Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tias non habentibus Episcopi Cracovienses Advocatias et Scultetias non erigant, aut ad eos devolutas vel per aliorum providentiam et liberalitatem redemptas, non conferant, cum proventus Episcopales ad praemianda servitia obsequentium sibi et Ecclesiae abinde sufficiant, quod si contrarium facere praesumpserint, Capitulum Cracoviense illi donationi nullum volumus praestare consensum, et praestitum non valere.

XXXV.

De non conferendis Castris Episcopalibus, personis saecularibus, nisi Praelatis et Canonicis Cracoviensibus.

Antiqua et commendatione digna Praedecessorum nostrorum constitutione extat provisum et decretum, ut Castra Episcopalia nulli alteri personae nisi Praelatis et Canonicis Cracoviensibus per Episcopum, pro tempore existentem, committantur in regimen et tenutam. Verum quia contra huiusmodi Statutum saepius excessum est, dum Praedecessorum nostrorum auctoritas saeculares personas, ecclesiasticis spretis, Castris ipsis praeferebat, ex quo et oppressiones subiectis et Ecclesiae nostrae decedentibus eius Praesulibus, variae iniuriae et pericula succedebant, prisco itaque innitendo Statuto ordinamus et decernimus, et Jureiurando firmamus, ut Episcopi Cracovienses Castra Ecclesiae in regimen et tenutas nulli alteri nisi Praelatis et Canonicis Cracoviensibus conferant, et ad id circa suam assumptionem, ut districtius se custodire meminerint, quod se singularius servaturos astrinxerint firmiter et sincere observare, jurent singulariter et promittant, ne Praelati et Canonici Cracovienses, quibus nunc Castra ipsa collata sunt aut in posterum conferentur, aliis nisi Praelatis et Canonicis Cracoviensibus, mandante tamen Episcopo. ea dimittant et resignent, ut successione huiusmodi tenuta Castrorum Ecclesiae de manibus Praelatorum et Canonicorum Ecclesiae Cracoviensi non possit quoquo modo abstrahi aut alienari. Et ne de Juramento, quod quilibet in Cracoviensem Episcopum assumendus praestare tenetur, possit ambiguitas suboriri, cuius formam annectimus.

XXXVI.

Statutum, quo aboletur vetus consuetudo et prohibetur, ne Praelati et Canonici indumenta sacerdotalia, dum rem sacram peragunt, velare almutiis praesumant.

Thomas Dei gratia Episcopus Cracoviensis. Ad perpetuam rei memoriam. Veteri abusu et consuetudine Ecclesia nostra Cracoviensi tenta, quae celebrantes in missis maioribus et ministri almutiis uti consueverant, abolemus velut foedam, abominabilem et agrestem prohibentes, ne in officio missae Indumenta sacerdotalia, passionis Christi insignia repraesentantia, quisquam Praelatus, Canonicus, Vicarius, aut quacunque praefulgens dignitate, divinam rem exercens aut administrans, Almutio velare aut tegere praesumat, cum ornamenta Ecclesiastica et sublimioris dinoscuntur ministerii et altioris decoris, quam velamenta humana. Datum Cracoviae in Capitulo generali pro die Sancti Stanislai in Maio Anno domini Millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo celebrato.

XXXVII.

De Anno gratiae Joannis Lutkonis Episcopi Cracoviensis,
pro universa dioecesi.

Joannes Dei gratia Episcopus Cracoviensis. Ad perpetuam rei memoriam. Grandi decedentium ecclesiasticarum Dioecesis nostrae Cracoviensis personarum, quibus salubrius atque diligentius, quam suas nequit amplius depromere quaerelas, providere atque succurrere Nos condecet, excitati iniuria, quam illis succedentes usurpando sibi et pernitiose eorum deservita praemia et appropiando quae meruerant saepenumero irrogabant, attendentes insuper frequentes lites quae propterea inter succedentes ex una, et Procuratores aut Executores defuncti partibus ab altera, multifarie suscitabantur, nec poterant per Constitutionem seu extravagantem Joannis Papae XXII quae incipit: „Suscepti Regiminis", et a Concilio Provinciali Polonicae Ecclesiae acceptatam, sed nec per Joannis Grothonis et Bodzantae Episcoporum Cracoviensium, Praedecessorum nostrorum de

anno Gratiae Statutum in favorem Praelatorum et Canonicorum Cracoviensium condita, quorum primum quod incipit: Cum eos, quos

"

vivos dileximus diligere debemus et mortuos," alterum quod incipit: Dudum per Joannem Episcopum piae memoriae" quae praesentibus, velut gravamen non gratiam decedentibus afferentia extinguimus et abolemus, propter qualificationem beneficiatorum et temporum, sub quibus decedunt diversificationem ad liquidandum definiri et decidi. Quapropter, habita super tam nodosa et necessaria quaestione cum Venerabilibus Fratribus nostris, Praelatis et Canonicis Ecclesiae Cracoviensis, diligenti deliberatione et tractatu, hoc perpetuo de ipsorum approbatione et assensu sancimus edicto, ut quilibet dignitatem, Personatum, Canonicatum, Fraebendam, Altare, parochialem Ecclesiam, Vicariam perpetuam, sive manualem, et quodcunque aliud beneficium vel officium curatum, sive non curatum, perpetuum aut manuale, tam in Cathedrali quam Collegiata, Conventualibus aut Pariochalibus, obtinendis, pro solvendis debitis, largiendis eleemosinis et orationibus, pro salute ipsius ordinandis, sustentaudis aut decorandis. Ecclesiis, his praesertim apud quas beneficia obtinebat, annum gra· tiae (etiam si intestatus decesserit), quem a festo Circumcisionis Domini, sive a prima die Januarii, universa Polonica, sed et nostra Cracovienis numerare incipit Ecclesia, habeat decedens sub infrascripto tamen ordine et conditione: ut si quis anni principio videlicet in tribus mensibus, aut eorum altero, Januario, Februario et Martio decesserit, quartam partem omnium proventuum quocunque censeantur nomine iuxta rerum valorem sui beneficii habeat, remanentibus tribus partibus pro Successore cui etiam ad seminandos agros praediales tenebitur relinquere aestivalia frumenta. Qui vero in mensibus Aprili, Maio et Junio vita excesserit, omnium fructuum ex aequo habeat veram medietatem, altera medietate pro Successore reservata. Is vero qui in mensibus Julio, Augusto et Septembri obierit, tres partes omnium proventuum in vero valore accipiat, quarta duntaxat Successoris commodis cedat, pro quo etiam frumenta hyemalia ad quantitatem agrorum praedialium non seminatorum volumus per mortuum et eius Executores relinqui. Si vero in mensibus Octobre, Novembre et Decembre obierit, omnes fructus et introitus sui beneficii absque diminutione mortui percipiat absque Successoris, cui perceptionem quantamcunque illorum interdicimus

qualibet impetitione; quae omnia etiam ad Vicarios perpetuos curam animarum non habentes, Mansionarios, Psalteristas, volumus referri. Talis enim Ordinatio aequa nobis et modesta in utroque visa est, vita functis quidem propitia, viventibus vero gratiosa; quam si quis ausu temerario violare aut illi contravenire praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei incurrat et a communione Sacri Viatici in extremo die alienus existat, omnium qui cum pietate dormitionem acceperunt, acerrimam quaerelam et iustissimam pro temeritate sua a iustissimo omnium iniuriarium ultore Deo subiturus ultionem, et nihilominus sententia Excommunicationis ipso facto innodatum se sciat, a qua non nisi satisfactione reali facta, ab Episcopo absolvi poterit. Sic ligatus nulla sibi dillatione vel remissione Executorum vel Procuratorum suffragante, decernentes irritum et inane, si secus super his aut quolibet praemissorum, per quempiam fuerit attentatum. Datum Cracoviae in Capitulo Generali pro festo S. Stanislai in Maio Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Sexagesimo Septimo celebrato.

XXXVIII.

Sequuntur Capitularia Statuta et primo Capitulare statutum, de legendis Missis et absolvendis Vigiliis pro anima Fratris defuncti.

In Christi nomine Amen. Salutaris doctrina Beati Apostoli Nobis commemorat, quod omnes stabimus ante Tribunal Christi recepturi pro meritis, prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum. Opportet Nos igitur diem venturum Judicii extremi misericordiae operibus praevenire, ac spe acternorum seminare in terris, quod praestare Domino cum fructu centuplo recolligamus in coelis, firmam spem et fiduciam habentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui in benedictionibus seminat de benedictionibus et metet vitam in Domino sempiternam. Nos igitur Capitulum Ecclesiae Cracoviensis quamvis sciamus omnia bona quae possidemus, intuitu etiam esse pauperum largita, et pauperibus crroganda, reservato Nobis usu fructu necessario; tamen volentes per amplius Nostrum quemlibet in charitatis operibus exerceri, attendentes Fraternitatem nostram per Reverendum Patrem Dominum Joannem Groth

konis olim Episcopum Cracoviensem, privilegiata de anno gratiae et parte media remanentiam, in bonis Ecclesiae etiam post mortem, et volentes exinde saluti nostrae consulere, statuimus, quod pro operibus misericordiae aunis singulis finitis Capitulis nostris Generalibus, tertia die Capituli post Vesperas debeamus omnes et singuli cessante legitimo impedimento, in nostra Ecclesia convenire et decantare Vigilias solenniter novem lectionum pro animabus fidelium defunctorum, ac postmodum in crastino in mane similiter convenientes decantare in eadem Ecclesia Missam defunctorum; necnon die sequenti in mane decantari vel legi Missa pro peccatis, per procuratores Capituli ad partem disponatur. Et quicunque Nostrum in Civitate Cracoviensi Vigiliis et Missis non interfuerit, solvat Communitati nostrae Fraternae unum fertonem grossorum pragensium, quem ad solvendum si noluerit, per Censuram ecclesiasticam nostri Capituli compellatur; cui si resisterit, careat omni promotione Capituli temporibus vitae suae. Et ut necessaria lumina pro divino cultu ex nostra speciali largitione habeantur, quilibet Canonicus et Praelatus, singulis Capitulorum generalium temporibus, contribuat et assignet realiter Procuratori vel Procuratoribus fraternitatis nostrae, tres grossos boemicales, qui etiam annis singulis Nobis tenebuntur de eisdem facere rationem.

XXXIX.

De absolvendis tribus Missis pro Praelato et Canonico Cracoviensi tanquam Fratre.

Praeterea quotiescunque aliquem de Fratribus nostris migrare contigerit ab hac luce, statuimus et confirmamus. Quod omnes Canonici, qui in civitate Cracoviensi tunc fuerint, una cum Vicariis omnibus adsint sinceriter eius funeri, et in domo defuncti vel in Ecclesia nostra, decantent eidem Vigilias novem lectionum et Missam defunctorum, ac deponant cum consuetis orationibus corpus fraternum in loco debito sepulturae, ac postmodum quilibet frater ubicunque fuerit constitutus pro anima defuncti per se, vel per alium, tres Missas teneatur legere, infra mensem sub Excommunicationis poena, quam negligentem incurrere volumus ipso facto. Ita tamen,

« ÖncekiDevam »