Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vel ipsi ex eis qui prefatas terras vel eorum incolas invaderent seu damnificarent aut terras ipsas occupare aut invadere vel damnificare attentantibus seu nitentibus darent auxilium consilium vel favorem in easdem sententias atque penas quibus ante absolutionem restitutionem habilitatio nem et dispensationem nostras huiusmodi tenebantur. astricti reciderent ipso facto prout in diversis nostris inde confectis litteris plenius continetur. Cum autem dictus archiepiscopus et nepotes seu alii eis mandantibus consentientibus volentibus et ratum habentibus post abso lutionem restitutionem habilitationem et dipensationem predictas civitatem Urbevetanam et terram Bictonii spoletane diocesis in Patrimonio et ducatu spoletano consistentes ad Nos et eamdem Ecclesiam immediate spectantes sicut notorium est et publica fama refert occupa verint et detineant occupatas et in occupatione huiusmodi multa incolis et habitatoribus civitatis et terre predi ctarum damma et offensas etiam irrogarint propter quod non est dubium eos omnes et singulos in huiusmodi penas et sententias recidisse, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus vos vel alter vestrum dictos archiepiscopum et nepotes ex parte nostra requiratis et moneatis eisque mandetis expresse quod infra certum terminum competentem quem eis peremptorie prefigatis civitatem Patrimonii et terram predictas ducatus spoletani pro Nobis et Ecclesia Romana predicta rectoribus aut locatenentibus seu deputatis vel deputandis ab ipsius nomine ipsius. Ecclesie Romane restituere omnemque gentem de civitate et terra predictis ac de omnibus et singulis aliis civitatibus castris terris villis et locis eidem Ecclesie Romane mediate vel immediate subiectis egredi mandent et faciant libere expedite pure simpliciter veraciter et cum effectu fictione dolo et fraude cessantibus quibuscumque et postquam dumtaxat dicti Archiepiscopus et nepotes nostris in hac parte mandatis humiliter et devote parentes civitatem et terram predictas restituerint et gentem egredi fecerint ut prefertur civitatem comitatum et districtum bononienses.

predictos Archiepiscopo si supervixerit alioquin nepotibus supradictis tamquam nostro seu nostris et eiusdem Ecclesie Romane ibidem vicariis nostro et successorum nostrorum romanorum pontificum et Ecclesie Romane predicte nomine gubernandos regendos et administrandos. alias tamen iuxta litterarum nostrarum confectarum super concessione vicariatus huiusmodi tenorem eisdem Archiepiscopo nepotibus et heredibus ut premittitur facta com. mittatis ac etiam assignetis et nichilominus tu fili abbas dictum Archiepiscopum et nepotes si hoc humiliter petierint ab huiusmodi sententiis absolvas ac penas easdem omnes et singulas relaxes iniunctis eis pro modo culpe salutari penitentia et aliis que de iure fuerint iniungenda cum eodem Archiepiscopo super irregularitate si quam. huiusmodi sententiis et penis vel earum aliquibus sive aliqua ligatus celebrando divina vel immiscendo se illis, non tamen in contemptum clavium forte contraxit, auctoritate nostra dispenses alioquin vos ambo vel alter ve strum per vos vel alium seu alios declaretis Nos absolutionem abolitionem et dipensationem nostras huiusmodi habere pout habuimus et habemus etiam pro non factis dictosque Archiepiscopum et nepotes in huiusmodi penas et sententias recidisse. Nos insuper commissionem et assignationem civitatis comitatus et districtus predictorum ac absolutionem a sententiis et relaxationem penarum quas contra huiusmodi mandatum nostrum fieri forte contigerit decernimus irritas et inanes et nullius existere firmitatis. Datum Avinioni duodecimo kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno undecimo.

XXVII.

Archivio Vaticano (e in copia nella Bibl. Univ. di Bol., loc. cit.); Ex reg. I. Ep. secret. f. 109 t.

16 maggio 1353 Avignone.

Iohannes Archiepiscopus mediolanensis certior fit de solutione ab apostolica sede reportata de 50000 florenis auri

in partem reintegrationis damnorum quae Ecclesia Romana passa fuerat occasione recuperationis civitatis Bononiae.

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Iohanni archiepiscopo mediolanensi salutem et apostolicam benedictionem.

Inter cetera que promiserunt felicis recordationis Clementi pape sexto predecessori nostro filii dilecti Guillielmus. de Arimondis civis parmensis legum doctor et Iohannes de Silva de Sanctominiate laicus lucane diocesis procuratores et nuncii tui et dilectorum filiorum nobilium virorum Mathei Bernabonis et Galeatii de Vicecomitibus militum mediolanensium nepotum tuorum habentes a te ac illis sufficiens et speciale mandatum in commissione de vicariatu civitatis comitatus et districtus bononiensium ad Nos et Ecclesiam Romanam immediate spectantium usque ad hunc futurum festum beatorum Petri et Pauli apostolorum proximo preteritum et ex nunc usque ad duodecim annos immediate sequentes tibi et eisdem nepotibus tuis sub certis formis et conditionibus facta dicti procuratores et nuncii tuo et dictorum nepotum tuorum nomine promiserunt ac in tuam et illorum animas ad Sancta Dei evangelia tacta corporaliter iuraverunt quod tu et iidem nepotes tui pro satisfactione expensarum per eamdem Ecclesiam factarum pro recuperatione civitatis bononiensis nec non damnorum et interesse que Ecclesia predicta occasione favorum per te dictosque nepotes tuos Iacobo et Iohanni de Pepulis militibus bononiensibus tunc dictam civitatem bononiensem detinentibus occupatam et impedimentorum eidem Ecclesie circa occupationem dicte civitatis prestitorum ac invasionum occupationum et detentionum civitatis ipsius et ac insuper rebellionum offensarum iniuriarum inobedientiarum delictorum et excessuum contra dictam Ecclesiam commissorum eadem Ecclesia pertulit ac iniuriarum offensarum et aliorum omnium premissorum emenda camere apostolice omni exceptione remota daretis

et solveretis in romana curia ubicumque foret tuis et nepotum tuorum predictorum periculis et expensis centum milia florenorum boni et puri auri et legalis ponderis florentini in duobus terminis infrascriptis, videlicet medietatem dicte summe infra duos menses extunc secuturos et aliam medietatem infra annum ex tunc proximo subsequentem et deinde ipsis duobus mensibus nondum elapsis nomine tuo et nepotum tuorum predictorum per manus dilecti filii Antonii de Malabailis civis et mercatoris

astensis de predicta summa centum milium florenorum quinquaginta milia florenos boni et puri auri et legalis ponderis florentini eidem camere solvisti et etiam assi gnasti remanentibus predicte camere aliis florenis quinquaginta millibus ad solvendum. Cum autem tu predicto nomine tuo et dictorum nepotum tuorum solveris et assignaveris dicte camere die date presentium per manus ipsius Antonii predicta quinquaginta milia florenorum que ipsi camere ut premittitur remanserant ad solvendum, Nos volentes tibi et eisdem nepotibus tuis de opportuna in hac parte providere cautela te dictosque nepotes tuos ac tuos et eorum heredes successores et bona de predictis florenis auri quinquaginta millibus per te solutis et assignatis nobis et eidem camere ut prefertur tenore presentium liberamus absolvimus et quitamus. Datum apud Villamnovam Avinionensis diocesis decimo septimo kalendas iunii, Pontificatus nostri anno primo.

XXVIII.

Archivio Vaticano (e in copia nella Bibl. Univ. di Bol., loc. cit.); Ex reg. an. I, Ep. secret. f. 57.

[blocks in formation]

Iohannes Luchinus aliique Mattaci de Vicecomitibus filii, attenta conditione cordis qua ex hac vita migrarunt, absolvuntur a quocumque supposito excommunicationis incursu.

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Bertrando episcopo sabinensi et dilecto filio Guillielmo tituli sancti Stephani in Celio monte presbitero cardinali salutem et apostolicam benedictionem.

Dudum pro parte venerabilis fratris nostri Iohannis archiepiscopi mediolanensis tunc novariensis episcopi et quondam Luchini de Vicecomitibus de Mediolano et nonnullorum communium et singularium personarum illarum partium exposito pie memorie Benedicto pape duodecimo predecessori nostro quod olim post nonnullos processus habitos ac excommunicationis et alias sententias latas per felicis recordationis Iohannem papam vigesimum secundum nostrum et ipsius Benedicti predecessorem ac bone memorie Bertrandum episcopum ostiensem tunc tituli sancti Marcelli presbiterum cardinalem in partibus illis apostolice sedis legatum contra quondam Matheum de Vicecomitibus patrem archiepiscopi et Luchini predictorum ipsosque Iohannem et Luchinum et alios ipsius Mathei filios tunc viventes propter multos excessus qui per eos contra Deum eiusque fidem catholicam ac sanctam Romanam Ecclesiam et ecclesiasticam libertatem dicebantur fuisse commissi bone memorie Aycardus Archiepiscopus mediolanensis et quondam Pascius de Vedano quondam Iordanus de Monteacuto et quondam Honestus de Papia dicentes se inquisitores heretice pravitatis in superiori provincia Lombardie et quondam Barnabas de Vercellis prior provincialis fratrum ordinis predicatorum in dicta provincia tam pretextu quarumdam litterarum eiusdem Iohannis predecessoris quam eorum officii auctoritate ex abrupto et de facto nulloque iuris ordine observato nonnullos contra eosdem Matheum ac filios et complices sequaces et fautores eorum et adherentes eisdem processus fecerunt condemnationum sententias super eadem heretica pravitate et alias penas varias continentes etiam promulgarant. Et quod licet dicti Matheus et nonnulli ex filiis suis ac ipsorum fauctoribus et adherentibus supradictis qui postmodum viam fuerant

« ÖncekiDevam »