Sayfadaki görseller
PDF
ePub

universe carnis ingressi in morte vel iuxta mortem ipsorum constituti vere fidei et contritionis ac penitentie signa tanquam veri et catholici christiani ostenderint eorum tamen corpora non fuerant ecclesiastice tradita sepulture et quod propterea magna in eisdem partibus mandata fuerunt subsecuta ac super hiis eidem Benedicto predecessori tam pro parte Iohannis et Luchini quam communium et singularium personarum predictorum humiliter supplicato ut cum processus et sententie huiusmodi animose iniuste ac voluntarie habiti atque late nulli seu iniqui noscerentur corpora predictorum qui sic decesserant absolvi et tradi ecclesiastice sepulture et alias super hiis iustitiam fieri de benignitate apostolica dignaretur, prefatus Benedictus habita super his cum fratribus suis sancte Romane Ecclesie cardinalibus deliberatione solemni et de ipsorum consilio ipsos processus et sententias eorumdem Aycardi archiepiscopi et aliorum se inquisitores dicentium predictorum quoad predictos Iohannem archiepiscopum tunc episcopum et Luchinum nullos existere declaravit et nichilominus vobis commisit ut lapsu cuiusvis temporis non obstante vocatis apud sedem apostolicam quos videretis evocandos super nullitate et iniquitate processuum et sententiarum predictorum ac petitione predicta eorundem Iohannis Archiepiscopi et Luchini communium et singularium personarum eamque contingentibus simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii apud sedem cognosceretis eadem ac faceretis super ipsis omnibus et singulis iustitie complementum. Et subsequenter dicto Benedicto sicut domino placuit de hac vita subtracto felicis recordationis Clemens papa sextus predecessor noster et ipsius Benedicti immediatus successor ad apicem summi apostolatus assumptus ad supplicationem Iohannis archiepiscopi et Luchini tunc viventis ac communium predictorum humiliter petentium in dicto negotio dicte petitionis coram eodem Benedicto facte procedi et fieri iustitiam in premissis vobis super ipso negotio per suas litteras similem commissionem prout idem Benedictus fecerat duxit etiam faciendum. Et nichi

SORBELLI.

24

ominus idem predecessor vestra super hiis fideli relatione audita negotium ipsum una cum fratribus suis sancte Romane Ecclesie cardinalibus de quorum numero tunc era. mus examinavit sepius diligenter. Demum vero predicto Clemente sicut eidem Domino placuit rebus humanis exempto nobisque ad ipsus apostolatus divina favente gratia apicem evocatis cum pro parte Ioannis archiepiscopi supradicti ac filiorum quondam Stephani de dictis Vicecomitibus nobis fuerit supplicatum ut negotium huiusmodi prosequi et prefatam supplicationem eisdem Benedicto et Clementi factam ad effectum perducere de benignitate apostolica dignaremus; Nos qui salva conscientia non possu mus nec debemus iustitiam poscentibus denegare dictorum Benedicti et Clementis predecessorum inchoatam examinationem et discussionem prefati negotii ratione previa pro. sequentes processus et sententias Aycardi archiepiscopi et aliorum se inquisitores dicentium predictorum per vos examinari fecimus primo et deinde per vos nobis facta super illis relatione fideli nos vobiscum et cum aliis fratribus nostris sancte Romane Ecclesie cardinalibus in consistorio ipsos processus et sententias cum maturitate et discussione debitis examinavimus diligenter, et quia per relationem et examinationem huiusmodi sententias et processus supra dictos ex certis causis legittimis iustis repertis in eis illos invalidos invenimus atque nullos ipsos processos et sententias per Aycardum archiepiscopum Paxium Iordanum. Honestum et Barnabam prefatos et eorum quemlibet super premissis communiter vel divisim contra Matheum Galeatium Marchum et Stephanum ipsius Mathei filios defunctos habitos atque latos et quecumque secuta forent ex eisdem vel ob eos hodie de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica nulla et irrita declaravimus et etiam nunciavimus illaque omnia quatenus de facto processerant cassavimus annullavimus et penitus irritavimus et nullius fore decrevimus penitus firmitatis. Volumus tamen et nostre intentionis fuit quod per ipsam declarationem nostram et alia supradicta processibus et sententiis per dictos Iohannem

predecessorem nostrum et Bertrandum legatum contra predictos Matheum defunctum et filios et quoscumque alios qui in ipsos processus et sententias quomodocumque quandocumque et qualitercumque habitis nullatenus derogaretur nec esset vel esse intelligeretur aliquid immutatum prout predicta in diversis dictorum Benedicti et Clementis predecessorum ac nostris litteris inde confectis plenius continentur. Quare pro parte dictorum Iohannis archiepiscopi ac filiorum Stephani supradicti fuit nobis humiliter supplicatum ut cum dicti Matheus Galeatius Marcus et Stephanus tam ante quam post inchoationem dictorum processuum per iustitie ministrationem divinorum officiorum et sacramentorum devotionem ac elemosinarum largitionem et alia fidei et charitatis opera se patenter ostenderint catholicos et fideles, ac in morte vel iuxta mortem constituti vere fidei et contritionis ac penitentie signa tamquam veri et catholici christiani ostenderint, ipsorum corpora pretextu sensentiorum et processuum predi ctorum ecclesiastice non fuerint tradita sepulture illa ab. solvi a dictarum excommunicationum sententiis et eidem sepulture tradi et alias super hiis iustitiam fieri de consueta sedis apostolice misericordia mandaremus. Nos itaque qui ex debito nostri officii tenemur singulis iustitiam ministrare discretioni vestre per apostolica scripta committimus et mandamus quatenus vocatis qui fuerunt vocandi et auditis quo pro parte dictorum Iohannis archiepiscopi et nepotum aut aliorum qui sua crediderint interesse proposita fuerint coram vobis de et super eisdem a nobis petitis nec non de et super eorundem Iohannis predecessoris et Bertrandi. legati processibus et sententiis supradictis in quibus processibus dictos Matheum et filios reputaverunt suspectos de heretica pravitate ac omnibus et singulis contentis in eis et ea concernentibus quoquo modo et aliis de quibus in premissis videritis expedire cum ea diligentia et maturitate qua convenit simpliciter et de plano ac sine strepitu et figura iudicii apud sedem inquiratis et cognoscatis eamdem ac faciatis iustitie complementum. Contradictores etc.

compescendo. Non obstantibus felicis recordationis Bonifacii pape octavi predecessoris nostri quibus cavetur ne aliquis extra suam civitatem et diocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad iudicium evocetur et tam de duabus dietis in concilio generali quam de personis ultra certum numerum ad iudicium non vocandis et aliis quibuscumque constitu tionibus a predecessoribus nostris romanis pontificibus editis et quibuslibet aliis que premissis possent quomodo. libet derogare etiam si de illis in presentibus habenda esset mentio specialis et per que litteris ipsis non expressa vel totaliter non inserta vestre iurisdictionis explicatio posset circa premissa quomodolibet impediri, seu si aliquibus communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Avinioni tertio idus martii Pontificatus nostri anno primo.

XXIX.

Archivio Vaticano (e in copia nella Bibl. Univ. di Bol., loc. cit.); Ex reg. I, p. p., a. I Ep. de Cur. 4a f. 10 t.

30 giugno 1353 Avignone.

Ut Aegidio titulo S. Clementis Praesb. Cardinali per Italiam Apostolicae sedis Legato favorem praestent.

XXX.

Archivio di Stato di Firenze; Carteggio della Signoria; Missive, vol. II, c. 49 v.

26 ottobre 1350 Firenze.

Istruzione d' un' ambasciata spedita dalla Repubblica fiorentina al Comune di Pistoia.

Forma dambasciata la quale per parte del Comune di Firenze et de priori darti et Gonfaloniere di giustitia del popolo et del Comune di Firenze riferirete voi.. Ambasciadori infrascripti a Gliantiani et Confaloniere di Giustitia et comune di pistoia.

Item reducendo a memoria de pistolesi le novitati di bologna dicano i detti ambasciadori et confortigli che piaccia alloro di provvedere a lo stato et salute loro et che si governino a stato popolare guelfo et libero et che riformino la detta loro citta per lo modo di sopra detto si che alloro ne segua buono stato et riposevole et a loro amici contentamento et pace.

Intorno a la quale conservatione et stato offerino i detti ambasciadori al detto Comune di pistoia la forza del Comune di Firenze disposta a lcro piaceri per mantenimento di loro stato libero popolare et guelfo.

Intorno a queste cose dicendo, con quella prolatione. di parole che vedranno essere utile a la materia, la sincera volonta del Comune di Firenze a la loro salute et buono stato.

Item direte voi V. et piero et conforterete messer Giovanni pancistichi che gli piaccia di volere provedere a la salute et stato suo et sicurta della citta di pistoia et della sua persona riducendoli a memoria i pericoli et sinistri che potrebbe incorere se cio non facesse egli ella citta di pistoia et parti circostanti. Et che dove volesse intendere a sicurare il Comune di Firenze, questo comune intende di fargli quelli larghi patti che saranno di suo piacere. Et fino a ora gli promettete che cio che vorra avra da questo Comune.

Et se bisogno fosse che ad altri Cittadini si facessono simili proferte insieme con stefano vostro compagno ne tenete quello modo che vedrete utile; più distesamente si potrebbe essere detto, ma la vostra discretione compia et menori et aggiunga cio che vedrete utile.

Data floren, die XXVI octobris IIII Indictionis (MCCCL).

« ÖncekiDevam »