Sayfadaki görseller
PDF
ePub

citatus Auctor Collationum Parisiensium, tom. 3, collat. 2, § 2. Verum postremo et potissimum considerandum est, an per eam consuetudinem, si qua inoleverit, disrumpatur nerrus ecclesiasticae disciplinae: in quo eventu nunquam per eam adversus legem praescribi declaravit Innocentius III in cap. Cum inter. De consuet.

Hisce principiis innixa videtur S. Congr. de Prop. Fide reprobasse consuetudinem seu usum quem inolevisse relatum fuit apud Indiarum Vicarios Apostolicos; siquidem edixit huiusmodi usum non suffragatum fuisse Vicariis Apostolicis ut legitime uterentur asserta facultate. Instructio edita die 8 Sept. 1869, relata in Collectanea S. Congreg. de Prop. Fide (Romae 1893) ita se habet sub n. 1469: « Quia vero ad S. C. perlatum est, plures ex Indiarum Orientalium Praesulibus usos esse huc usque facultatibus quae respiciunt dispensationes in impedimentis matrimonium dirimentibus etiam ubi eveniat duo impedimenta diversa in eadem persona cumulari putantes, ad id facultates sibi concessas pertingere, quod tamen admitti nequit; cautum est ut quoad praeterita matrimonia in quibus concurrentibus pluribus impedimentis, hac ratione dispensatum est, Apostolici Vicarii sileant et relinquant coniuges in bona fide; quoad futurum vero tempus, recurrant in singulis casibus ac, si praevideant tempus difficile suppetiturum recurrendi ad S. Sedem, petant facultatem pro numero casuum quae ipsis a Summo Pontifice, siquidem opportunum videbitur, concedetur ».

Neque negotium facessunt ea verba: « Apostolici Vicarii sileant et relinquant coniuges in bona fide, quandoquidem non inde eruitur valide istos dispensasse, sed voluntas exprimitur S. Sedis sanandi matrimonia in radice. Non semel hoc indultum sanationis significatur expressis verbis, ita S. Poenitentiaria 14 Iulii 1881, apud Feje, l. cit. p. 595. Quare si EE. PP. placeat respondere « Negative » ad propositum dubium, iam provisum est etiam altero dubio, quo specialis casus cumulationis proponitur.

Sed in omnem hypothesim haud inutile erit aliquid dis

serere etiam de quaestione altero dubio promota. Revera in formula delegationis concessae litteris, Multis gravissi mis, cavetur etiam de gradu consanguineitatis aut affinitatis, sive simplici sive duplici ac etiam mixto, dummodo primum non attingat. - Porro in diversa significatione apud Auctores occurrit mentio gradus, simplicis et mixti, et in ipsis indultis Apostolicis non eodem semper adaequate sensu, hae voces adhibentur. Zitelli, De dispens. edit. an. 1887, p. 182. - Propria et maxime usitata earum significatio est, ut indicent graduum aequalitatem vel inaequalitatem. Voces « et mixti » significant aliquando eiusdem in specie impedimenti multiplicitatem; et aliquando significant diversorum impedimentorum concursum, sed hoc sensu non intelligitur locutio et gradus mixti » nisi id diserte exprimatur in indulto. Gasparri, De matr. n. 672. Quare in themate quaeritur an expressio « gradus mixti » se referat ad multiplicitatem graduum eiusdem impedimenti, vel ad multiplicitatem diversorum impedimentorum. Quia ex allatis declarationibus clare evincitur non concedi facultatem dispensandi in casibus, in quibus cumulantur et concurrunt diversa impedimenta, nisi disertis verbis exprimatur, sequitur in casu mixtionem et concursum intelligi de variis gradibus eiusdem impedimenti.

[ocr errors]

Verum in casu quo placeret EE. PP. admittere et probare ius consuetudinarium, investiganda praeterea est quaestio an liceret Episcopis dispensare quando affinitas et consanguineitas ex quibus mixtio procedit, secundum attingat gradum. Atqui in Constitutione Multis gravissimis, conceditur facultas pro gradu etiam mixto, dummodo primum non attingat. -Haec reservatio primi gradus se refert ad praxim in Curia inductam post Constitut. Sanctissimus S. Pii V, diei 26 Aug. 1566. Sicilicet si oratores procedant quidem ab uno eodemque stipite, tamen non sint in gradu aequales, haec circumstantia exprimi debet quando unus ex contrahentibus coniungatur cum stipite in primo gradu. Hinc si duo oratores sint in primo et secundo vel in primo et

tertio gradu vel in primo et quarto, uterque gradus est exprimendus sub poena nullitatis vi citatae Pianae Constitutionis. Quin immo in praxi introductum est, ut in genere quoties oratores constituuntur in gradibus inaequalibus manifestetur nedum remotior, sed et proximior gradus. Licet enim dispensatio directe semper cadat super remotiorem gradum, eo quia iuxta regulam canonicam in Ecclesia Occidentali, remotior gradus propinquitatis attenditur, nimirum: gradus remotior trahit ad se propinquiorem, tamen, ut consanguineitas aut affinitas undequaque determinetur, non solum remotior sed etiam propinquior gradus indicari debet. In propositum iuvat referre quae tradit Gasparri, De mat. n. 320. « Si oratores in consanguineitatis et affinitatis gradu inaequali ultra primum iuncti sunt, ex. gr. in secundo et tertio vel in tertio et quarto, S. Dataria dispensat in remotiori qui trahit ad se propinquiorem et simul declarat seu, ut dicitur, dat litteras declaratorias quod propinquioris distantia non obstat, his verbis in rescripto << distantiam vero secundi... consanguineitatis gradus huiusmodi eis non obstare declares ». Ita S. Pius V in Constitut. Sanctissimus, 26 Aug. 1566. De Iustis II, III, n. 39 subdit:

Quae litterae declaratoriae ideo fiunt non quia propinquior obstet matrimonio,.... sed ad tollenda scandala plebis iura ignorantis, quae putat non esse validam dispensationem factam super solo gradu remotiori, imo credit magis necessariam esse super propinquiori cum iuxta illius credulitatem maiorem propinquitatem videatur inducere ». Has litteras declaratorias dare pro propinquiore, sicut dispensationes concedere pro remotiori, pertinet ad Sedem Apostolicam. Duximus ultra primum, quia si gradus propinquior est primus, praxis Datariae est ut dispensatio concedatur in utroque. Quamobrem quum in litteris indulti Siculi mentio tantum fiat gradus inaequalis attingentis primum, sequitur in gradibus inaequalibus ultra primum liberam fuisse concessam facultatem dispensandi.

Demum haud supervacaneum erit advertere, Emum Ar

chiepiscopum Panormitanum retulisse tantum de receptis moribus post editam Constitut. Multis gravissimis, sed quia Sicilia a remotissima aetate pluribus usa est privilegiis, inquirendum videtur an huiusmodi facultates dispensandi prouti moribus receptae sunt, extiterint ante Const. Multis gravissimis, quae Constitutio magis contineret veteris iuris confirmationem et ratihabitionem quam novarum facultatum indultum.

Hisce praeiactis, proposita sunt diluenda

Dubia

I. An Siciliae Episcopi dispensare valeant in tertio et quarto consanguineitatis et affinitatis gradu, scilicet duplici et mixto, quando utrumque impedimentum consanguineitatis et affinitatis in uno eodemque casu concurrunt

in casu.

II. An item valeant dispensare quando affinitas, vel consanguineitas, ex quibus mixtio procedit, secundum attingat gradum in casu.

RESOLUTIO. S. C. C. re disceptata sub die 22 Iulii 1899, censuit respondere: Ad I. et II. Negative; et supplicandum Sanctissimo pro sanatione quoad praeteritum.

EX S. CONGR. EPISC. ET REGUL.

ROMANA

HABITATIONIS

Die 10 Martii 1899.

COMPENDIUM FACTI. Pius Sacerdos Antonius Piatti, prius canonicus Lateranensis et dein etiam Urbis Vicesgerens, Pium Opus Spiritualium exercitiorum instituit, ab eo nuncupatum Devotorum B. Mariae Virginis. Huic operi a s. m. Cardinali Cristaldi aedificium ad radices Ianiculi montis in

via S. Francisci Salesii donatum fuit, sibi onere annui canonis scutatorum 42 quod aedificium iam gravabat, imposito.

Institutor Piatti quoad usque vixit per se gestionem habuit Pii Operis, cui suppellectile quo aedificium erat instructum et vineam extra portam Lateranensem existentem iam donaverat, et ipsi defuncto an. 1841 successit Administratio a se ipso designata testamento diei 15 Dec. 1840. Anno 1811 mense Decembris praefatum Institutum iam a Pontificibus Pio VII, Leone XII et Gregorio XVI commendatum et ditatum canonice fuit approbatum a Vicegerente Urbis Vespignani.

Anno 1851 Moniales a Divino Amore regulam S. Augustini profitentes et instructioni puellarum addictae, cum aedibus carerent, a felicis record. Pio IX pium Conservatorium ad montem Ianiculum obtinuerunt: at post 1870 cum ab hoc aedificio ab usurpatore italico gubernio essent expulsae, ipsae, ita disponente eodem Summo Pontifice Pio IX, receptae fuerunt in aedificium Pii Operis Piatti, quoadusque de aedibus ad inhabitandum sibi providerent, et interim assumpta a Monialibus obligatione persolvendi Instituto Piatti annuatim libellas 1000 quae inservire deberent pro spiritualibus exercitiis a pauperibus pueris peragendis in aliis piis domibus.

Interea sese obtulit pia Mulier Principissa Odescalchi quae aedificium pro Monialibus extra portam Salariam construere iussit, donata etiam verbo tenus larga fundi adiacentis extensione.

Verum ipsa ex improviso defuncta, dum aedificium iam extruebatur, et nullo extante scripto documento, sed tantummodo verbali donatione, necessaria compositio inter Moniales habuit locum et haeredes Odescalchi qui Monialibus persolverunt 55,000 libellas, postea depositas pro annuis usuris apud aedes Vaticanas.

De hoc certiores facti Administratores Pii Operis Piatti insteterunt apud Moniales ut tandem aliquando aedificium

Acta, Tom. XXXII. fasc. CCCLXXIV.

8

« ÖncekiDevam »