Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nando posita dubitare me non sinit. Dn. Guillelminus mihi dixit se libellum moliri qua leges motus fluminum diversas ab eis quas dedit Abbas Bened. Castellus stabilire sperat.

In literis ad Dn. Boccabadatum quaedam attigi de Motus Tonici aestimatione quae vestro judicio submitto.

Firo Celeberrimo et Omniscio

D. GOTHOFREDO GUIGLIELMO LEIBMTIO

Consiliario Brunsuicensi
Bernardinus Ramazzinus Medicus
S. P. D.

Beasti nos certè Vir doctissime cum primùm in hanc Urbem venisti. Tibi de profectione jam cogitanti moras aliquas Dii nectant, ne tam citò nos deserens moerore afficias: Non minus enim discessum tuum dolebo, ac olim Plinius Junior scribens ad Catilium Severum, doluit periculum Titi Aristonis, ne è vivis discederet, Viri profectò illius saeculi literatissimi, et cujus genuinum exemplar in Te suspicio. Quàm peritus ille et privati Juris et publici? quantùm rerum, quantùm exemplorum? quantum antiquitatis tenet? nihil est, quod discere velis, quod ille docere non possit, nihil certè quoties aliquid abditum quaero, ille thesaurus est. Sic de Aristone scripsit Plinius. Haec eadem citra adulationis suspicionem proferre liceat; satis enim expertus sum, nihil esse quod scire vellem, quod Tu docere non possis. Jam acceperam e tuae vocis oraculó totam historiam Tincturae Scarlatinae, usû Aquarum fortium multò elegantioris, quàm apud Antiquos, cujus tincturae inventionem Clarissimo Drebellio deberi ais; gratias itaque permultas Tibi debeo, pro Corrado nostro, qui tuae immensae eruditionis benefició, non exiguo rubore adversarium suum confundet, à quo tàm imprudenter fuerat reprehensus. Vale Literatorum Decus. Dabam Mutinae die 25. Januarii 1690. =

Ferrariae quaedam ad Mutinensem Historiam recentiorem spectantia didici, quae amici Mutinenses attingere credo noluerunt.

In nupero conflictu inter nostros et Tartaros ad Pristinam, amissus est Princeps Carolus Serenissimi Ducis mei filius quartogenitus. Necdum constat vivatne an perierit (3). Quae res non exiguum nobis luctum attulit, et antejejunales laetitias, quibus aula nostra diffluebat, non mediocriter turbavit.

Ill.mo Galliano officiosissimi cultus obsequia à me denuntiari peto. Peto etiam meo nomine salutari Dn. Cancellarium Communitatis vestrae Mutinensis cui lectos Tassoni vestratis egregios Annales debeo (4).

Est hic Chirurgus Serenissimi Maximiliani Principis Brunsvicensis, nomine Bouquet, qui Dn. Lacy eruditum apud vos Anglum à multis annis novit. Is credit ipsum nosse modo quo Angli aquam dulcem ex marina separant. Id ex ipso quaerere forsan non inutile erit, qua occasione et Dn. Varatum (5) à me salutari peto.

(3) Questo Principe, rimasto ferito e prigioniero nell' accennato combattimento, era morto in Albania, all' entrar di gennajo, compito di poco l'anno ventesimo.

(4) Gli Annali Modenesi di Alessandro Tassoni il vecchio, conservati nell' Archivio della Comunità. Il Cancelliere qui mentovato, era Giacomo Baschieri.

(5) Così chiaramente è scritto, ma forse dovea dire Veratum o Verattum. Nè poteva esser altri che quel Francesc' Antonio Veratti cui rende onorevole testimonianza

Quod superest vale Vir Clarissime, ac mihi favere perge. Dabam Venetiis 25 Feb. 1690 P. S. Impeditus superveniente negotio aliquo, literas praeter jam clausas ad Dn. Marchesinum claudendi tempus non habui; idque apud amicos excusari peto.

II.

VIRO CL. MO D. BERNARDO RAMAZZINO

Gothofredus Guilielmus Leibnitius S. P. D.

Cum tandem Hanoveram Deo favente salvus appulerim officii mei putavi gratiarum actionem repetere, quas debeo plurimas effusae humanitati vestrae. Literas à te gratissimas hic inveni. Meas de Tinctura Scarlatina vestris addere, id

anche lo stesso Corradi in un suo opuscolo fra la sovrallegata Raccolta, dove a facc. 14 si legge: « In Parigi, in « Londra, e ne' primi Emporj dell'Europa, vi sono famosi « laboratorj ne' quali si fanno altre operazioni, che d'es«siccare semplicemente il Vitriolo; anzi non sdegnano i << primi Monarchi d'havergli nelle stesse Regie per vedere « ed ammirare le operazioni Chimiche; del che pure n'hab«biamo sufficiente testimonio in Modena, havendo il Se<< reniss. nostro Padrone aperto nel suo Ducal Palazzo molti anni sono un' Officina Chimica, in cui hanno operato il << Lancilotti, e in cui di presente opera il Veratti, Chimico << di molta esperienza, e che anche in iscritto ha dato « saggio del suo sapere.

verò erat pannum vilem assuere Scarlatino vel purpurae.

Inquisitiones D. Boccabadati circa aquas facient aliquando ad opus ejus Mechanicum exornandum. Rectissimè observavit aquam fluminis supra moles vel aggeres, flexum imperantes, esse altiorem quàm infra. Nam quicquid decursum in aliquo loco moratur, flumen ibi reddit altius, et infrà ipsi subtrahit aquam. quisitionis foret definire, quantum rapiditas fluminis augeatur altitudine aucta. Benedictus

Elegantis dis

Castellus in libro de mensura aquarum theorema quoddam proposuit ea de re, sed haesit in demonstratione; et mihi omnino videtur non posse talem assignari regulam constantem; et licet aqua fluminis notabiliter crevisset, tamen si locus fluminis multum esset infra locum qui causa est incrementi non fore adeò notabile augmentum velocitatis.

D. Guillelminus mihi dicebat

librum se moliri de eodem argumento, et diversam à Castelliana regulam assignaturum. Ego re expensa vereor ut ulla huiusmodi assignari possit.

Opus tuum elegantissimum de fontibus vestris procedere non dubito, idque intelligere erit perjucundum.

D. Guillelminum rogo data occasione à me salutari, et per ipsum celeberrimum Malpighium. Ab hoc velim edi praeclaras multas cogitationes quas premit. Insignium Virorum etiam suspiciones sunt utiles; et injuriam faciunt posteritati, dum nimis honori suo velificantes nihil nisi perfectum et demonstratum dare volunt. CLmus Guillel

minus hortandus est, ut telam de salibus praeclarè coeptam pertexat. Est apud nos Medi

cus eruditus qui sperat instantias contra doctrinam ejus reperire, et salium transmutabilitatem ostendere posse. Hortatus sum ut annotet si quid tale habet, ut Guillelmino communicetur. Sed nolo Te tenere diutius. Vale et fave.

Dabam Hanoverae 6. Jul. 1690

P. S. Peto et salutari Dños Boccabadatum, Cantellum, Corradum, aliosq. amicos

« ÖncekiDevam »