Sayfadaki görseller
PDF
ePub

etiam motu proprio expediri non possent nisi de consensu illius qui dictam pensionem persolvere tunc haberet cupientes ut reservatio constitulio et assignatio pensionis huiusmodi ac literae desuper confectae suum plenarium sortiantur effectum motu simili non ad alicuius nobis super hoc oblatae petitionis instantiam sed de nostra mera liberalitate reservationem constitutionem et assignationem pensionis huiusmodi et literas desuper confectas praedictas voluntate et ordinatione nostris praedictis ac aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis necnon prefatae ecclesiae Faraonensis juramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus quodque eiusdem Hieronymi episcopi ad id expressus assensus non accederet, caeterisque contrariis nequaquam obstantibus apostolica auctoritate tenore praesentium suum plenarium effectum sortiri volumus ac decernimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae voluntatis et decreti infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo octuagesimo quinto tertio nonas junii Pontificatus nostri anno primo1.

Bulla do papa Xisto V a el-Rei

1585-Julho 15

Sixtus episcopus servus servorum Dei Charissimo in Christo filio Philippo Portugallie et Algarbiorum Regi illustri salutem et apostolicam benedictionem Gratie divine premium et humane laudis preconium acquiritur si per seculares principes ecclesiarum prelatis presertim pontificali dignitate preditis opportuni favoris presidium et honor debitus impendatur Hodie siquidem ecclesiis Septensi et Tingensi invicem perpetuo unitis tunc ex eo quod venerabilis frater noster Emanuel Episcopus nuper Septensis et Tingensis regimini et administrationi dictarum ecclesiarum

1 Copia, no ARCH. NAC., Livro Diversas Bullas, fol. 214. Ms.

quibus tunc preerat etiam hodie in manibus nostris sponte et libere cessit Nosque cessionem huiusmodi duximus admittendam pastoris solatio destitutis de persona dilecti filii Didaci Electi Septensis et Tingensis nobis et fratribus nostris ob suorum exigentiam meritorum accepta de fratrum eorumdem consilio apostolica auctoritate providimus ipsumque illis in Episcopum prefecimus et pastorem curam et administrationem ipsarum ecclesiarum sibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur Cum igitur fili charissime sit virtutis opus Dei ministros benigno favore prosequi ac eos verbis et operibus pro Regis eterni gloria venerari Maiestatem tuam Regiam rogamus et hortamur attente quatenus eundem Didacum Electum et prefatas ecclesias sue cure commissas habens pro nostra et apostolice sedis reverentia propensius commendatos in ampliandis et conservandis iuribus suis sic eos benigni favoris auxilio prosequaris quod idem Didacus Electus tue celsitudinis fultus presidio in commisso sibi dictarum ecclesiarum regimine possit Deo propitio prosperari ac tibi exinde a Deo perennis vite premium et a nobis condigna proveniat actio gratiarum Datum Rome apud Sanctum Marcum anno Incarnationis Dominice millesimo quingentesimo octuagesimo quinto Idus julii Pontificatus nostri anno primo 1.

Breve do papa Xisto V

ao cardeal Archiduque Alberto

1586-Janeiro 25

Sixtus Papa v.-Dilecte fili noster salutem, et apostolicam benedictionem. Inter alias curas, quas pro munere nobis divinitùs commisso sustinemus, illa praecipuè nobis cordi est, ut officia Inquisitionis haereticae pravitatis, ad Dei omnipotentis gloriam, et honorem catholicae fidei conservationem, universalis ecclesiae tranquillitatem, et christiani populi salutem salubriter instituta talibus personis regenda committantur, quarum opera, auctoritate, et diligentia provideatur, ut eiusdem fidei dogmata

1ARCH. NAC., Maç. 26 de Bullas, num. 6.

sincera, et ab omni haeresis contagione, et labe incorrupta serventur, ipsaeque haereses omnino exterminentur. Cum itaque nuper officium Inquisitoris Generalis haereticae pravitatis in Portugalliae, et Algarbiorum regnis, caeterisque dominiis, et provinciis pro tempore existentis Regis ditioni mediatè, vel immediatè subiectis apostolica auctoritate institutum, quòd primo clarae memoriae Henricus Portugalliae et Algarbiorum Rex, et Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis usque ad regalis dignitatis assumptionem obtinuerat, et deinde bonac memoriae Georgius archiepiscopus Ulixbonensis, ac in dictis regnis, et locis generalis Inquisitor, dum viveret ex concessione apostolica obtinebat per obitum eiusdem Georgii archiepiscopi, qui extra Romanam Curiam debitum naturae persolvit, vacaverit, et vacet ad praesens; Nos ne officium praedictum diutinae vacationis exponatur incommodis, tuam potissimum personam, quam divina bonitas, et summa generis claritate, et archiducali dignitate, cardinalatus etiam sublimitate, atque apostolicae legationis, qua in regnis istis fungeris auctoritate, sanguinis praeterea cum charissimo in Christo filio Philippo regnorum praedictorum Rege, cui nepos charus, et acceptus existis, coniunctione, aliisque multiplicibus virtutum, et gratiarum donis, atque muneribus illustravit, ad id munus duximus eligendam, firma spe, fiduciaque concepta, quòd, gratia tibi assistente divina, per tuae circumspectionis industriam fructuosam, et operosae solicitudinis studium, christiana, catholicaque fides, et religio in regnis, et dominiis praedictis non solum pracservabitur, et tuebitur à noxiis, verum etiam multiplicia suscipiet incrementa. Circumspectionem igitur tuam, licet vigesimum quintum suae aetatis annum non excedat, Inquisitorem generalem judaicae perfidiae, et apostasiae à dicta fide, ac lutheranae, et cuiusvis alterius haeresis ad nostrum, et Sedis Apostolicae beneplacitum in eisdem regnis, et dominiis auctoritate apostolica tenore presentium constituimus, et deputamus, tibique ut ex nunc per te, vel alium, seu alios nomine tuo possessionem eiusdem officii generalis Inquisitoris, et illi forsan annexorum, iuriumque, iurisdictionum, bonorum, et pertinentiarum suorum quorumcunque propria auctoritate apprehendere, et retinere, illorumque fructus, redditus, et proventus, iura, obventiones, et emolumenta quaecunque percipere, exigere, et levare, ac in eiusdem officii Inquisitionis usum, et utilitatem, cuiusvis licentia desuper minimè requisita, convertere, necnon omnibus, et quibuscunque privilegiis, indultis, facultatibus, prerogativis, superioritatibus, praeeminentiis, iurisdictionibus, et auctoritatibus etiam forsan specialem,

et individuam expressionem requirentibus per foelicis recordationis Paulum Papam iij et alios quoscunque Romanos Pontifices praedecessores nostros, ac nos, et Sedem Apostolicam praedicto Henrico cardinali, et in regnis praedictis generali Inquisitori, et quibusvis aliis tàm in praedictis, quàm in aliis regnis, provinciis et dominiis ubicunque existentibus generalibus Inquisitoribus, qui pro tempore fuerunt, et nunc sunt, ac etiam ipsi officio Inquisitionis haereticae pravitatis quomodolibet simul vel successivè in genere, vel in specie per quascunque etiam in forma Brevis literas sub quibuscunque tenoribus, et formis concessis, ac quibus idem Henricus Rex, et cardinalis usus, potitus, et gavisus est, atque uti, potiri, et gaudere potuit, ac alii Inquisitores generales de iure, consuetudine, privilegio, indulto, vel aliàs quomodolibet utuntur, potiuntur, et gaudent in omnibus, et per omnia uti, potiri, et gaudere liberè, et licitè valeas, ac si eaedem literae, ac facultates, et indulta in illis contenta tibi ab initio, in specie, nominatim, et expressè concessa fuissent, aut pro te emanassent simili auctoritate concedimus, et indulgemus, causasque omnes, et quascunque haeresim, et à fide catholica apostasiam quomodolibet concernenles et sapientes contra quascunque tàm saeculares quàm ecclesiasticas etiam regulares, et quomodolibet exemptas personas cuiusvis qualitatis, gradus, ordinis, et conditionis existant, etiam si ducali, episcopali, archiepiscopali, patriarchali, vel alia maiori dignitate, et praeminentia praefulgeant in regnis et dominiis praedictis existentes illarumque cineres, et ossa, ac memoriam, vel famam coram dictis Henrico Rege, et cardinale, aut Georgio archiepiscopo, vel quibusvis aliis generalibus Inquisitoribus, et personis ab eis subdelegatis in quacunque instantia tàm per viam appellationis, vel provocationis, quàm simplicis quaerelae, vel supplicationis, aut aliàs quomodolibet pendentes, et in quibuscunque statu, et in terminis reperiantur, etiam si in eis ad conclusionem iam processum sit cum universis, et singulis earum incidentiis, dependentiis, emergentibus, annexis, et connexis, quarum omnium, et cuiuslibet earum status, et merita nominaque et cognomina, titulos, et qualitates judicum, et collitigantium presentibus pro sufficienter expressis haberi volumus, illas, quatenus opus sit, ab eisdem iudicibus ad nos harum serie avocantes Tibi modo, et forma, ac cum clausulis, facultatibus, auctoritatibus, potestatibus, et decretis, quibus personis praedictis commissae fuerunt, necnon alias quascunque de novo emergentes pariter audiendas, cognoscendas, decidendas, et fine debito terminandas committimus, necnon quascunque sententias,

TOMO XII.

mandata, et decreta per te, seu illorum aliquem pro tempore lata, aut promulgata plenariae executioni ut par est quacunque appellatione remota demandandi plenam, liberam, et omnimodam facultatem tribuimus, decernentes praesentes literas de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae, vel quovis alio defectu notari, vel impugnari, seu in controversiam revocari, aut contra illas aliquod iuris, vel facti remedium impetrari minimè posse, minusve sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revocationibus, suspensionibus, aut aliis contrariis dispositionibus comprehendi, sed semper ab illis exceptas, et quoties illae emanabunt toties in pristinum statum restitutas, et plenariè reintegratas, et de novo concessas existere, sicque per quoscunque judices, et commissarios quavis auctoritate fungentes etiam causarum Palatii Apostolici auditores, et eiusdem Sanctae Romanae ecclesiae cardinales sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate iudicari, et diffiniri debere, irritumque et inane si secus super his à quoquàm quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus praemissis, ac foelicis recordationis Bonifacii Papae viij etiam praedecessoris nostri de una et concilii generalis de duabus dietis, et personis ultra certum numerum ad iudicium non vocandis, et quibusvis aliis apostolicis, necnon in synodalibus, provincialibus, aut generalibus conciliis editis generalibus, vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, ac etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque indultis, facultatibus conservatoriis, ac literis apostolicis sub quibuscunque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis per nos, seu praedecessores nostros praedictos, ac dictam Sedem quibusvis personis cuiuscunque qualitatis, gradus, ordinis, et conditionis existentibus etiam ad Imperatoris, Regum, Reginarum, Ducum, vel aliorum Principum instantiam, seu etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac de apostolicae potestatis plenitudine, ac consistorialiter in genere, vel in specie, aut aliàs quomodolibet etiam iteratis vicibus concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus, etiam si de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et expressa, ac individua, et de verbo ad verbum non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aliave exquisita forma servanda esset tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum inserti, et forma in illis tradita observati forent, pro expressis habentes, hac vice duntaxat specialiter, et expressè

« ÖncekiDevam »