Sayfadaki görseller
PDF
ePub

<< Interest authenticam habere solutionem, ut conscientiae et validitati Sacramenti matrimonii prospiciatur ».

Quia visa est haec fuisse praxis Episcoporum Siciliae, nempe dispensare in tertio et quarto gradu consanguinitatis et affinitatis etiam cum coniunctim seu cumulative utrumque impedimentum in eodem casu concurrunt, hinc ab Archiepiscopo Panormitano de huiusmodi praxi notitia exquisita fuit; qui retulit eandem esse praxim apud omnes Siciliae Curias episcopales; ut rescivit a singulis locorum Ordinariis, quos hac de re sciscitavit.

Disceptatio Synoptica

In examen huius quaestionis, in primis iuvat referre quae circa has facultates disceptata sunt ab EE. PP. die 26 Apri lis 1873. Iamvero tunc per S. Poenitentiariam ea quae sequuntur Siculorum Episcoporum dubia, circa facultates dispensandi ab impedimentis matrimonialibus, S. C. C. proposita fuerunt, nimirum:

In Constitutione Multis gravissimis, 28 Ianuarii 1864, Ordinariis Siciliae indulgetur facultas dispensandi « favore illorum, qui vere pauperes sunt in tertio et quarto gradu consanguinitatis et affinitatis, sive simplici, sive duplici ac etiam mixto, dummodo primum non attingat». Hoc posito quaeritur:

I. An Siciliae Episcopi dispensare valeant in tertio vel quarto consanguinitatis aut affinitatis gradu triplici, idest ex triplici stipite proficiscente.

II. An iidem Ordinarii dispensare valeant, quando consanguinitas vel affinitas reperiatur in tertio vel quarto gradu duplici, idest proveniente ex duplici stipite et simul concurrat alius gradus mixtus, puta ex tertio et quarto, a tertio alio stipite proveniens.

III. An valide ab iisdem dispensari possint ii qui pauperes non sunt.

IV. An validae sint dispensationes iis factae, qui falso paupertatem allegarunt.

Et S. C. C. die 26 Aprilis 1873 respondit: Ad I, II, III, IV. Negative.

Praestat in antecessum referre textum Constitutionis Multis gravissimis in parte quae ad rem spectat. «Siculorum utilitati et commodo prospicere vehementer cupientes, omnibus et singulis Archiepiscopis, Episcopis, aliisque locorum nullius dioecesis in Sicilia existentibus Ordinariis ac etiam Vicariis Capitularibus canonice electis specialem facultatem tribuimus concedendi matrimoniales dispensationes in tertio et quarto consanguinitatis et affinitatis gradu sive simplici sive duplici ac etiam mixto, dummodo primum non attingat, et dummodo canonica adsit causa ut dispensatio gratis omnino concedatur, nullo prorsus vel minimo recepto emolumento, et in eorum tantum favorem qui vere pauperes sunt. Volumus autem atque praecipimus ut in singulis dispensationibus concedendis semper fiat mentio huiusce specialis Apostolicae facultatis. Atque etiam volumus, huiusmodi de praedictis matrimonialibus dispensationibus concedendis facultatem a nobis tributam ita omnino ab omnibus esse intelligendam ut nemo unquam eam interpretari queat veluti impedimentum quominus Siculi fideles, si ipsis placuerit, possint supplices hanc Apostolicam Sedem directo adire ad easdem assequendas dispensationes:

Pontifex has facultates ad decennium tantum valituras concessit, quamobrem, stato tempore, facultatum prorogatio impetranda est.

Ad viam sternendam inquisitioni in haec dubia iuvat praestituere haec principia. - Iuxta communem doctrinam, dispensationis actus et facultas seu indultum dispensandi cum persona determinata strictam habet interpretationem; latam vero habet facultas dispensandi generalis seu quae concessa est ad dispensandum non cum determinata persona. Riganti in reg. 14 Cancell. n. 69 seq. Hinc diversimode solvuntur variae quaestiones prout ad priorem vel ad posteriorem casum referuntur. Nihilominus iuxta perspectam Sedis. Apostolicae praxim, a DD. communiter recognitam, ipsa

etiam facultas generalis dispensandi extendi non potest ab uno impedimento ad aliud, licet minus grave, nisi hoc illo contineatur, neque ab una impedimenti specie ad aliam, neque ab una linea ad aliam, neque a matrimonio contracto ad contrahendum, neque a contrahendo ad contractum et ita porro. Santi, Appendix ad lib. 4. Decret. p. 208. Hac de causa dubiis propositis, ut supra relatis, die 26 Apr. 1873 S. C. C. respondit: Negative, quia indultum dispensationis multiplicitatis, limites quoad gradus ponit expressos, ultra quos non se porrigit facultas dispensandi.

Item in casu, extra omnem dubitationis aleam posita est generalis doctrina, negans facultatem dispensandi in diversis impedimentis, quando in uno eodemque casu habetur mixtio seu concursus diversorum impedimentorum, utputa consanguineitatis et affinitatis. Revera S. Cong. de Propaganda Fide, huic dubio: « Utrum vigore facultatum quas S. Sedes mediante S. C. de Prop. Fide, Episcopis Germaniae ad quinquennium concedere solet, etiam tunc dispensari possit cum nupturientibus siquidem duo vel plura simul concurrant impedimenta canonica super quibus singulis, separatim tamen spectatis, dispensandi facultas ibidem explicito tribuitur? » rescripsit die 16 Iunii 1868: « In primis attentis declarationibus S. Inq. Tribunalis perspectum est facultates concessas dispensandi super singula impedimenta extendi non posse ad casum quo haec eadem impedimenta simul concurrant et cumulentur ». Ad rem S. C. S. O. die 18 Maii 1869 docuit: « Ritiensi per massima incontestabile che l'uso di più facoltà non può cumularsi nello stesso caso per la regola che vieta in materia di dispensa l'accumulamento, e perciò le dette facoltà sono di stretto diritto, come le dispense stesse, e quindi debbono strettamente interpretarsi, nè estendersi al di là di quel che suonano, civè delľ espressa volontà del concedente. Laonde non facendosi, nelle varie facoltà di dispensa per varii gradi, parola alcuna che accenni a cumulativa, ne deriva che chi è di quelle munito non può farne uso simultaneamente nello stesso

caso ». Et rescriptum ad Episcopos Foed. Stat. Amer. Sept. datum, quod recolit Episcopus Cephaluden., ita se habet: « Ad dub. 1:- In form. I. fac. S. C. de P. F. n. 6, - facultas tribuitur dispensandi in quibusdam consanguineitatis et affinitatis gradibus. Dubitatur num particula et copulative an disiunctive intelligenda sit?» S. Off. 2 Iul. 1881 respondit: <ad secundum, Verba formulae ita accipienda esse ut facultas concessa intelligatur dispensandi tam ab impedimento consanguineitatis quam ab impedimento affinitatis, seiunctim tamen; non autem quando utrumque impedimentum in uno eodemque casu concurrunt ».

Verum, favore intentionis Episcoporum Siciliae adverti potest, ipsis favere consuetudinem magis quam tricennalem; consuetudinem autem haberi optimam legis interpretem neminem latet, adeo ut omnibus DD. in confesso sit, consuetudini tricennali vim inesse abrogandi vel corrigendi legem contrariam. Ad haec, haud improbabilis est sententia huiusmodi vim adversum legem tribuens consuetudini vel decennali; uti probat cl. Santi, lib. 1. Decret. tit. De consuet.

Praeterea ipsa facultas dispensandi, quae, uti diximus et late probat Sanchez, De mat. VIII. Disp. II. 5, est certe favorabilis et latae interpretationis, in casu favorabilior et latioris interpretationis habenda est, quia Pontifex voluit prospicere commodo et utilitati fidelium Siculorum.

Ex adverso autem plura videntur et magni ponderis obstare intentioni Oratorum. - In primis, hae facultates ita concessae sunt ut singulo quoque decennio prorogari seu iterum concedi a S. Sede debeantur. Quare in nova concessione veluti denuo conceditur facultas dispensandi, eademque in hisce terminis et sub hisce conditionibus impertitur, quibus intendit S. Sedes suam cohibere concessionem. Voluntas vero concedentis in expostulanda indulti prorogatione in certum tempus, ea est ut firmius recognoscatur potestas concedentis, atque ut praecludatur aditus praescriptioni adversus eamdem potestatem.

[ocr errors]

In eumdem scopum in litteris concessionis cavetur: « Vo

lumus autem atque praecipimus ut in singulis dispensationibus concedendis semper expressa fiat mentio huiusce specialis Apostolicae facultatis ». Quam clausulam ita commentatur Feje, De imped. et dispensationibus matrimonialibus, quart. edit. n. 633. « Exprimere debet Episcopus se procedere ex delegatione Apostolica, idque ad validitatem pertinet quando diserte ita dicit indultum vel quod in hac saltem materia non raro fit per ablativum absolutum vel aliter conditio illa posita fuit ». In húnc sensum expresse interpretatur indultum Siculum Caillaud, Manuel, edit. quart. n. 326.

Gravior forsan difficultas oritur si tempus perpendatur necessarium huiusmodi inducendae praescriptioni. In themate enim non res est de praescribenda aliqua lege iuris communis, sed agitur de ipso iure seu privilegio Ecclesiae Romanae, quae iura vel nullimode praescribi possunt, vel non praescribuntur nisi tempore ad minus centum annorum, uti exploratissimi iuris est. Re sane vera docet Bened. XIV, De Syn. dioeces. IX, II, 6: « At dato etiam, in aliquam dioecesim irrepsisse consuetudinem de qua contenditur, ut per eam collatum dicamus Episcopo legitimum ius auferendi impedimenta a Conciliis oecumenicis et a Summis Pontificibus inducta, diligenter prius examinandum est, an ea consuetudo omnes habuerit conditiones necessarias, ut potuerit praevalere legi Episcopo inhibenti ne superioris statutum infringere aut quoquo modo relaxare praesumat. Quin immo cum talis consuetudo non solum tendat ad abrogandam legem, verum etiam ad tollenda et minuenda iura uni competentia Romano Pontifici, praeter ceteras conditiones, necesse est ut centum ad minus annorum spatio sine ulla interruptione perseveraverit. Quocirca citatus Van-Espen, I. E. U., P. II, tit. 14, cap. 1, n. 11, ut Episcopo Leodiensi auctoritatem adstruat dispensandi in tertio et quarto et in tertio hinc inde consanguineitatis aut affinitatis gradu, eamque ex legitima consuetudine ab eo acquisitam evincat, eiusmodi consuetudinem contendit esse immemorabilem. Ad consuetudinem quoque, cuius initii memoria non extat confugit

« ÖncekiDevam »