Cyrill und Method, der Slawen Apostel, ein historisch-kritischer Versuch. [Repr. from] Abhandl., k. böhm. Gesell. d. Wiss

Ön Kapak
 

Kullanıcılar ne diyor? - Eleştiri yazın

Her zamanki yerlerde hiçbir eleştiri bulamadık.

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 99 - Sclavonica lingua canere, sive sacrum evangelium, vel lectiones divinas novi et veteris testamenti bene translatas, et interpretatas legere, aut alia horarum officia omnia psallere : quoniam qui fecit tres linguas principales, Hebraeam scilicet, G-raecam et Latinam, ipse creavit et alias omnes ad laudem et gloriam suam.
Sayfa 94 - Audimus etiam, quod missas cantes in barbara hoc est in sclavina lingua \ unde jam literis nostris per Paulum episcopum Anconitanum tibi directis prohibuimus, ne in ea lingua sacra missarum solemnia celebrares ; sed vel in Latina, vel in Graeca lingua, sicut ecclesia Dei toto terrarum orbe diffusa, et in omnibus gentibus dilatata cantat.
Sayfa 39 - Psalterium et omnes divinos libros veteris et novi testamenti de graeca littera in sclavonicam, nec non et missam eis ordinans more graecorum, confirmavit eos in fide Christi et valedicens omnibus, quos ad fidem Christi converterat, secundum apostolicum dictum Romam pergere festinabat.
Sayfa 99 - Domini nostri praeconia et opera ut enarrentur, jubemus. Ñeque enim tribus tantum, sed omnibus linguis Dominum laudare auctoritate sacra monemur, quae praecipit, dicens : ,Laudate dominum omnes gentes, «t collaudate eum omnes populi.
Sayfa 102 - Quis etenim specialis filius sanctae Romanae Ecclesiae, sicut vos estis , in barbara seu Sclavinica lingua Deo sacrificium offerre delectatur? Non quippe ambigo, ut in eis aliud maneat, qui in Sclavinica lingua sacrificare contendunt, nisi illud quod scriptum est: Ex vobis exierunt et non sunt ex nobis.
Sayfa 97 - Nos autem illum in omnibus ecclesiasticis doctrinis et utilitatibus1) orthodoxum et proficuum esse reperientes, vobis iterum ad regendam commissam sibi ecclesiam dei remisimus, quem veluti pastorem proprium ut digno honore et reverentia, laetaque mente recipiatis jubemus, quia nostrae apostolicae auctoritatis praecepto ejus archiepiscopatus ei privilegium confirmavimus , et in perpetuum, Deo juvante, firmum manere statuimus; sicuti antecessorum nostrorum auctoritate omnium ecclesiarum dei jura et...
Sayfa 38 - Deo laudes debite resonent, iure laudamus ; et in eadem lingua Christi Domini nostri praeconia et opera, ut enarrentur, iubemus.
Sayfa 94 - ... litteris nostris per Paulum episcopum Anconitanum tibi directis prohibuimus, ne in ea lingua sacra missarum solemnia celebrares; sed vel in latina, vel in graeca lingua, sicut Ecclesia Dei toto terrarum orbe diffusa et in omnibus gentibus dilatata cantat. Praedicare vero, aut sermonem in populo facere tibi licet quoniam psalmista omnes admonet Dominum gentes laudare ; et Apostolus : Omnis, inquit, lingua confiteatur, quia Dominas Jésus in gloria est Dei Patris.
Sayfa 48 - Post hunc interiecto aliquo tempore supervenit quidam Sclavus ab Hystrie et Dalmatie partibus nomine Methodius qui adinvenit Sclavicas literas et Sclavice celebravit divinum officium et vilescere fecit Latinum; tandem fugatus a Karentanis partibus intravit Moraviam ibique quiescit.
Sayfa 88 - Ablanza, quibus constituit proprios presbyteros. 14. A tempore igitur, quo dato; et praecepto domni Karoli imperatoris orientalis Pannoniae populis a luvavensibus regi coepit praesulibus usque in praesens tempus sunt anni LXXV, quod nullus episcopus alicubi veniens potestatem habuit ecclesiasticam in illo confinio nisi Salzburgenses rectores, neque presbyter aliunde veniens plus tribus mensibus ibi suum ausus est colere officium, priusque suam dimissoriam episcopo praesentavit epištolám.

Kaynakça bilgileri