut capitula ecclesiarum praedictarum, seu alios quoscunque revideri, vel examinari nullatenus posse; minusque sub similium, vel dissimilium separationum, dismembrationum, applicationum, appropriationum, concessionum, assignationum, aut aliarum gratiarum revocationibus, suspensionibus, limitationibus, aut aliis contrariis dispositionibus minimè comprehendi posse; sed tanquam in fidei favorem emanatas ab illis semper exceptas, et quoties illae emanabunt, toties in pristinum statum restitutas, repositas, et reintegratas esse, et censeri; irritum quoque et inane si secus super his à quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus

« ÖncekiDevam »