Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nonicatuum possessionem, praedicti canonici iuribus ceterorum canonicorum, praesertim quoad massam distributionum, et stallum ac vocem in Capitulo, perfrui volebant. Ipsis vero obstitit Capitulum asserens << in forza della riserva fatta nell'atto capitolare non competere ai due novelli canonici tutti i diritti canonicali ». Huiusmodi itaque quaestio proposita fuit in generalibus Comitiis S. C. C. sub sequentibus dubiis.

I. An canonici secundae erectionis gaudeant omnibus iuribus, atque emolumentis ceterorum canonicorum in casu. II. An iidem canonici frui debeant eadem praecedentia quoad stallum uti ceteri canonici in casu,

III. An et in quibus negotiis iidem canonici ius habeant capitularibus sessionibus interessendi in casu.

Quibus Emi Patres sub die 20 Ianuarii 1883 responsum dederunt:

Ad primum, quoad distributiones quotidianas, affirmative, quatenus et in quantum immiserint in massam communem distributionum; quoad emolumenta provenientia ex dispositionibus relictis Capitulo ante erectionem novorum canonicorum, negative; quoad reliqua emolumenta, affirmative.

Ad secundum, negative.

Ad tertium, affirmative in omnibus, exceptis iis, quae respiciunt interesse et iura particularia veterum canonicorum.

Quare concludit, quod adversarii canonici nullum aliud habent ius, nisi illud participandi ad massam missarum in genere, pro quibus assignatae sunt duae quintae partes redituum, qui e parochi congrua. supersunt; reliquae vero tres quintae partes constituunt massam choralem, quae decem canonicis, una cum antiquioribus, exclusive reservata est.

Quum vero celebratio missarum conventualium, instat orator, stricte pertineat ad servitium chorale, et pro retributione istius servitii destinata sit massa communis, invincibiliter idcirco sequitur nihil competere posse ipsis canonicis supranumerariis.

Isti canonicatus supernumerarii nihil aliud sunt, ait orator, nisi expectativae ad futuras praebendas: ita enim Adversarii expresse recepti sunt in Capitulo.

Nec huiusmodi temporaria exclusio a participatione massae communis iniustitiae argui potest, notat procurator, quia etiam mansionarii eiusdem collegiatae pondus chori sustinebant ante eversionem bonorum, et nihil tamen aliud accipiebant nisi partem de missarum massa. Item coadiutores, etiam in hac alma urbe, onus chorale et ipsi sustinent, qui tamen nihil vel fere recipiunt de emolumentis, sed sola spe suffulti quod aliquando in beneficium succedant. Adversarii autem non modo hanc certam spem succedendi habent, et missarum massam participant, advertit patronus, sed alio quoque fruuntur emolumento, prae aliis multis sacerdotibus eiusdem civitatis, idest non solum ius insignia canonicalia in choro gestandi, verum etiam extra et ubique deferendi annulum cum lapide pretioso, more Episcoporum, redimiculum galeri, cordone vulgo nuncupatum, coloris violacei, collare et caligas (cale), eiusdem coloris; quod in communi illius regionis aestimatione non est modicus honoris quaestus.

DEFENSIO CANONICORUM SUPRANUMERARIORUM. Patronus ex adverso ab actoribus constitutus animadvertit in primis, certe Episcopo potestatem fuisse delegatam condendi decretum, sed duo, ait, requiri ne corruat decretum, scilicet quod rite sit obtenta facultas, iis exposttis, quae rerum statum explicarent: quodque Episcopus facultate ita sit usus, ut prudentia cum aequitate sociaretur. Patronus ut doceat, Episcopum aequitati non satisfecisse perpendit quaenam fuerit constitutio Ecclesiae S. Nicolai. Narrant hanc etiam nunc, ut antiquitus, viginti quinque canonicis decorari. Qui, quamvis beneficio non potiantur (Ecclesia enim receptitiis annumeratur), per decretum, vel, ut aiunt, per bullas, aut ab Episcopo, aut a Pontifice nominari solent: ea servata concursus lege, quam pro istiusmodi in Sicilia Ecclesiis Pii Pontificis Constitutio praefiniit (Breve Pii VII, Impensa, an

--

no 1819). Tribus dignitatibus exceptis, nulla prorsus canonicorum distinctio: sed paria omnium munia, pariaque iura: nec diversa ante nostram aetatem mercedis assignatio. Nam reditus ex Ecclesiae constitutionibus, viritim, nullo discrimine, dispensabatur. Infausta Ecclesiarum direptio nec officia, nec iura mutare potuit, sed Capitulum fere integro patrimonio, inopinato, privavit: haud enim aliud spoliationem effugit, quam id quod Ecclesiae praepositus, quippe qui parochiale munus obiret, pro suo vindicarat. Inde factum, ut decreto S. C. C. certa merces praeposito attribueretur: id vero in omnes divideretur quod, hac detracta, superaret. Inde fit ut tres hodie canonicorum sint classes, mox ad duas redigendae. Quarum paria, ut antea, officia: omnes enim canonici choro intersunt, et onera ferunt. Paria iura: quum omnes ad comitia vocentur et suffragio fruantur. Sed praemium longe dissimile pro labore persolutum. Nam prima ex canonicis conflatur, quos Capitulum ante direptionem cooptarat; qui, quod prius a Capitulo exigebant, nunc percipiunt a Fisco (vulgo pensione): nec ullam, nisi forte ex tributis, iacturam fecerunt. In alteram decem canonici referuntur, qui massam, quae choralis dicitur, sibi in capita dispertiunt, et participant massae missarum.-Tertiae classi quinque ascribuntur canonici actores, quibus et ceteris canonicis, ex massa tantum missarum portio datur.

Haec portio vero quae a quinque canonicis obtinetur ad octoginta libellas pertingit; quare, notat patronus, decem isti canonici, quibus affuit suo Episcopus decreto, trecentas fere et quinquaginta libellas, si choro intersunt, quot annis sibi acquirunt; centum autem triginta novem, si munia, vel omnino, detrectant. At quod isti, vel otiantes, sibi vindicant, id consequi, nec assiduo labore quinque actoribus canonicis licet neque modo neque in futurum.

Exinde infert advocatus, Episcopi decretum corruere quia certe defuit primum requisitum in precibus S. C. C. datis, nempe genuina veritas. Et duo fingit patronus; vel nempe sufficienter S. C. C. non intellexit intentionem Capituli quasi

hoc vellet alios creare canonicos praeter decem. Et hunc errorem obrepsisse, ait advocatus, persuadet primum responsum redditum; nimirum: « satis provisum si Episcopus ad mentem decreti S. C. C. die 22 Feb. 1876 in posterum litteras collativas vel commendatitias nemini tradat inconsulta S. Congregatione ». Nam haec responsio non satisfacit intentioni decem canonicorum, qui non quaerebant de numero fratrum, sed de exclusiva participatione massae choralis.

Vel secundo loco fingi potest, notat patronus, S. C. C. nec a longe suspicari potuisse, tam pauperem fuisse mercedem aliis canonicis tribuendam, qui omnia onera sustinerent canonicalia, praeter mercedem.

[ocr errors]

Praeterea, advertit patronus, etiam alterum deest requisitum pro valore decreti, ne scilicet Episcopus facultate sibi concessa abusus sit. Iamvero in themate Episcopi executor erat voluntarius; sed executor voluntarius locum habet in hypothesi gratiae non factae, sed faciendae ab ipso executore rescripti. Formula commissionis huius regulariter est « cognita veritate precum, si expedire tibi visum fuerit » vel similia. Hoc in casu executor non solum debet cognoscere de precum veritate, sed etiam de valore causae pro gratia concedenda: executor enim hoc in casu est qui proprie, auctoritate quidem sibi commissa, gratiam facit. Gratia est ergo effectus rationabilis iudicii ipsius executoris. (Santi, prael. iur. can. vol. I, tit. III, § 31).

At aliter se Andriensem Episcopum gessisse, urget patronus, et hoc patet si ea recolantur, quae de reditus partitione supra explicata sunt. Nam ex canonicis plus viginti, qui idem onus in Ecclesia suscipiunt; sunt decem, qui totam habent mercedem; alii vero sine mercede laborant.

Sed contendit procurator, decretum Episcopi maximam continere iniquitatem, quia vera non est illa canonicorum assertio redditus nempe ita esse diminutos, ut satis non sint pro constituendis distributionibus choralibus, quia non pertingunt summam libellarum 206. Nam, ait patronus,

massam choralem nunquam fuisse minorem summâ libellarum trium millium, quare abunde pro decem canonicis suppetebant biscentum sex libellae destinandae in distributiones. Imo ex libellis biscentum sex, a decem canonicis persolutis causa distributionum, summa conflatur libellarum duarum millium et sexaginta (2060); unde reliquae erant ex integra summa trium millium libellarum, pene mille libellae (940), quae eisdem distribuerentur viritim ratione praebendae.

At quod verum haud erat initio, hodie longius abhorret a veritate, urget patronus. Nam reditus adeo augent in dies, ut anno superiore, fere septem libellarum millibus Capitulum sit potitum. -Nunc itaque quatuor millia libellarum ducenta in choralem massam invehuntur, nempe tres quintae partes; ex quibus, si detrahatis biscentum sex, decem canonicis pro distributionibus adiudicatas, non modo mille, ut antea, libellarum, sed duo millia centum quadraginta vel minus paulo superare patet. Quae profecto haud in omnes dividuntur: sed in omnes, quinque canonicis actoribus exclusis.

Nec satis: mox enim canonicis, ante bona direpta promotis, tributum, quod hactenus effugerant, ut dictitant, a fisco indicetur. Inde fiet, ut extenuatis eorum pensionibus, pars in distributiones eroganda ad libellas centum nonaginta redigatur. Tunc haud amplius libellas biscentum sex, sed centum nonaginta, decem canonicis ad praescripta decr. diei 8 Maii 1880 pro distributionibus impertiri opus erit; quum decem canonici in distributiones tantumdem impendere debeant, quantum in easdem conferunt canonici pensionem a gubernio recipientes. Tunc duo millia libellarum et ter centum supererunt in singulos dividenda, ratione praebendae, exceptis tamen canonicis modo querelam moventibus.

Quoad acceptationem vero factam a canonicis actoribus in actu concursus, omnium conditionum Episcopi decreto statutarum, notat procurator, nihil faciendam esse, quippe vel errore, vel metu extortam, vel aliunde nullam, ob nullitatem nempe decreti episcopalis.

« ÖncekiDevam »