Sayfadaki görseller
PDF
ePub

siae huic Cathedrali Cracoviensi pro fabrica applicandam, luere et ad solvendum irremisibiliter incurrere debet ipso facto. Quod quidem Decretum praesens, Reverendi Domini a se iuramentis mediis, denuo fiendis confirmandum et approbandum, in aliam diem capitularem, seu alias ad plenius et frequentius Capitulum distulerunt, et nihilominus facultatem cedendi possessionem gratiosam tali Nominato Domus et Villae, aut alterius ipsorum, ad consecrationem sui vel ad aliquod certum temporis spatium, in quantum id sibi bona gratia et precario concedi postulaverit, Domini Reverendi reservaverunt et reservant tenore praesentium mediante.

XC.

Absentiae duorum mensium tempore Vindemiarum declaratio. Anno Domini Millesimo Quingentesimo Quinquagesimo tertio. Die Veneris ultima Junii.

Licentiam ab Ecclesia per hos duos menses sequentes, quibus de more et antiquitus recepta consuetudine, Domini Reverendi rei familiari suae et messibus ac collectioni frugum intendere in villis suis praestimonialibus solent, sibi ipsis mutuo concedendum et indulgendum dixerunt, ita tamen, ut quilibet Dominorum, singulis diebus dominicis et festis ac diebus Veneris seu capitularibus, in Ecclesia sese repraesentare teneatur, sitque adstrictus.

XCI.

De Privilegio Altaris Sancti Andreae. Anno Domini Millesimo Quingentesimo Quinquagesimo tertio. Die Ima Septembris.

Literas transumpti fundationis et erectionis Altaris Sancti Andreae Apostoli in Ecclesia Cathedrali Cracoviensi, quod de iure personatus et praesentandi Venerabilis Capituli Cracoviensis, ac Familiae Dominorum de Tęczyn in communi et per medium ex aequo existit, ex quo Privilegium originale nunc non potest esse reperibile, Reverendi Domini ex Regestro Privilegiorum Ecclesiae, quod est in Capitulari, extradendas per compulsum, sub Sigillo minori

capitulari, Venerabili Domino Joanni Dembnicki Canonico Posnaniensi et ad dictum Altare praesentato capitulari, extradendas Decreto suo praesenti mandaverunt.

XCII.

Ut Deputati in negotiis Ecclesiae participent de Anniversariis. Anno Domini Millesimo Quingentesimo Quinquagesimo quarto, Die Sabbathi 12 Maii.

De pecunia Anniversariorum etiam inter eos Dominos, qui in negotiis Ecclesiae et Mensae capitularis deputari solent, distribuenda, Reverendi Domini expendentes secum, quantis incommodis, molestiis et rei familiaris iactura et attritione afficiantur hi Domini, qui in negotiis communibus et bonorum capitularium, per Venerabile Capitulum deputari et mitti solent, et praesertim ad loca remotiora, et temporibus incommodioribus, ubi praeter alias molestias, aestum ferventem, interdum frigus durum, quandoque etiam alias tempestates coeli et inclementiae aëris, sitim quoque et inediam, ut plerumque contigit pro temporis qualitate perferre et sustinere coguntur; Hinc est, quod Reverendi Domini volentes tales ad obeunda eiusmodi munia et acceptandas deputationes alacriores reddere, cum nullam animadvertant rationabilem causam, cur Anniversariis defunctorum ac Processionalium et Matutinalium portionibus etiam gaudere non debeant: ipsos, quo ad percipiendas sortes pecuniae ex eisdem Anniversariis se concernentis, habiles et capaces exnunc et deinceps fore pronuntiaverunt, ac quemadmodum quo ad distributiones quotidianas, pro praesentibus haberi solent: ita etiam quo ad eiusmodi Anniversarios defunctorum et pecuniam ex eis provenientem habendos, unanimibus suffragiis decreverunt. Id quod iam in Dominis Sbigneo Ziołkowski et Alberto Kiiewski Canonicis Cracoviensibus, ad Visitationem bonorum Pabianice deputatis et profecturis, exequendum et in executionem ponendum mandaverunt.

XCIII.

Quando Cappae et Almutia deponenda. Anno Domini Millesimo Quingentesimo Quinquagesimo quarto. Die Sabbathi 12 Maii.

Quoniam deformitatem quandam Ecclesiae in hoc quoque esse Reverendi Domini animadverterunt, quod nonnulli Dominorum Capitularium Cappas, quibus solennioribus festis induuntur, quidam mox Missae Maioris ab initio, quidam in medio eiusdem, alii etiam aliis et diversis temporibus, Almutia vero etiam, quibus in Processionibus utuntur, non suo, neque congruo tempore exuere et deponere soleant, ita ut Vicarii Canonicales, quibus hoc oneris incumbit, ut Cappas quilibet suo Praelato vel Canonico imponere, et rursus eximere et in thesaurum referre teneatur, perplexi et incerti, negligentesque officii istius sui esse solent; Itaque perscribere volentes certum modum et rationem, in ea quoque re exnunc et deinceps observandum, decreverunt unanimibus suffragiis: ut quilibet Dominorum sub poena privationis et amissionis panum illo die, Almutium non alias, quam Processione tali integre peracta et absoluta, exuat; Cappam vero non nisi elevatione Sacramenti in summo Missae Sacrificio, vel dum Missa Episcopalis est, benedictione Pontificali accepta, deponat, et ad thesaurum Ecclesiae suum per Vicarium deferri faciat cum cautela diligenti, ut ne per servitores insolentes eiusmodi Cappae et aliae Sacrac Vestes atterantur aut deteriorentur, vel depereant quoquo modo.

XCIV.

De absentia tempore Vindemiarum. Anno Domini Millesimo Quingentesimo Quinquagesimo quinto. Die Veneris Junii 28.

Reverendi Domini suprascripti, ut diligentius intendere valeant commodis et collectioni frumentorum in Villis suis praestimonialibus, hoc praesertim messium tempore, quod Vindemiarum dicimus, sicuti veterem consuetudinem et Decreta priora, et praesertim Anni Domini 1511 sub XI Mensis Julii in Actis Capitularibus descripto, licentiam absentiae ab Ecclesia per hos duos continuos menses, Julium scilicet et Augustum, sibi ipsis alterutrum indulserunt atque

mutuo concesserunt, ea tamen lege et conditione, ut quilibet Dominorum, qui quotidianarum distributionum particeps esse voluerit, diebus Dominicis et Festis ac diebus Capitularibus hic in Ecclesia et Capitulo sese repraesentare teneatur; alioquin nisi aliquo dierum praedictorum hic interesse curaverit, extunc procedentibus immediate diebus feriatis, refectiones eiusmodi quotidianas amittere debeat et amittet ipso facto. Praesumendum enim est, talem quemlibet non in bonis Capitularibus et Ecclesiae, sed alibi alicubi remotius versatum fuisse et commoratum, tales vero absentes nulla ratione pro praesentibus censeri neque debent, neque possunt.

XCV.

Ordinatio hebdomadarum tempore pestis. Anno Domini Millesimo Quingentesimo Quinquagesimo quinto. Die Veneris 2 Augusti.

Reverendi Domini cum animadverterent, ob pestiferam auram in dies magis ac magis hic Cracoviae, illiusque tota plane vicinia saevientem, plurimos Dominorum abesse et insuper complures adhuc in proximo abfuturos, prospicere volentes, ne Ecclesia haec suis debitis defraudetur obsequiis, neve omnino Dominis de Capitulo destituta aut desolata remaneat, decreverunt suffragiis concordibus, ut durante huiusmodi pestis suspicione, Domini Reverendi Capitulares, quicunque circa Ecclesiam praesentes residebunt, hebdomadas omnes et vices etiam omnes Dominorum absentium, ipsi soli per se ipsos, et iuxta ordinem suum obire et sustinere ac explere, et quilibet in hebdomada sua non amplius quam ad tres Missas cantandas teneri, easdemque per se explere, reliquas vero duas Missas per Vicarium tunc hebdomadarium, quatuor grossis ex portione Marcae septimanalis salariandum, absolvere debebit et tenebitur. Excepto quod si plures dies festi et celebres in septimana occurrerint, extunc ad quatuor, imo vero ad quinque Missas integras, iuxta necessitatem et propter scandalum evitandum, talis quisque Dominorum hebdomadarius obligatus esse debebit. Qui quidem Domini Reverendi hic praesentes, omnes distributiones tam quotidianas, quam supererogatas, inclusis Anniversariis et aliis universis, pro more aliis temporibus distribui solitas, ipsi soli habituri et percepturi sunt. Et Ordi

nationem hanc, Domini Reverendi, durare debere hinc ad tempus, quo pestifera aura mitior facta fuerit, imo penitus conquieverit, dixerunt et decreverunt.

XCVI.

De Distributionibus quotidianis dandis uni, duobus vel pluribus Deputatis, et de curribus, equis ab Episcopo dandis. Anno Domini Millesimo Quingentesimo Quinquagesimo sexto, Die 18 Maii.

Reverendi et venerabiles Domini Praelati et Canonici supranominati et descripti, una cum Reverendissimo in Christo Patre Domino et Domino Andrea Zebrzydowski, Dei gratia Episcopo Cracoviensi, capitulariter in loco Capitulari fuerunt congregati, atque supra articulis infra descriptis, per eundem Reverendissimum Dominum propositis, deliberantes et tractantes, concludendos putaverunt et concluserunt, ad eum qui sequitur modum. Quoniam in danda provisione et distributionibus quotidianis concedendis his Dominis, qui in negotiis Ecclesiae et praesertim finium regendorum bonorum Ecclesiae et Mensae Episcopalis, alicubi deputati mittebantur, hic mos vetus et consuetudo recepta hactenus observata fuerit: quod pecunia eiusmodi quotidianarum distributionum, quam praesentiam vulgo vocant, uni duntaxat ex duobus Dominis pro tali actu deputatis, qui personam scilicet Venerabilis Capituli referebat, dari atque concedi solebat; Quia tamen Reverendissimus in Christo Pater Dominus Dominus Andreas Dei gratia Episcopus Cracoviensis, coram suis Dominis Reverendis in hodierno Capitulo exposuit suas ingentes curas, conatus et solicitudines atque etiam graves expensas et sumptus, quos his continuis annis, in negotio Religionis et Fidei Catholicae ac libertatis ecclesiasticae tuendae, retinendae et conservandae, facere cogitur, ita, quod etiam finibus eiusmodi bonorum Ecclesiae limitandis plerumque commode intendere aut praesens adesse nequeat, postulans haberi ad haec rationem aliquam, et utrique talium Deputatorum praesentiam concedi: Domini itaque Reverendi allegationes praetactas Reverendissimi Domini in consideratione habendas esse, earumque intuitu, postulationi illius gratificare volentes, unanimibus suffragiis concludendum duxerunt: Quod quandoquidem ipsi Reverendi Domini sint bonorum eiusmodi Eccle

« ÖncekiDevam »