Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dicto et eiusdem heredibus in sempiternum dono, tali quidem tenore, quod totum illud videlicet, quod in prefata terra Montis Regalis sive in toto honore eiusdem aut in ipsius pertinenciis in dominio habebam vel in spe sive expectatione future conquisitionis me habiturum sperabam, habeat et ipse Philippus in dominio suo, et, quicquid ibidem aliquis de me tenebat, ab ipso Philippo et eiusdem heredibus deinceps teneat. Predicta igitur omnia dominus Philippus, de quo hic agitur, et ipsius heredes libere, quiete et sine omni calumpnia vel impedimento in posterum habeant et iure hereditario in eternum possideant, salvo tamen regie maiestati servicio, quod ex honore et pro honore Montis. Regalis fieri condecet, et salvis eciam Beduinis meis omnibus, qui de terra Montis Regalis nati non sunt, salvisque mihi omnibus caravanis, quotquot vel quecunque de partibus Alexandrie et tocius Egypti transeunt in Baldach et e converso, que duo mihi retineo. Hoc eciam fuit in pactis, quod, si unquam in futurum aliqua calumpnia pro sepe dicto Montis Regalis honore ex parte aliqua emerserit, ego et successores mei domino Philippo et ipsius heredibus. nunc et usque in sempiternum calumpniam illam, quecunque fuerit, adquietare, sedare omnino prorsusque tollere ex ipsa conventione debemus. Ipse vero dominus Philippus concessu domine Helizabet uxoris sue et Rainerii filii sui et filiarum suarum omnium necnon et concessione fratrum suorum, Guidonis Francigene videlicet et Henrici Bubali, omniumque suorum parentum donat mihi in concambio Montis Regalis totum feodum illud, quod ei quondam a domino Rohardo et a domina Gisla uxore illius obvenerat, ea videlicet integritate, qua ipse Rohardus et iam dicta eiusdem uxor Gisla feodum illud annum et diem tenuerunt et habuerunt, excepto tamen casali quodam Adelemia nomine cum omnibus pertinenciis suis et excepto quicquid habebat in Montanis Bassis, que sibi scilicet et heredibus suis in perpetuum retinuit. Dedit insuper et mihi feodum patris sui Guidonis scilicet de Mile ea quidem integritate, qua ipse Guido de Mile et dominus Philippus filius ipsius illud feodum diem et annum tenuerunt et habuerunt. Dedit et ipse predictus Philippus mihi feodum Guidonis Francigene, quod videlicet in montanis Neapolitanis tenuit prius de domino Rohardo et postmodum de domino Philippo Neapolitano fratre suo, ita quod amodo Guido Francigena illud ex me teneat michique servicium faciat. Dedit eciam mihi Philippus iam tociens dictus feodum Henrici Bubali, fratris siquidem sui, eo quidem tenore, quo ipse Henricus de domino Philippo illud tenebat et servicium illi faciebat. Dedit mihi preterea feodum Gaufridi Torti, ita videlicet quod, sicut Gaufridus Tortus illud prius a domino Philippo tenebat, sic deinceps illud ex me teneat mihique servicium faciat. Dedit quoque et Maronem mihi et totum eciam illud, quod in montanis Tyri et Toroni in dominio habebat et quicquid alius ibidem ex ipso tenebat, tali utique modo, quod dominium ipsius Philippi in meo dominio habeam et, quicquid alius ex ipso tenebat, deinceps ex me teneat et michi servicium faciat. Ut igitur hoc concambium eo modo, quo in superioribus seriatim enarratum et expressum est, necnon convenciones utrimque consilio et

assensu omnium nobis attinencium gratanter contracte utrique parti firme, stabiles et inconvulse persistant, presenti pagina subscriptis testibus sigillique mei plumbei subpressione denotata muniri et confirmari precipio. Factum est autem hoc anno ab incarnatione domini m° c° lx° i° indictione viiii. Horum quidem omnium testes sunt Petrus archiepiscopus Tyrensis, Fredericus episcopus Aconensis, Girardus episcopus Laodicensis, Humfredus de Torono, constabularius et filius eius Humfredus; Gualterius de Sancto Audemaro, castellanus et Tyberiadis dominus; Gormundus Tyberiadensis, qui dominus est de Bezans; Hugo Cesariensis dominus; Gualterius Berithi dominus; Arnaldus de Crest; Hugo sine censu, constabularius Tripolitanus; Guillelmus Porcelet; Vivianus de Caypha et filius eius Paganus; Guillelmus marescalcus; Odo de Sancto Amando, castellanus et vicecomes Hierosolimitanus; Clarembaldus, vicecomes Aconensis; Paganus de Voch; Girardus de Pogi; Gaufridus Tortus; Gocellinus Pessellus; Rohardus Neapolitanus; Balduinus de Gebal; Iohannes de Valentinis; Gomerius de Neapoli; Hibertus. Data Nazareth per manum domini Radulfi Bethleemite episcopi regisque cancellarii ii kal. augusti.

I, 5 n. 1. cf. Guil. Tyr. 21, 4. 1. supplevi. comitis B. 3. sic etiam in rubro; lege: ultra.

2. in margine alia manu: Petrocii 4. locum B. 5. in margine: reg(is) B.

4. 1168 aprili. Gualterius, Galileae princeps, confirmat cambium inter Fulconem Tabariae constabularium et Paganum de Caypha confectum.

Ego Galterus princeps Galilee notum facio tam presentibus quam futuris, quod Fulco conestabilis Thabarie et Paganus de Caypha venerunt in curia mea et meo assensu ac voluntate fecerunt cambium, quod predictus Paganus dedit predicto Fulconi Gybesovart et duas Gobias et Mogar et Gatregalee et Galafiee et Romane et Sellem et totam terram aliam, quam ipse tenebat a me. Et supradictus Fulco dedit iam dicto Pagano octingentos quinquaginta bisancios sarracenatos annuatim tali modo, quod dominus Almaricus rex Ierusalem reddet ei annuatim quingentos bisancios sarracenatos super macellum Acconense, quos ipse dedit iam dicto Fulconi pro castro suo Saphet, quod castrum iam dictus dominus Almaricus rex dedit deo et milicie Templi, et iam dictum Templum reddet ei annuatim bisancios sarracenatos cccl de bisanciis septingentis, quos ipsi dederunt predicto Fulconi annuatim propter sartum, quod ipse eis dedit. Et Paganus de Caypha faciet mihi de prenominatis octingentis quinquaginta bisanciis sarracenatis tale servicium, quale ipse mihi debebat facere de prenominatis casalibus, videlicet unum militum, quod ipse debebat mittere ad meum servicium omnes vices, quas habuero guerram cum Sarracenis in mea marcha et si ego ipsum requisiero. Hec conveniencia fuit facta in presencia domini mei Amalrici regis Ierusalem et de eius voluntate et assensu et de assensu mei G(alteri) principis Galilee et E(schive)' uxoris mee, et tenemur nos et nostri heredes supradicto Pagano de Caypha et heredibus

eius facere habere iam dictos octingentos quinquaginta bisancios sarracenatos de locis supranominatis, quod si defecerit in ipsis, supra Legione2 et pertinenciis suis. Et ut hec omnia supradicta firma sint et rata, ego Galterius princeps Galilee facio hanc presentem cartam sigillare meo sigillo. Hec conventio facta fuit in presencia domini mei regis Almarici, et vidente et concedente, et assensu et consilio G(alteri) principis Galilee et E(schive)' uxoris sue. Huius rei testes sunt Amalricus rex Ierusalem et G(alterius) Galilee princeps; et frater G. Fulco; frater R. de Tabaria; Iocelinus de Samesac; G. de Tabaria; Guillelmus marescalcus; Ivo Ursus; G. de Belzy; Vivianus de Cayphas; Iohannes de Monte; Ludovicus; Iaquelinus; Guillelmus de Chivilli; Guillelmus Patrie. Anno ab incarnatione domini m° c° lx° viii luna xx° mense aprilis regnante rege Almarico.

I, 11 v. n. 18. 1. cf. Pauli I, 42. 47. Guil. Tyr. 21, 5. celino B.

2. legionem B. 3. Io

5. 1169 aug. 13 Neapoli. Amalricus I Hierosolymitanus rex confirmat Pagano de Caypha, Iozelini Peselli genero, reditus 1200 bisantiorum de catena Acconensi sive feudum 20 militum, et Pagano 600 bisantios de funda et 500 de macello Acconensibus.

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Amalricus per gratiam dei in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex quintus dono et confirmo tibi Pagano de Caypha et heredibus, quos de filia Iozelini Peselli habebis', quecunque dominus ac frater meus, inclitus Ierosolimorum rex Baldoinus, olim dedit ei et eiusdem heredibus. Que vero sint illa, sequencia demonstrant, scilicet mee bisantii sarracenati in cathena Acconensi annuatim recipiendi' pro servitio duorum militum et primum feodum xx" militum sive eciam minorem feodum ad voluntatem Iozellini et heredum suorum, quod in tota terra sua sibi acciderit vel heredibus suis; et quando predictus Iocelinus vel sui heredes predictum feodum tenebunt et habebunt in possessione, predicti' mcc bisantii ad regem debent reverti. Insuper eidem Iozelino et heredibus suis donavit et concessit feodum c militum in Babilonia', cum deus eam christianis dederit, et de bisantios, quos predictus rex Balduinus, frater meus, donavit Iocelino Pesello, ego rex Amalricus dono et confirmo tibi Pagano de Caypha et heredibus tuis, predictos de bisantios annuatim in funda Acconensi per iiiior terminos recipiendos in augmento feodi tui pro servicio unius militis. Item dono et confirmo tibi Pagano de Caypha et heredibus tuis illos quingentos bisantios, quos ego dedi Fulconi Tiberiadensi pro castro de Saphet, quod castrum ego dedi deo et milicie Templi, quibus bisantios predictus Fulco dedit in cambio pro Gibosevart. Et istos predictos quingentos bisantios debet annuatim recipere in macello Acconensi per iiiior terminos. Ut igitur hec omnia, que superius memorata sunt, sepedicto Pagano de Caypha suisque heredibus

2

5

firma, fixa et incommutabilia persistant, presenti pagina subscriptis testibus sigilli mei subpressione denotata confirmo. Factum est autem hoc ab incarnatione domini m° c° lx° ix° indictione xi. Huius quidem rei testes sunt Humfredus de Torono, constabularius; Galterius de Sancto Audemaro, castellanus et dominus Tyberiadensis; Philippus Neapolitanus; Baldoinus de Insula; Guillelmus marescaleus; Clarambaldus vicecomes Acconensis; Gaufridus Tortus; Paganus de Voh; Odo de Sancto Amando. Datum Neapoli' per manum Stephani, domini Radulfi Bethleemite episcopi regisque cancellarii in hoc officio vice fungentis, idus augusti.

I, 7 v. n. 6.

5. denotata B.

1. habebit B. 2. recepturos B. 6. 1. ii. 7. Neapolim B.

3. predictos B. 4. babilonia.

6. 1173 martii 26 Acchon. Amalricus I Hierosolymitanus rex donat b. Mariae s. domus hospitalis Theutonicorum 400 bisantios de funda Neapolitana, quatuor casalia in partibus S. Abrahae et Bethan, certos proventus frumenti et hordei de omnibus suis bonis in terris Ierusalem et Neapolis.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Amalricus per dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex quintus dono et concedo et confirmo pro pannis infirmorum beate Marie sancte domus hospitalis Theutonicorum pro anima mea et antecessorum meorum quadringentos bisantios sarracenatos in assisiam in funda Neapolitana per iiii anni terminos, de tribus videlicet in tres menses ad unumquemque terminum c bisancios; et do vobis pro infirmis beate Marie Theutonicorum duo casalia in partibus sancti Abrahe, que vocantur Deldol et Seriie, cum omnibus pertinenciis suis et villanis et iardinis et vineis, et duo alia casalia in partibus Bethan, que vocantur Rehap et Ardelle, cum omnibus pertinenciis suis et villanis et canamellis. Et do vobis pro infirmis beate Marie sancte domus hospitalis Theutonicorum de tota terra mea Ierusalem et Neapoli et de omnibus casalibus, que sunt in partibus Ierusalem et Neapolis concedo de unaquaque carruca unam robbam frumenti, et unam ordei habebitis annuatim de parte rustici. Et si contigerit, quod de dictis rebus vos iam dictos hospitalis beate Marie Theutonicorum, ut supradictum est, non posset esse pagatum', volo, quod de omnibus rebus meis, ubicunque sunt intus vel extra Neapolim, et funda Acchon posset pagari. Ut huius donationis et concessionis mee' pagina rata tibi teneatur et indissoluta, presentem cartam testibus subscriptis et sigillo meo plumbeo muniri precepi. Factum est hoc anno ab incarnatione domini m° c° lxx° iii indictione xi". Huius rei testes sunt Guido Ioppensis et Ascalonis comes'; Rainaldus Sydonis, Milo dominus Montis Regalis'; Ainfridus constabularius regni; Iozcelinus de Samosac; dominus Balianus Neapolis de Ybelino; Balianus frater eius; Milo de Planci; Bertrandus de Ioppen; Henricus de Gerino; Galterius de Berito; Guillelmus de Tyro; Gualterius de Mirabel; Nicholaus de Huderic; Guilibertus

de Sancto Dionisio. Datum Acchon per manum Radulfi episcopi Bethleemite regnique Ierusalem cancellarii vii kal. aprilis.

I, 23 n. 41; spurium. 1. B cf. n. 8. 3. lege vi. demum 1180 aprili per nuptias cum Sibylla contractas Ioppes et Ascalonis comes evasit. Milo de Planci octobri 1173 defunctus Montis Regalis dominus fuit: Guil. Tyr. 21, 4. detur supplendum: Balduinus.

2. mea B.

4. Guido 5. Ipse 6. vi

7. 1174 iulii 3 Ierusalem. Amalricus I Hierosolymitanus rex confirmat Philippo Rufo castella Arabiam et Zakanin cum pertinentiis.

per

Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris, quod ego Amalricus dei graciam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex quintus dono, concedo et confirmo tibi, Phillippe Ruffe', et heredibus tuis, quos de uxore tua legitime desponsata genueris, hec duo casalia Arabiam et Zakanin cum omnibus eorum pertinenciis et cum hiis gastinis: Derhenne, Mezera, Misklin, et cum omnibus illorum casalium gastinis et cum hiis villanis: Manket, Helel, Bulmali, Buchalet fratribus, et Zelzel, Nabe, Chazeraz fratribus, et Tharet, Bufares, Zacran, Aili, Raphaha, Ebisserur, Buder, Tarcan, Phaheit, Nazer, Megeti, Bulmene, Phet, Zieia, Zabaa, Sep, Numeir, Haus et cum eorum dumtaxat uxoribus et filiis et filiabus, qui ab eis descenderunt, et cum omnibus villanis, qui hodie in illis casalibus manent. Hec itaque omnia dono tibi et iam dictis heredibus tuis quieta et absoluta ab omni calumnia habenda in concambium mille bisanciorum, quos de me Accon tenuisti, sed mihi pro hiis omnibus liberos reliquisti. Pro hiis autem omnibus tu et heredes tui facietis mihi servicium unius militis. Octingentos vero bisancios, quos in funda Accon recipiendos tibi dedi, tantummodo quamdiu vixeris, habebis et pro eis duorum militum servicium mihi facies. Ut igitur hec omnia rata et inconvulsa permaneant, cartam presentem testibus subscriptis et sigillo meo corroboro. Factum est hoc anno ab incarnatione domini m° c lxx iiii indictione vii". Huius rei testes sunt: frater Berengarius senescalcus Templi'; frater Garinus preceptor hospitalis; Hemfridus constabularius; Milo Montis Regalis dominus; Rainaldus Sydonis dominus; Guido dominus Cesaree; Gualterus frater eius; Gormundus de Tyberiade; Atto filius eius; Rohardus de Ioppe; Iohannes de Arsur'; Amalricus de Cesarea; Arnulfus de Blancagarda; Amalricus filius eius; Tirricus de Asper; Iordanus de Ripelmunde. Datum in Ierusalem per manum Petri vicecancellarii regis vo nonas iulii.

I, 20 v. n. 34. Quum Amalricus I rex 1173 iulii 11 iam obierit, aut notae chronologicae depravatae aut diploma totum falsum est. Incarnationis annus 1174 et indictio vii inter se concinunt. 1. Inter barones regni Amalrici regis testes nominatur 1170. indict. i (pro iii) ap. Pauli I, 52. 2. 1169 aug. 30 senescallus Templi fuit Gualterius (Pauli I, 50); Berengerius 1176 (Pauli I, 61). 3. 1174 martio, 1175 praeceptor Hospitalis Garinus (Pauli I, 56. 60); Guarnerius 1176 (p. 61), 1181 (p. 69).

4. Arsur B.

« ÖncekiDevam »