Sayfadaki görseller
PDF
ePub

narie committendo, liberamque tibi ad eandem ecclesiam Elborensem transeundi licentiam tribuendo firma spe, fiduciaque conceptis, quod extera (sic) Domini tibi assistente propitia prefata ecclesia Elborensis per tuae circunspectionis industriam, et studium fructuosum regetur utiliter, et prospere dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus, et temporalibus suscipiat incrementa. Volumus autem, ut antequam regimini, et administrationi dictae ecclesiae Elborensis te in aliquo imisceas in manibus venerabilium fratrum nostrorum Francisci olim Egitaniensis, et Neocastrensis Episcoporum, seu alterius eorum fidelitatis debitae solitum praestes iuramentum iuxta formam, quam sub Bulla nostra mittimus interclusam, quibus, et eorum cuilibet per alias nostras litteras mandamus quatenus ipsi, vel alter á te nostro, et Romanae Ecclesiae nomine huiusmodi recipiant, seu recipiat iuramentum. Fraternitati vero tuae per Apostolica scripta mandamus quatenus ad dictam ecclesiam Elborensem cum gratia nostrae benedictionis accedens, curam, et administrationem praedictas sic exercere studeas, solicite fideliter, et prudenter quod exinde sperati fructus proveniant, ut tuae bonae famae odor ex tuis laudabilibus actibus latius defundatur, ipsaque ecclesia Elborensis gubernatori provido, et fructuoso administratori gaudeat se commissam, tuque praeter aeternae retributionis praemium, nostram, et Sedis Apostolicae benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis. Nos enim dictam ecclesiam Lamacensem per solam translationem, et praefectionem huiusmodi vacare decernimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo sexcentesimo trigesimo quinto, tertio nonas Decembris Pontificatus nostri anno tertio decimo '.

1 Copia, no ARCH. NAC., Liv. mss., num. 419, fol. 83.

Bulla do papa Urbano VIII

1637 - Fevereiro

Urbanus Episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio Antonio de Rosario Electo Malacensi salutem et Apostolicam benedictionem. Apostolatus officium, meritis licet imparibus, nobis ex alto commissum, quo ecclesiarum omnium regimini divina dispositione praesidemus, utiliter exequi, coadjuvante Domino cupientes soliciti corde reddimur, et solertes ut cum de ecclesiarum ipsarum regiminibus agitur committendis, tales eis in Pastores praeficere studeamus, qui populum suae curae creditum sciant non solum doctrina verbi, sed etiam exemplo boni operis informare commissasque sibi ecclesias in statu pacifico, et tranquillo vellint, et valeant, auctore Domino salubriter regere, et feliciter gubernare.

Sane ecclesia Malacensis in Indiis Orientalibus, quae de jure patronatus charissimi in Christo filii nostri Philippi Portugalliae, et Algarbiorum Regis Catholici ex privilegio Apostolico, cui non est hactenus in aliquo. derogatum, fore dignoscitur, tunc ex eo quod nos nuper venerabilem fratrem nostrum Gundisalvum Episcopum Tingensem, et Septensem, olim Malacensem à vinculo quo dictae ecclesiae, cui tunc praeerat tenebatur de fratrum nostrorum consilio, et Apostolicae potestatis plenitudine absolventes, illum ad ecclesiam Tingensem et Septensem, certo tunc expresso modo vacantem de simili consilio, Apostolica auctoritate transtulimus, praeficiendo ipsum in Episcopum et Pastorem Pastoris solatio destitutae, nos ad provisionem ejusdem ecclesiae Malacensis celerem et felicem, ne longae vacationis exponatur incommodis, solicitis studiis intendentes, post deliberationem, quam de praeficiendo eidem ecclesiae Malacensi personam utilem, et etiam fructuosam cum eisdem fratribus habuimus diligentem demum ad te ordinis Sancti Dominici congregationis Indiae Orientalis, ac theologiae professorem ex legitimo matrimonio, ac honestis, et catholicis parentibus procreatum in sexagesimo tuae aetatis anno, et a pluribus annis in sacro presbyteratus ordine constitutum, et ad alios docendum idoneum, quem praedictus Philippus Rex nobis ad hoc per suas

TOMO XII.

34

literas praesentavit, et de cujus vitae munditia, morum honestate, spiritualium providentia, et temporalium circumspectione, aliisque multiplicum virtutum donis apud nos fidedigna testimonia perhibentur, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis, de persona tua nobis, et eisdem fratribus ob tuorum exigentiam meritorum accepta, praedictae ecclesiae Malacensi de eodem consilio, auctoritate praedicta providemus, teque illi in Episcopum praeficimus, et Pastorem curam, et administrationem ipsius ecclesiae Malacensis tibi in spiritualibus, et temporalibus plenariè committendo in illo, qui dat gratias, et largitur praemia, confidentes, quod dirigente Domino actus tuos, praedicta ecclesia Malacensis sub tuo felici regimine regetur utiliter, et prospere dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa. Jugum igitur Domini tuis impositum humeris prompta devotione suscipiens, curam et administrationem praedictas sic exercere studeas solicite, fideliter, et prudenter, quod ipsa ecclesia Malacensis gubernatori provido et fructuoso administratori gaudeat se commissum; tuque praeter aeternae retributionis praemium nostrum, et Sedis Apostolicae benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis. Volumus autem ut theologalem et poenitentiariam praebendas, necnon seminarium praescriptum concilii Tridentini erigi, et montem pietatis fieri cures, conscientiam tuam in hoc onerantes. Utque antequam possessionem dictae ecclesiae Malacensis adipiscaris, ac illius regimini, et administrationi in aliquo te immisceas, professionem fidei in manibus venerabilium fratrum nostrorum Archiepiscopi Cranganorensis, et Cochinensis, et Sancti Thomae Episcoporum, vel alicujus eorum emittere tenearis juxta formam, quam sub bulla nostra mittimus introclusam. Quibus et eorum cuilibet per alias nostras literas mandamus ut ipsi, vel aliquis eorum a te fidei professionem huiusmodi recipiant. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae 1636 quinto Idus Februarii Pontificatus nostri anno 14'.

* Copia, na BIBLIOTH. D'AJUDA, Sym. Lus., tomo 48, fol. 25.

Breve do papa Urbano VIII

1638-Julho 5

Urbanus Papa octavus-Ad futuram rei memoriam. Quamvis juxta canonicas sanctiones, et constitutiones Apostolicas etiam in conciliis universalibus editas, ac in bulla in Coena Domini quotannis legi solita innovatas, et approbatas prohibitum, et expresse interdictum sit, ne bona semel Deo dicata ad laicales, seu profanos usus convertantur, neve Judices, et Principes laici super bonis ecclesiarum, et monasteriorum, beneficiorumque ecclesiasticorum, ac piorum operum manus apponant praesertim ad illorum occupationem, ipsarumque ecclesiarum, monasteriorum, beneficiorumque ecclesiasticorum, ac piorum operum, et locorum praefatorum, ac ultimarum voluntatum etiam antiquarum a christifidelibus pro tempore pro ipsorum animabus apud Deum adjuvandis dispositarum, et relictarum abrogationem, praejudicium, et gravamen etiam contra leges civiles, quae illorum integram exequutionem, et plenam observantiam expressè jubent et mandant nihilominus, ut accepimus in Portugalliae et Algarbiorum Regnis sub praetextu assertarum legum, seu ordinationum illorum Regnorum, etiam si illae a piae memoriae Gregorio Nono, et aliis Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris, etiam occasione confirmationis concordatorum inter Regem, seu Reges, ac Praelatos, et clerum aliàs initorum annullatae, revocatae, et abrogatae fuerint, attentarunt, et inceperunt nonnulli etiam officiales, et ministri Regii inquietare, et perturbare ecclesias, monasteria, beneficia, opera, et loca pia hujusmodi, eorumque possessiones super suis bonis etiam ab antiquo tempore per christifidelium diversas largitiones relictis, et acquisitis Capellas vulgo nuncupatis de facto etiam auctoritate laicali, et Regia, et coram judicibus laicis vexare et molestare, et aliqui forsan etiam nulliter, ac de facto injustè, et debitè illis easdem ecclesias, et monasteria, beneficia, operaquc, et loca pia praedicta, eorumque possessores expoliarunt, alii, et occupantibus, et molestantibus, nedum auxilium, et favorem tam in agendo, et occupando, quam in retinendo, et alias quomodolibet praestiterunt in animarum suarum praeju

dicium, ac damnationem, sed etiam in violationem immunitatis ecclesiasticae, et usurpationem jurium ecclesiarum, monasteriorum, beneficiorum, operum et locorum piorum hujusmodi, ac Sanctae Matris Ecclesiae contemptum, et in scandalum plurimorum, censuras et poenas in praedictis sacris canonibus, constitutionibus Apostolicis, universalibusque conciliis, ac Bulla Coena Domini inflictas damnabiliter incurrendo. Et quia a nonnullis asseritur quod aliqui in dictis Regnis ministris Sedis Apostolicae, et forsan etiam Collectores supradicta, vel eorum aliqua tacita conniventia, seu incuria tolerarunt, seu permiserunt, aut nonnullos etiam actus, etiam per modum declarationis, seu alias qui praetenduntur tendere in praejudicium ecclesiarum; monasteriorum, beneficiorum, operum, vel locorum piorum, aliorumque praefatorum super praefatis capellis, et aliàs contra jurisdictionem, libertatem, et immunitatem ecclesiasticam, et jura Sanctae Sedis Apostolicae, aliaque praemissa fecerint, etiam si actus quorumcumque officialium, et ministrorum Sedis Apostolicae etiam Collectorum, vel eorum taciturnitates conniventiae, tolerantiae, promissiones, omissiones, et acta quaecunque non possint eidem Sedi Apostolicae, ac jurisdictioni, libertati, et immunitati ecclesiasticae in aliquo praejudicare, absque scientia, et approbatione nostra; nihilominus ad abundantiorem cautelam nos, ad quos ex debito pastoralis officii nobis divina dispensatione injuncti pertinet ecclesias, monasteria utriusque sexus, beneficia, operaque, et loca pia, piasque christifidelium elargitiones, et capellas praedictas, illarumque possessores, libertatem, immunitatemque ecclesiasticam, ac jura, et jurisdictiones Sanctae Matris Ecclesiae, et Sedis Apostolicae ab indebitis molestiis, vexationibusque, et gravaminibus quibuscumque tueri, et liberare super his de mentis nostrae declaratione, et de opportuno remedio, quantum nobis ex alto conceditur debitè providere volentes, necnon praefatarum legum, ordinationum, statutorum ipsorum Regnorum, ac quorumcumque tam ab officialibus, et ministris Regiis, et aliis quibuscumque, cujuscumque status, gradus, conditionis, praeheminentiae, ac dignitatis etiam ecclesiasticae, et Regalis, ac alias etiam speciali nola, et expressa mentione dignis, quàm à quibuscumque officialibus, et ministris Sedis Apostolicae, ac etiam Collectoribus super praemissis quomodolibet forsan factorum, et gestorum, seu è contra omissorum, vel qualitercumque permissorum, et commissorum, ac inde secutorum quorumcumque tenores etiam maiores, et veriores, litiumque, et causarum, si quae etiam de facto super praemissis exortae, et pendentes sint,

« ÖncekiDevam »