SANCTAE SEDIS IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA STUDIO ET CURA VICTORII PIAZZESI IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS SEU Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta sedulo adlaborant. Volumen XXXII. ROMAE EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE 1899-900. COMPENDIUM FACTI. In Plenariis Comitiis diei 18 Iunii 1898 haec quaestio oblata fuit sub hac dubitandi formula: An Capellani teneantur in officio Diaconi et Subdiaconi ministrare canonico Hebdomadario celebranti functiones Agonizantium et Bonae Mortis nuncupatas in casu, et rescriptum prodiit: Prudenti arbitrio Episcopi. At Episcopus litteris diei 14 Augusti 1898 etiam atque etiam rogavit EE. PP. ut illis non displiceret decretum edere absolutorium quaestionis quod ipsi expedire non fas erat quin Capellanos aut Canonicos graviter offenderet (1). Capellani ad acta aliquas protulerunt attestationes, ut comprobarent controversas functiones minime esse chorales, quas obire si ipsi iuberentur et gravissimum paterentur damnum; et aliquid praeciperetur novum inauditum et pene inutile. Hisce praemonitis, quaesitum fuit quid esset precibus respondendum. RESOLUTIO. Sacra C. C. re disceptata sub die 28 Ianuarii 1898, censuit respondere proposito dubio: « An capellani teneantur in officio Diaconi et Subdiaconi ministrare Canonico Hebdomadario celebranti functiones Agonizantium et Bonae mortis, nuncupatas in casu: Negative. (1) Quaestio haec relata fuit Vol. XXXI, 178. |