Sayfadaki görseller
PDF
ePub

derogamus, necnon omnibus illis, quae praedecessores praedicti in eorum literis Henrico Regi et cardinali ac Georgio archiepiscopo concessis voluerunt non obstare, caeterisque contrariis quibuscunque. Nos enim tecum, ut ex nunc dictum Inquisitoris generalis officium suscipere, ac illud gerere, et exercere liberè, et licitè valeas, defectu aetatis praemisso, quem ad id, ut praefertur, pateris, et piae memoriae Clementis papa (sic) v etiam praedecessoris nostri in Concilio generali Viennensi edita, quae incipit, Nolentes, qua cavetur expressè, ne cui ante quadragesimum aetatis annum officia huiusmodi committi queant, et aliis forsan constitutionibus, et ordinationibus apostolicis, statutis quoque consuetudinibus, et privilegiis praefatis, caeterisque contrariis nequaquàm obstantibus, auctoritate, et tenore praesentis de specialis dono gratiae dispensamus. Tu igitur officium huiusmodi sic iustè vigilanter et solerter studeas exercere, ut per tuam integritatem, industriam et diligentiam fructuosam aberrantes in semitam redeant veritatis, et pulsis procul tenebris. lucis aeternae claritatem agnoscant, Tuque proinde apud Deum, congrua laboris praemia, et nostram quoque et huius Sedis benedictionem consequi merearis. Volumus autem, ut omnium, et quarumcunque praedictarum, et praesentium literarum exemplis manu alicuius notarii publici subscriptis, ac tui, vel alterius personae in dignitate ecclesiastica constitutae sigillo munitis plena fides in iudicio, et extra illud adhibeatur, quae eisdem originalibus literis adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die xxv Januarii M. D. lxxxvj. Pontificatus nostri anno primo 1.

1 ARCH. NAC., Papeis varios do Santo Officio, (Caixa 26 de Bullas), Maç. 1, num. 264.- Sobrescrito: Dilecto filio nostro Alberto tituli Sanctae Crucis in Hyerusalem Presbytero Cardinali Archiduci Austriae nuncupato nostro, et Apostolicae Sedis in Portugalliae, et Algarbiorum Regnis de latere Legato.

Breve do papa Xisto V a el-Rei

1588-Janeiro 25

Charissime in Christo fili noster salutem et Apostolicam benedictionem. In uno stesso tempo il Protonotario Antonio Pinto ci ha dato due lettere di Vostra Maestà, una di 14 di Novembre, l'altra di 12 di Decembre prossimi passati. Quanto all'unione che la Maestà Vostra vorrebbe si facesse delli Frati di S. Girolamo di Portogallo alli Frati del medesimo ordine di Castiglia, non vediamo alcun buon modo di poterla fare. Imperoche essendo queste due Congregazioni dalla fondazione loro state sempre separate, e governate ciascheduna da per se dal suo proprio Provinciale, chi tentasse ora di unirle insieme non ne cavarebbe altro frutto che partorire una perpetua molestia alla Maestà Vostra, et anco a noi per la poca concordia che si trovarebbe tra loro. E se bene la Maestà Vostra è Rè e signore cosi di Portogallo, come di Castiglia, non seguita però (come vorrebbe il Pinto) che le Congregazioni de Fratri di S. Girolamo di Portogallo e di Castiglia si debbano incorporare insieme; percioche Vostra Maestà è anco Rè di Aragona, di Valenza, e di altri Regni, e non per questo le Congregazioni de Fratri del medesimo Ordine sparse per li suoi Regni, stanno unite sotto un capo solo in Castiglia. Pigli dunque la Maestà Vostra in buona parte se non potemo condescendere a questo suo desiderio, perche per la lunga prattica che noi abbiamo delle persone regolari, le possiamo affermare, che questa unione non sarebbe ne con servizio di Dio, ne con quiete della Maestà Vostra. E quando ella giudichi essere espediente che la disciplina relassata in quelle Congregazioni per via di riforma si riduca alli pristini istituti, non mancheremo di consolarla, si come l'abbiamo voluto sodisfare a pieno nell'altra sua petitione col comandare che sia spedito un breve al Cardinale Arciduca Legato nostro in Portugallo, in virtù del quale possa commettere a tutti gli Ordinarii di quel Regno che non lascino passare provisione alcuna beneficiale, eziandio nostra, e massime nelle cattedrali in favore di quelli che discendono da cristiani nuovi, se prima li medesimi Ordinarii non ne danno conto a

noi. E pregando alla Maestà Vostra da Nostro Signore Dio vita e vittoria le mandiamo la nostra paterna et Apostolica benedizione. Data in Roma alli 25 di Gennaro 1588'.

Breve do papa Xisto V

ao cardeal archiduque Alberto

1588-Janeiro 25

Sixtus Papa v.-Dilecte fili noster Salutem, et Apostolicam benedictionem. Dudum charissimi in Christo filii nostri Philippi Portugalliae, et Algarbiorum Regis supplicationibus nobis instanter porrectis adducti statuimus, et decrevimus, ne aliqua collatio, seu provisio de beneficiis ecclesiasticis dispositioni Apostolicae reservatis, vel affectis in praedictis Regnis pro tempore vacantibus, praesertim in cathedralibus ecclesiis consistentibus personis ex stirpe novorum christianorum procedentibus fieret. Quoniam verò difficile admodum est hic in urbe eas personas ab aliis discerni, et distingui, ne contingat vel ipsarum personarum arte, vel industria, aut petentium importunitate mentem, et voluntatem nostram fraudari, volumus, et Circumspectioni tuae presentium auctoritate iniungimus, quatenùs singulos Ordinarios Regnorum praefatorum admonere cures, ut si quae literae Apostolicae super provisionibus, seu aliis dispositionibus beneficiorum praefatorum in favorem personarum earundem à nobis forsàn emanatae adhuc executioni demandatae non sint, vel in posterum emanaverint in illarum executione supersedeant, et ab aliis executoribus opportunis remediis supersederi faciant, donec nos ab ipsis Ordinariis de qualitatibus impetrantium huiusmodi certiores effecti, quid super his à te, vel eis agendum sit, rescribamus. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die xxv Januarii M. D. lxxxviij. Pontificatus nostri anno tertio 2.

1 Copia, na BIBLIOTH. D'AJUDA, Sym. Lus., tomo 39, fol. 142.

2 ARCH. NAC., Maç. 37 de Bullas, num. 72.- Sobrescrito: Dilecto filio nostro Alberto tituli Sanctae Crucis in Hierusalem Presbytero Cardinali Archiduci Austriae nostro (sic), et Apostolicae sedis in Portugalliae, et Algarbiorum Regnis de latere Legato.

Bulla do papa Xisto V

a Matheus, eleito arcebispo de Goa

1588-Fevereiro 20

Sixtus episcopus etc. (sic) Venerabili fratri Mattheo episcopo nuper Cocchinensi in archiepiscopum Goanensem electo salutem etc. (sic) Romani Pontificis quem pastor ille coelestis et episcopus animarum potestatis plenitudine sibi tradita ecclesiis praesulit universis solicitudo requirit ut circa cuiuslibet ecclesiae statum, sic vigilanter excogitet, sicque prospiciat diligenter, quod per eius providentiam circumspectam nunc per simplicis provisionis officium, quandoque verò per ministerium translationis accommodè prout personarum locorum et temporum qualitas exigit, ac ecclesiarum utilitas persuadet ecclesiis singulis pastor accedat idoneus et Rector providus deputetur, qui populum sibi commissum salubriter dirigat et bona ecclesiae sibi commissae, non solum gubernet utiliter, sed etiam multimodis efferat incrementis. Sanè ecclesia Goanensis in partibus Indiarum Orientalium consistens, quae de jure patronatus charissimi in Christo filii nostri Philippi Portugalliae et Algarbiorum Regis Catholici ex privilegio Apostolico, cui non est hactenus in aliquo derogatum fore dignoscitur, et cui bonae memoriae Vincentius archiepiscopus Goanensis dum viveret praesidebat per obitum dicti Vincentii archiepiscopi, qui extra Romanam Curiam debitum naturae persolvit pastoris solatio destituta, Nos vacatione huiusmodi fidedignis relatibus intellecta, ad provisionem eiusdem ecclesiae coelerem et foelicem ne ecclesia ipsa longe vacationis exponatur incommodis, paternis et sollicitis studiis intendentes, post deliberationem quam de praeficiendo eidem ecclesiae personam utilem, et etiam fructuosam, cum fratribus nostris habuimus diligentem. Demum ad te episcopum nuper Cocchinensem consideratis grandium virtutum donis quibus personam tuam illarum largitor altissimus multipliciter insignivit, et quod tu qui ecclesiae Cocchinensi in praefatis Indiis consistenti, hactenus laudabiliter praefuisti praefatam ecclesiam Goanensem scies, voles, et poteris, auctore Domino salubriter regere et feliciter gubernare direximus

oculos nostrae mentis; intendentes igitur tam eidem ecclesiae Goanensis quam eius gregi Dominico salubriter providere, Te licet absentem vinculo quo ecclesiae Cocchinensi cui tunc preeras tenebaris, de eorum fratrum consilio et Apostolicae potestatis plenitudine absolventes ad dictam ecclesiam Goanensem de simili consilio Apostolica auctoritate transferimus, teque quem praedictus Philippus Rex nobis ad hoc per suas literas praesentavit illi in archiepiscopum praeficimus et pastorem curam et administrationem dictae ecclesiae Goanensis tibi in spiritualibus et temporalibus plenariè committendo, liberamque de tibi ac dictam ecclesiam Goanensem transeundi licentiam tribuendo firma spe fiduciaque conceptis, quod dirigente Domino actus tuos praedicta ecclesia Goanensis per tuae circumspectionis industriam regetur utiliter et prospere dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa; Volumus autem quod antequam regimini et administrationi dictae ecclesiae Goanensis te in aliquo immisceas, in manibus dilectorum filiorum decani et cantoris dictae ecclesiae Goanensis seu alterius eorum, cum sic ut asseris in illis partibus non adsint episcopi qui propter maximam locorum distantiam munus consecrationis impendere, ac assistere, et fidelitatis juramentum recipere possit (sic) fidelitatis debitè solitum praestes juramentum huiusmodi iuxta formam quam sub Bulla nostra mittimus introclusam. Quibus, et eorum cuilibet per alias nostras literas mandamus, ut ipsi vel eorum alter, nostro, et Romanae Ecclesiae nomine huiusmodi praestes juramentum. Quocirca fraternitati tuae etc. (sic) mandamus quatenus ad praefatam ecclesiam Goanensem cum gratia nostrae benedictionis accedens curam et administrationem praefatas sic exercere studeas, sollicitè, fideliter, prudenter, quod exinde sperati fructus proveniant, ac tuae bonae famae ardor de tuis laudabilibus actibus latius diffundatur, ipsaque ecclesia Goanensi gubernatori provido et fructuoso administratori gaudeat se commissam; Tuque praeter aeternae retributionis praemium nostram et Apostolicae Sedis benedictionem et gratiam exinde ulterius consequi merearis. Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae 1587. Undecimo calendas martii. Pontificatus nostri anno tertio 1.

1 Copia, no ARCH. NAG., Livro Diversas Bullas, fol. 195. Ms.

« ÖncekiDevam »