Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nostra sibi sepulturam elegerunt, pristine infamie subiaceret, quoniam testante sapiente',

non bene celestes impia dextra colit.

Domus enim, que per fratrum luxum et infamiam corruerat et fere ad nichilum redacta fuerat, unde et viri catholici et matrone, qui caritative suas pro pauperibus sustentandis helemosinas largiri consueverant, manus penitus ab eadem retraxerant, per dei graciam per Theutonicorum honestatem et providenciam respiravit, unde et dicti viri et matrone largas helemosinas largiendo manum aperiunt largitatis, et ibidem infirmi visitantur, pauperes colliguntur et alia omnia karitatis opera exercentur et fratres omnes oracionibus devotis et vigiliis intenti deo iugiter famulantur. Alii vero

desidie torpore graves luxuque soluti

omnia sancte domus diverticula incontinencie sue sordibus macularant.

Nos autem miseratione divina L(andus) Messanensis archiepiscopus et R(ainerius) sancte Marie in Cosmedin diaconus cardinalis notum facimus universis presentem paginam inspecturis, nos vidisse et perlegisse litteram non viciatam non cancellatam, nichil additum vel diminutum, sigillo nobilis viri G(aufridi) principis Achaye et Romanie senescalci sigillatam, cuius rescriptum de verbo ad verbum in superiori pagina continetur. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum. Datum Rome aput sanctum Clementem vi kalendas madii pontificatus domini Gregorii pape noni anno quintodecimo.

[blocks in formation]

140. 1241 iulii 19 Romae. Duo cardinales transsumunt complura documenta hospitale S. Iacobi de Andrevilla spectantia.

Nos divina miseratione Guiffredus Sabinensis' episcopus et Rainerius sancte Marie in Cosmedin diaconus cardinales notum facimus universis nos vidisse et perlegisse de verbo ad verbum litteras non cancellatas, non viciatas nec abolitas, nullo addito vel diminuto, sigillis debitis et integris sigillatas, quarum rescripta in presenti pagina subsecuntur in hunc modum:

(Inserta sunt: 1. Fratrum hospitalis sancti Iacobi de Andrevilla querelae contra Iohannem praeceptorem; supra p. 133 n. 132;

2. 1237 iunio apud Andrevillam. Goffridi prioris et capituli hospitalis s. Iacobi preces ad Gregorium papam IX missae, ut uniantur ordini Theutonico; supra p. 132 n. 131;

3. 1237 sept. 16 Viterbii. Gregorius papa IX concedit petentibus fratribus hospitalis s. Iacobi, ut uniantur ordini Theutonico; supra p. 134 n. 134;

4. 1237 sept. 16 Viterbii. Gregorius papa IX idem notum facit praeceptori et fratribus hospitalis s. Mariae Theutonicorum in Romania; supra p. 135 n. 135;

5. 1237 sept. 16 Viterbii. Gregorius papa IX electum Coroniensem, abbatem et priorem de Saracaz Corinthiensis diocesis executores constituit; supra p. 136 n. 136;

6. 1214 febr. 4 Constantinopoli. Pelagius Albanensis cardinalis legatus s. Iacobi de Andrevilla hospitale exemptum esse iubet et confirmat bona eius et libertates; supra p. 129 n. 129;

7. 1240 maio. Executorum apostolicae iussionis relatio de processu licentiae fratribus s. Iacobi ad ordinem Theutonicum transeundi datae (cf. supra p. 137 n. 138) cui insertum n. 5 p. 136 n. 136.)

In cuius rei testimonium sigilla nostra presenti pagine duximus apponenda. Datum Rome anno domini m° cc° xl° i° xiiii° kal. augusti.

[blocks in formation]

APULIA. ROMA. FRANCIA.

141. 1197 maii 20 Panormi (xiii kal. iunii ind. xv). Heinricus VI Romanorum imperator confirmat fratribus hospitalis Theutonicorum apud Ierusalem in honore b. Mariae constructi hospitale s. Thomae de ordine ipsorum apud Barolum inceptum et fundatum, in tenimento Cannarum prope Barolum terras laboratorias ad decem paricla, ecclesiam 8. Nicolai de Rigula.

I, 37 v. n. 85. A. Boehmero communicatum edidit I. H. Hennes Codex diplomaticus ordinis s. Mariae Theutonicorum. Urkundenbuch des Deutschen Ordens. Mainz 1845. 8. p. 1. Cf. infra 1204 septbr. - Pauca quaedam de aliis ordinis Theutonici conventibus praeter Barolitanum Hermanni de Salza funere clarum in Apulia quondam constitutis deposui in H. W. Schulz Denkmäler der Kunst des Mittelalters in Unteritalien. Dresden 1860. 4.; scilicet de Ostunensi ad s. Mariam de Ierusalem 1226 fundato I, 90 sq. nota 2; Andriensi (c. 1230) ad s. Leonhardum, s. Leonhardi (de la Marina) Sipontinae diocesis, Terlitiensi ad s. Mariam de Suberito, s. Leonhardi inter Asculum et Cerinolam I, 152 sq. 63 sq.

142. 1204 septembri in urbe felici Panormi. Fridericus Siciliae rex ecclesiam S. Thomae de Barolo in protectionem suam suscipit et donat ei domum et vineas quondam Berterami medici.

Fredericus divina favente clemencia rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue. Tociens munificencie principalis salus et honor multimodis preconiis augmentatur et thesauros immarcessibiles curia regalis comparat in futurum, quociens largiciones sue munificencie locis venerandis' et divinis obsequiis dedicatis gratanter impendit et studet largis possessionibus ea cotidie sublimare. Attendentes itaque nos, qualiter gloriosissimi reges et triumphatores augusti divi progenitores nostri digne memorie pie consueverunt sacrosanctas ecclesias dicare et immensis ampliare tenimentis illorumque proponentes firmiter de bono in melius immutare vestigia et facta inviolabiliter conservare venerandam' ecclesiam sancti Thome de Barolo, tempore' quondam domini Henrici incliti patris nostri, magnifici Romanorum imperatoris, constructam, sub nostri culminis protectione manu tenere et augmentare cupimus, et pro redemptione animarum parentum nostrorum bone memorie ac pro salute nostra de innata nobis benivolencia concedimus atque donamus eidem ecclesie et presentis auctoritatis

nostre munimine in perpetuum confirmamus vineas et ortum integrum, sicut quondam Berteramus medicus Baroli, dum vixerit, in demanio nostro, palude Baruli, tenuit et possedit, cum omnibus pertinenciis orti et vinearum ipsarum, statuentes et precipientes firmiter, ut amodo et in perpetuum prenominata ecclesia ac procuratores sui dictum ortum in integrum et vineas, sicut dictus Berteramus usque ad ultimum vite sue tenuit et possedit, quiete et sine alicuius contradictione hereditario iure teneant et possideant liberas et absolutas ab omni datione seu calumpnia. Et nulli sit licitum sub pena rerum suarum et nostre gracie indignatione de predictis possessionibus ipsam ecclesiam seu fratres eius et homines ratione vel occasione qualibet impedire, molestare seu fatigare. Ad huius autem concessionis, donationis et confirmationis nostre memoriam et firmitatem perpetuo valituram presens privilegium ei scribi et maiestatis nostre sigillo iussimus communiri anno, mense et indictione subscriptis. Datum in urbe felici Panormi anno dominice incarnationis m° ce iiii mense septembris indictionis viii regni vero domini nostri Frederici dei gratia illustrissimi regis Sicilie3, ducatus Apulie et principatus Capue, anno vii feliciter. Amen.

I, 37 v. n. 86. Nota, quod Huillard - Bréholles I, 110 ex originali archivi Neapolitani s. Severini edidit eiusdem diploma de 1204 octbr. in urbe felici Panormi, quo Heinrici VI patris diploma de 1197 mai. 20 (supra p. 141 n. 141) confirmat et auget. 1. venerunt B. 2. temporum B.

3. scilicet B.

143. 1206 ianuario in urbe felici Panormi. Fridericus Siciliae rex donat ecclesiae s. Mariae et fratribus hospitalis Theutonicorum apud Ierusalem casale Tuscanum inter Salernum et Ebolum situm et statuit, ut porro omnia bona in regno libera possideant ab omni tributo et requisitione. Si quis fratrum vel servientium extraneorum vel hominum illorum praedicti casalis de aliquo conveniatur, non cogatur nisi in foro ecclesiae respondere, dummodo non fuerit de criminalibus appellatus, de quibus confessus vel comprobatus poenam corporis vel membrorum mutilitatem subire debeat.

I, 39 n. 88. Ex apographo difficiliori lectu inter Neapolitani archivi membrana vol. VI, 1203-1212 asservato ed. Huillard - Bréholles I, 911; ubi lacunae e codice B sic suppleantur: regia largitione subsidia dignum maxime; presertim cum non uni; extraneis vel de hominibus predicti casalis.

144. 1214 aprilis 22 Romae ap. S. Petrum. Innocentius papa III confirmat fratribus hospitalis Theutonicorum de Accon a Friderico Siciliae rege donatum casale Tussanum.

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis Theutonicorum de Accon salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter,

dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu casale, quod dicitur Tussanum, situm inter Salernum et Ebolum', cum omnibus' possessionibus, tenimentis et omnibus pertinenciis suis a carissimo in Christo filio nostro F(riderico), Sicilie rege illustri, hospitali vestro pia liberalitate3 collatum, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem hospitali auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum x kalendas maii pontificatus nostri anno xvii.

I, 60. In copiario Regimontano A. 16 p. 37 exstat inter papalia que inveniuntur in Barulo" referente v. cl. Meckelburg. 1. Ebirlum A. 16. 2. hominibus A. 16. 3. libertate B.

145. 1215 oct. 20 Hagenowie. Fridericus, Romanorum et Siciliae rex, attenta honestate domus hospitalis Theutonicorum in civitate Acchon terrae promissionis ad laudem dei et virginis Mariae ex donationibus regum et aliorum principum et nobilium constructae donat domum suam dictam Margariti in civitate Brundusina cum balneo; theloneum vero et monetam usque in moderna tempora in domo ista exercita sibi reservat.

I, 39 n. 89, unde Boehmer communicavit cum v. cl. Hennes, qui ed. cod. ord. Theut. I, 17 n. 18. Huillard - Bréholles I, 428.

146. 1217 (1216") maii 25 Augustae. Fridericus, Romanorum et Siciliae rex, hospitali s. M. et domui Th. in I. donat de sicla et de ceteris proventibus regiis apud Messanum primo solvendis ducentas uncias auri bonorum tarenorum ad pondus Baroli singulis annis ad usus hiemales pro mantellis et agninis pellibus („pennis“ B) usui fratrum et caeterorum pauperum transmarinorum mancipandis.

I, 40 n. 90, unde Boehmer communicavit cum Hennes Cod. ord. Th. I, 31 n. 28; monet ille apographum de 1521 Stuttgarti adservatum praebere: viii kal. iulii. Huillard - Bréholles I, 510.

147. 1218 augusto. Brundusinorum iudicum testimonium de testamento a Lanfranco de Bogossa in favorem domus hospitalis Theutonicorum edito. Anno dominice incarnationis m° cc x° viii regnante domino nostro Frederico, dei gracia serenissimo Romanorum rege semper augusto et rege Sicilie, anno XXo mense augusti indictione sexta, nos Benedictus, Stephanus, Peregrinus et Ricardus, regales Brundusii iudices, declaramus, quod, cum Lamfrancus de Bogossa, filius Milonis de Bogossa, in Brundusio infirmitate detentus de rebus

« ÖncekiDevam »