Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dem artibus, quaeri favorem Regis et benevolentiam Dei. Exurge Rex impiorum odiis clarissimè, age causam caeli, et Pontificis sempiternè majestatem in ecclesiasticis ministris laesam placa iis remediis, quae documenta sint pietatis Austriacae, et solatia afflictae religionis. Quantam in te spem Romana Ecclesia, et Pontificia sollicitudo constituerit uberiùs declarabit venerabilis frater Episcopus Gravinensis Nuncius noster. Ei ergo fidem habere poterit Majestas Tua, cui apostolicam benedictionem impartimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die (sic) mensis Junii 1625. Pontificatus nostri anno secundo.

Breve do papa Urbano VIII a el-Rei

1626-Março 4

Urbanus Papa viii-Charissime in Christo fili noster salutem etc. (sic) Laudes a nobis exigere, et praemia a Majestate Tua expectare non temere 'potest fides, ac prudentia dilecti filii Michaelis Suarez Pereirae, qui Lusitani Regni negotia in hac nationum patria curat. Ei enim non solum plaudunt omnes urbis ordines, quos ille dicitur morum elegantia demeruisse, sed etiam favere videntur beati caelitum chori, cum Sancta Lusitaniae Regina eo procurante caelestes sanctitatis triumphos nuper in Christiana Republica sit consecuta. Nos certe pronis auribus ejus orationem excipimus, in qua degustare licet suavissimum illam mixturam pietatis cum prudentia. Quare Lusitanae nationis laudibus consulentes, cupimus hujus viri virtutem fieri illic patrio Regno fructuosam. Id autem continget, si ad Episcopale Lusitanae alicujus ecclesiae sacerdotium quamprimum vocetur. Regia suffragatione si illum Majestas Tua decoraverit, fatebimur, praemium virtuti, et Pontificiae charitati tributum esse solatium. Hoc autem dum propediem expectamus, Majestati Tuae, cujus potentiam Lusitania credit esse tutelam virtutum, Apostolicam benedictionem amantissime impartimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum ctc. (sic) Die 4 Martii 1626. Pontificatus etc. (sic) tertio.

Copia, na BIBLIOTH. D'AJUDA, Sym. Lus., tomo 14, fol. 90 v. "Idem, idem, fol. 110.

Breve do papa Urbano VIII a el-Rei

1626 — Junho 6

Urbanus Papa VIII— Charissime in Christo fili noster salutem etc. (sic) Utriusque orbis commercio, atque humani generis commoditati Lusitaniam patere jam diu fatetur Europa. At enim ad Apostolicae authoritatis fines proferendos Regni illius opportunitatem selegisse videtur, cum illud Catholicis Regibus famulari voluit dominantium Dominus. Ut enim Beati Petri ditionem ab imperii sui rationibus non sejungunt hispani Regnatores sic curant, ut proprii Regni propagatio Catholicae Religionis incrementum habeatur. His igitur artibus non solum in terris amplificare, sed etiam super maria potentiam suam firmare dicuntur manum suam supponente Domino. Quare in Lusitaniam alacer proficiscitur venerabilis frater Fabius Archiepiscopus Consanus, qui ibi Generalem Spoliorum Collectorem aget. Dum enim ibi Beati Petri jura defendet, propugnacula muniet Austriacae dominationis, et fretus patrocinio Majestatis Tuae, sperat facile conciliatum in omnes controversias, quibus pater discordiarum dirimere semper conatur salutarem illam humano generi concordiam Regni et sacerdoții. Caeterum Neapolitanae nobilitatis claritudo diuturna rerum experientia, et insigne pietatis studium illi haud difficulter Majestatis Tuae benevolentiam quaerent. Is enim artibus Ecclesiasticos Magistratus et modeste petiit, et sapienter gessit. Ab eo Apostolicam benedictionem accipies, cui hujus Sanctae Sedis negotia curanti fidem habere non secus ac nobis ipsis poteris. Testamur autem ea omnia beneficia Pontificiae solli-. citudinem solatium allatura, quibus regia humanitas illum in Lusitania commorantem decoraverit. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem etc. (sic) die 6 Junii 1626. Pontificatus nostri anno tertio '.

1

1 Copia, na BIBLIOTH. D'AJUDA, Sym. Lus., tomo 14, fol. 104.

Breve do papa Urbano VIII aos Governadores do Reino

1636-Junho

Urbanus Papa VI-Dilecte fili nobilis vir salutem etc. (sic) Ibi enixè curandum est, ut Catholica Religio feliciter dominetur, unde lumen veritatis petunt nationes in tenebris ambulantes. Quare in Lusitano Regno, cui tanta beneficia debet uterque terrarum orbis Pontificia sollicitudo una cum Vestris Nobilitatibus excubat. Neque enim in ista Religionis arce umquam cessabit princeps tenebrarum dolos substruere egerrimè ferens sacerdotales legiones quotidie isthinc proficisci ad expugnandam diabolicam barbaricae impietatis tyrannidem. Cum igitur istuc Generalis Spoliorum Collector allegandus esset venerabilem fratrem Fabium Archiepiscopum Cousanum selegimus, qui bonarum artium disciplina imbutus veram illam gloriam esse existimat, quae Ecclesiasticae dignitatis tutela, et salutis publicae procuratione paratur. Si Nobilitatum Vestrarum authoritas, ut speramus, illius piis conatibus suffragabitur, non veremur quin Beati Petri ditio habeatur in Lusitania beneficium caeli, et praesidium Regni. Illi ergo perinde ac nobis ipsis loquentibus credere, et omnem opem praestare poteritis. Sic enim et Dei causam agent, et Pontificiam benevolentiam mirificè sibi obstringent Nobilitates Vestrae quibus ille Apostolicam benedictionem impartietur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem etc. (sic) die 6 Junii 1626. Pontificatus nostri anno tertio '.

1 Copia, na BIBLIOTH. D'AJUDA, Sym. Lus., tomo 14, fol. 105 v.

Breve do papa Urbano VIII ao Duque de Villa Hermosa

1626-Junho 6

Urbanus Papa vi-Dilecte fili noster salutem etc. (sic) Trophaea inferni sunt, et damna provinciarum eae controversiae, quibus concordia dirimitur inter Regios et Ecclesiasticos magistratus. Non praeterit Nobilitatem Tuam quam pestifera in ejusmodi zizaniis latrant semina calamitatum. Quare diligenter praefocanda sunt, priusquam radices agant et ferant labruscas amaritudinis. Nos certe mirè sollicitos diu habuerunt ea dissidia, quae in Lusitaniae Regno Pontificios ministros ab Ulisiponensi Magistratu sejunxerunt. Nunc autem speramus fore, ut omne virus evomerit pater discordiarum, et pateat illi nationi jura Ecclesiae defendi authoritate Regis, nec tutiorem publicae felicitatis optari posse tutelam, quam ditionem sacerdotii. Quare optima spe fretus illuc proficiscitur venerabilis frater Fabius Archiepiscopus Consanus, qui Generalem Spoliorum Collectorem in eo Regno aget. Exploratum illi est quantum praesidium sacerdotalibus negotiis esse possit in officiis Nobilitatis Tuae, cujus voluntatem iis artibus quaeret, quibus sacros Magistratus hactenus gessit. Miscere enim solet pietatem cum prudentia, et quaerens ubique Regnum parare etiam studia populorum et patrocinium Principum. Neapolitano genere clarus tum suis rationibus praeclare consultum esse arbitrabitur, cum Dei negotia curans insigne aliquod gaudium afferre poterit Catholico Regi. Caeterum voluntatem nostram supra quam dici potest demerebitur, suffragans piis illius conatibus Nobilitas Tua, quae illi eandem, quam nobis fidem habere poterit. Quod a tua pietate solatium expectantes, Apostolicam benedictionem tibi impartimur, et patrocinium nostrum pollicemur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem etc. (sic) Die 6 Junii 1626. Pontificatus etc. tertio (sic)'.

Dei

1 Copia, na BIBLIOTH. D'AJUDA, Sym. Lus., tomo 14, fol. 106v.

TOMO XII.

33

Breve do papa Urbano VIII
a Francisco, bispo da Guarda

1630-Janeiro 19

Urbanus Papa vi-Venerabilis frater salutem et apostolicam benedictionem. Cum officium generalis Inquisitoris contra haereticam pravitatem in Portugalliae et Algarbiorum regnis per obitum bonae memoriae Ferdinandi olim episcopi Pharaonensis vacaverit et vacet ad presens, Nos quibus potissima et summa cura est, ut sancta fides catholica ubique floreat et augeatur, atque omnis haeretica pravitas è cunctorum mentibus depellatur, nostrae sollicitudinis studium diligenter adhibemus, ut qui à caula Dominici gregis diabolica fraude seducuntur, ad eam, aspirante Domino reducantur, vel si in eorum damnato proposito, et obstinato animo pertinaciter perseverare contendant, ita debita animadversione puniantur, ut eorum poena aliis transeat in exemplum, ac sollicitè providentes ne propterea in dictis regnis eadem sancta fides aliquam iacturam, aut gravia inde damna sustineat in perniciem animarum christifidelium, et dispendium salutis aeternae de praeficiendo in locum dicti Ferdinandi episcopi huic muneri, ecclesiastici ordinis viro religione, prudentia, atque experientia praestanti sollicitè cogitantes ad Fraternitatem tuam, de cuius doctrina, fide, pietate, et catholicae fidei zelo fide digna apud Nos testimonia perhibentur, mentis nostrae aciem convertimus firma spe freti te praecipuum hoc munus dirigente Domino consilia et actiones tuas ad ipsius gloriam, et catholicae fidei exaltationem, atque ad populorum Charissimo in Christo filio nostro Philippo Portugalliae et Algarbiorum Regi Catholico subditorum salutem feliciter obiturum; motu proprio, ac ex certa nostra scientia, et deliberatione Te in praefati Ferdinandi episcopi locum apostolica auctoritate tenore presentium generalem Inquisitorem adversus omnem haereticam, et apostaticam à sancta fide christiana pravitatem, in Portugalliae et Algarbiorum, et ab iis dependentibus regnis, principatibus, et dominiis eidem Philippo Regi mediatè, vel immediatè subiectis cum potestate, et auctoritate contra omnes et quoscunque haere

« ÖncekiDevam »