Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nostris de unionibus committendis ad partes vocatis interesse habentibus, et exprimendo valore, necnon Lateranensis Concilii uniones perpetuas, nisi in casibus à iure permissis, fieri prohibentis, aliisque constitutionibus, et ordinationibus apostolicis; necnon singularum ecclesiarum praedictarum iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis apostolicis iisdem ecclesiis, illarumque praesulibus, superioribus, capitulis, et personis sub quibuscunque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, necnon irritantibus, et aliis decretis in genere, vel in specie, etiam per quoscunque Romanos Pontifices praedecessores nostros, et sedem praedictam, etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac aliàs quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis: Quibus omnibus, etiam si de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda esset, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, inserti forent, praesentibus pro sufficienter expressis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, hac vice duntaxat specialiter, et expressè derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem quòd ubi fructus, redditus, et proventus, iura, obventiones, et emolumenta, ac distributiones aliquorum ex canonicatibus, et praebendis primò vacaturis praedictis ad ducentos cruciatos monetae Portugalliae secundum communem aestimationem praedictam annuatim non ascendent ex illis ea tantum pars, quae valorem annuum centum cruciatorum similium excedet, separata, et dismembrata, ac dicto officio applicata censeatur, ita ut ipsos canonicatus et praebendas pro tempore obtinentibus centum cruciati ad minus annuatim remaneant; quòdque canonicatus et praebendae huiusmodi à quibus partes praedictorum fructuum dismembrari contigerit, aliquibus idoneis viris, qui onera consueta illis incumbentia cum residuo fructuum illis remanentium supportent, conferantur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die xxviij Junii M.D. lxxxiij. Pontificatus nostri anno duodecimo '.

1 ARCH. NAC., Papeis varios do Santo Officio (Caixa 26 de Bullas), Maç. 1, num. 260.

TOMO XII.

3

Breve do papa Gregorio XIII
aos arcebispos e bispos

1583-Outubro 15

Gregorius Papa xi. Venerabiles fratres salutem et apostolicam benedictionem. Exponi nobis fecit dilectus filius Promotor fiscalis curiae saecularis charissimi in Christo filii nostri Philiphi Portugalliae et Algarbiorum Regis Catholici quod non desunt in Portugalliae et Algarbiorum regnis iniquitatis filii clerici saeculares et regulares etiam in sacris et probatis ordinibus constituti qui eorum officii et professionis immemores sub ecclesiasticae immunitatis fiducia, fidelem populum comovere aliaque graviora crimina et excessus in regnorum eorumdem statum et Regiae Maiestatis perniciem et offensionem attentare non verentur qui nisi poenae severitate comprimantur gravia posset scandala seminare et sicut eadem subiungebat expositio plurimum expediat pravorum hominum huiusmodi delicta non remanere impunita ut iustitiae rigor in illos executus aliis terroris fiat exemplum pro parte eiusdem Promotoris dicti Regis nomine nobis fuit humiliter supplicatum quatenus in praemissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur qui ex officii nostri debito zelatores iustitiae esse tenemur improbos et sceleratos homines ecclesiastica libertate et immunitate indignos censentes huiusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati vestrae nostrisque (sic) successoribus ut absque alicuius censurae vel poenae ecclesiasticae seu irregularitatis notae incursu quascumque ecclesiasticas personas tam saeculares quam cuiusvis ordinis regulares etiam in sacris et presbyteratus ordinibus constitutas quas in regnorum praedictorum statum aut Regiae Maiestatis offensionem conspirasse et ad id populum commovere, et de huiusmodi crimine legitime convictas aut confessas vobis in sua videlicet vestrum cuiusque civitate vel diocesi esse constiterit, cuiuscumque qualitatis fuerint iuxta canonicas sanctiones condignis poenis affectas, servata iuris forma curiae saeculuri tradere puniendas libere et licite possitis et valeatis, apostolica auctoritate tenore praesentium licentiam et facultatem concedimus et impartimur et

ob traditionem huiusmodi, etiam si ex illa membrorum mutilatio aut hominum caedes subsequantur nullas censuras aut poenas ecclesiasticas vel irregularitatis notam per vestrum aut successorum praedictorum quemque incurri posse vel debere, eisdem auctoritate et tenore decernimus. Non obstantibus quibusvis apostolicis ac in provincialibus et synodalibus conciliis editis generalibus et specialibus constitutionibus et ordinationibus et ordinum quorumlibet quorum regulares personae professae forsan fuerint etiam iuramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus privilegiis quoque indultis et litteris apostolicis illis illorumque superioribus et personis quomodolibet concessis confirmatis et innovatis. Quibus omnibus etiam si pro illorum sufficienti derogatione de illis illorumque totis tenoribus in praesentibus litteris specialis specifica et individua mentio, seu quaevis alia exquisita forma observanda foret tenores huiusmodi pro expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Marcum sub annulo Piscatoris die xv Octobris мDLXXXIII. Pontificatus nostri anno duodecimo 1.

Breve do papa Gregorio XIII

ao inquisidor geral e aos outros inquisidores

1584-Agosto 8

Gregorius Papa XIII.—Dilecti filii salutem, et apostolicam benedictionem. Alias precibus charissimi in Christo filii Philippi Portugalliae, et Algarbiorum Regis Catholici vestro etiam nomine nobis porrectis adducti, primo vacaturis canonicatu et praebenda singularum Ulixbonensis, Elborensis, et Colimbriensis dimidiam, reliquarum vero metropolitanarum et aliarum cathedralium ecclesiarum regnorum Portugalliae, et Algarbiorum, tertiam partem omnium fructuum, reddituum, proventuum, iurium, obventionum, emolumentorum, ac distributionum quotidianarum, etiam

1 Copia, no ARCH. NAC., Liv. mss., num. 419, fol. 62.- Sobrescrito: Venerabilibus Archiepiscopis et Episcopis in Portugalliae et Algarbiorum regnis eorumque provinciis et dominiis constitutis.

solis praesentibus, et divinis officiis interessentibus debitorum praestarique solitorum perpetuo separavimus, illaque officio Inquisitionis huiusmodi in dictis regnis etiam perpetuò applicavimus, decreto irritanti desuper apposito, prout nostris (sic) literis desuper in forma brevis confectis plenius continetur. Et deinde canonicatu, et praebenda dictae ecclesiae Ulixbonensis morte quondam Pauli Munez extra Romanam Curiam defuncti vacantibus dilectus filius noster Albertus tituli Sanctae Crucis in Hierusalem presbyter cardinalis Archidux Austriae nuncupatus noster et Apostolicae Sedis in dictis regnis legatus separationis, et applicationis, ac decreti, et literarum praedictarum nondum vobis redditarum ignarus illos sic vacantes praetextu indulti apostolici illi super hoc concessi dilecto filio Alphonso Colonna clerico apostolica auctoritate contulit, et providit etiam de eisdem, ipseque Alphonsus collationis et provisionis huiusmodi praetextu illorum possessionem apprehendit, et quamvis haec de facto processerint, nos nihilominus ad evitanda litium inde oriturarum dispendia commodis utrinque rationibus providere volentes, ac etiam supplicationibus dicti Philippi Regis inclinati volumus, et apostolica auctoritate statuimus, ut vobis à prosecutione dictae gratiae vestrae quoad ipsos canonicatum, et praebendam omnino desistentibus, dictus Alphonsus accepta à nobis nova de illis provisione cos illius vigore obtineat, nec illi desuper à vobis ulla prorsus molestia inferatur, gratia tamen et literis nostris praedictis quoad dismembrationem et separationem dimidiae partis fructuum et aliorum praedictorum canonicatus, et praebendae eiusdem ecclesiae Ulixbonensis, qui primo vacabunt effectum sortituris. Vobis insuper concedentes, ut si in primo vacaturis tam Ulixbonensis, quam caeterarum ecclesiarum praedictarum canonicatibus, et praebendis gratia ipsa suum non consequatur effectum, illa in secundo, et deinceps vacaturis locum obtineat, quoad ipsa illum integre sortiatur. Non obstantibus nostra de non tollendo iure quaesito, ac aliis apostolicis constitutionibus, necnon omnibus illis, quae in dictis literis voluimus non obstare, caeterisque contrariis quibuscunque. Datum Romae apud Sanctum Marcum sub annulo Piscatoris die viij Augusti M.D. lxxxiiij. Pontificatus nostri anno tertiodecimo '.

1 ARCH. NAC., Papeis varios do Santo Officio, (Caixa 26 de Bullas), Maç. 1, num. 263.- Sobrescrito: Dilectis filiis Generali, et aliis Inquisitoribus haereticae pravitatis in Portugalliae, et Algarbiorum regnis apostolica auctoritate constitutis.

Bulla do papa Xisto V

1585-Junho 3

Sixtus episcopus servus servorum Dei Ad futuram rei memoriam. Romani Pontificis providentia circumspecta circa ea libenter intendit per quae pensionum reservationes et aliae gratiae per illum mensis episcopalibus pro tempore factae sublatis quibusvis obstaculis suum sortiantur effectum. Cum itaque nos hodie postquam venerabilem fratrem nostrum Hieronymum episcopum Faraonensem alias Silvensem olim Funchalensem a vinculo quo ecclesiae Funchalensi cui tunc praeerat tenebatur de fratrum nostrorum consilio et apostolicae potestatis plenitudine absolventes illum ad ecclesiam Faraonensem alias Silvensem certo tunc expresso modo vacantem de consilio et potestatis plenitudine similibus per quasdam etiam hodie transtuleramus, ipsumque Hieronymum episcopum eidem ecclesiae Faraonensi in episcopum praefeceramus et pastorem mensae episcopali ecclesiarum Septensis et Tingensis invicem unitarum certo tunc expresso modo liberam immunem et exemptam mille et ducentorum ac quinquaginta cruciatorum monetae in regno Portugalliae cursum habentis super mensae episcopalis dictae ecclesiae Faraonensis fructibus redditibus et proventibus pro tempore existentibus episcopo Septensi et Tingensi vel eius procuratori ad id ab eo speciale mandatum habenti per dictum Hieronymum episcopum et successores suos ipsius ecclesiae Faraonensis praesules seu administratores pro tempore existentes annis singulis in certis terminis etiam tunc expressis sub interdicti ingressus ecclesiae et deinde suspensionis a regimine et administratione dictae ecclesiae Faraonensis sententiis perpetuò persolvendam et per episcopum Septensem et Tingensem prefatum percipiendam motu proprio per alias nostras literas in quibus expressum fuit quod dicti Hieronymi episcopi expressus tunc accedebat assensus licet non accederet reservaverimus, constituerimus et assignaverimus prout in singulis literis praedictis plenius continetur. Nos qui dudum inter alia voluimus et ordinavimus quod literae reservationis vel assignationis cuiusvis pensionis annuae super alicuius beneficii fructibus

« ÖncekiDevam »