Sayfadaki görseller
PDF
ePub

relinquerent et alibi suos lares figerent. At incassum. Quandoquidem Moniales recursum habuerunt ad Supremum Pontificem exponentes se in impossibilitate versari domum. aedificandi vel acquirendi, aut locandi quae suis necessitatibus responderet, nempe quae contineret 22 religiosas et 40 alumnas. E contra aedificium Pii Operis Piatti, ut ipsae aiebant, statutum fuerat pro exercitiis spiritualibus inibi peragendis a Pontificiae militiae aut civilibus muneribus addictis ex rescriptis enim Pii VII 25 Februarii 1820 et 15 Octobris 1822 ab aerario Pontificio et Militari determinata summa ad hoc Pio Operi quotannis erat rependenda.

Proinde Moniales concludebant tunc aedificium esse relicturas, quando Gubernium Pontificium restauratum foret, quod in ipsarum votis erat.

Monialium precibus Beatissimo Patri, quem Deus diu sospitet, relatis, favorabile Monialibus rescriptum prodiit die 30 Ianuarii 1894 Emo Urbis Vicario communicatum, cuius substantia fuit, ut Moniales non amplius inquietarentur ab Administratoribus pii Operis. Qui de hac concessione Pontificia edocti, per appositum supplicem libellum insteterunt apud Eumdem Beatissimum Patrem contendentes, exposita a Monialibus falsitate laborare, atque apostolicum rescriptum nullius esse ponderis. Haec quaestio autem pro solutione remissa fuit ad S. Congregationem Episcoporum et Regularium, discutienda post expletas rituales solemnitates sub infrascripto dubio.

Disceptatio Synoptica

PRO PIO OPERE PIATTI. Qui huius partes agit praemonet ex Conc. Trid. sess. 22 cap. XI. de Refor. Administratores piorum operum teneri nedum ad dotem conservandam, sed et ad erogandos fructus iuxta leges fundationis. Quare Administratio Pii Operis Piatti usque ab initio obstitit ut in aedificio Moniales Divini Amoris reciperentur, et tantum ab oppositione destitit tunc, quando sibi compertum fuit expetitam habitationem precariam esse: praesto siquidem

[ocr errors]

erat pia mulier Principissa Odescalchi, quae promiserat brevi aedificium extra portam Salariam pro Monialibus esse complendum. Id constare ait ex pluribus documentis uti ex epistola Vices-gerentis Lenti diei 25 Iunii 1894, ex libris administrationis Pii Operis an. 1879 in quibus Moniales dicuntur in aedificio precario receptae, ex declarationibus sacerdotis Polverosi tunc deputati pro spiritualibus exercitiis, et tandem ex confessione ipsarum Monialium, quae non negant domum ad pium Opus Piatti spectare, sed solum asserunt, finem Institutoris nunc non posse obtineri, cum exercitia pro Pontificiis militibus aut addictis servitio Status Pontificii ad actum redigi nequeunt. De natura itaque concessionis precariae ambigi nequit. Iam vero precarium tantum durat quamdiu patitur voluntas concedentis, et hoc valet etiamsi concessum fuerit ad certum tempus uti v. g. ad Kalendas Iulias quo casu concedens etiam ante praefixum tempus illud revocare valet leg.12 ff. de precario, Ferr. Bibl. can. verh. precarium. Hinc erat in facultate Administrationis Pii Operis Piatti sibi vindicandi aedificium a Monialibus possessum, quando sibi libuisset.

Nunc, pergit Advocatus, expendendum est utrum haec conditio mutata fuerit per Pontificium Rescriptum an. 1894. Hoc denegat Advocatus, cum illud obreptione et subreptione laboret. Moniales siquidem in petitione ad Summum Pontificem porrecta conticuerunt quod earum habitatio in aedificio Instituti esset precaria seu quoadusque aliam domum non invenissent. Deinde fassae sunt Pium Opus Piatti institutum tantummodo fuisse pro exercitiis peragendis a militibus Pontificiis et addictis servitio status Pontificii, quod falsum erat; siquidem, uti constat ex tabulis fundationis Instituti ab ipsa ecclesiastica auctoritate recognitis Pium Opus Piatti fundatum fuit uti domus exercitiorum pro viris honestioris in societate conditionis.

Rmus Vices-gerens Urbis s. m. Iulius Lenti in sua epistola declaratoria diei 25 Iunii 1894 enarrat, quod an. 1877 in hac pia domo post an. 1870 adhibita tamquam statione

pro militibus et dein evacuata, habiti sunt spirituales recessus pro viris civilis conditionis et semel etiam pro clero; et doluit cognoscens, quod aedificium restitutum ad fundatoris scopum, postea fuit ad inhabitandum concessum ut ut provisorie Monialibus Divini Amoris. Proinde concludit Advocatus, obtentum rescriptum ceu obreptitium et subreptitium nullimode Monialibus suffragari valet ceu docet Rota coram Pansirolo Recent. p. 6 decis. 295 Comen.

Neque aliquid relevat quod Moniales falsum exposuerint, vel verum tacuerint absque dolo et malitia, siquidem obreptio et subreptio pertinet a substantiam cum sit in causa motiva et deinde sermo est de concessione tertio praeiudiciali; iam vero falsa narrativa etiam facta ignoranter vitiat rescriptum quoties est alteri praeiudiciale, licet, si tale non esset, ob ignorantiam et bonam fidem impetrantis substineretur (Rota cor. Crescentio decis. 10 N. 2).

Insuper patronus animadvertit quod praefatum aedificium Pio Operi Piatti, ceu liquet ex instrumento donationis, concessum fuit a Cardinali Cristaldi sub conditione reversibilitatis ad haeredes, in hypotesi quod amplius non adhiberetur ad spiritualia exercitia pro viris honestioris in societate conditionis. Verum quidem est quod ex lege italica 17 Iulii 1890 super piis Operibus in art. 103 hae conditiones penitus abolitae sunt: sed praefata lex percutit opera publicae beneficentiae et cultus uti talia a gubernio recognita: at pium Opus Piatti declaratum est uti opus privatum pro morali instructione et dictae legi non subditur. Hinc est quod hisce postremis annis pluries haeredes Cristaldi insteterunt apud Praesidem Pii Operis, ceu ipse promptus est ad deponendum cum iuramento, pro recuperatione legati aedificii huc usque iudicialiter non processerunt, sed si Moniales adhuc perdurent in possessione domus contra pium donantis scopum, pro certo habendum esse, contendit advocatus, dictam domum ab instituto Piatti brevi amissuram fore.

Tandem Defensor recolit enorme damnum, quod Admi

nistratio Instituti Piatti persentit ex permanentia Monialium in aedificio. Expensae in ultimo decennio pro huius manutentione factae ab Administratione ascenderunt ad libellas 9589.32, non inclusa taxa quae solvitur super reditu annuo praesumpto libellarum 4000 ex locatione domus tantum, cum viridarium a taxa sit exemptum. Iam vero Moniales solvunt pro locatione annua domus libellas 1050, et pro viridarii fruitione libellas annuas 320, dum hoc ante annum 1870 locabatur pro 500 libellis annuis cum servitute deambulationis tempore spiritualium exercitiorum. Hinc pensio a Monialibus persoluta vix aequat 2 tertias partes summae quam Administratio Pii Operis rependere cogitur pro manutentione aedificii et taxis: et ita proprietarium ens morale seu institutum Piatti est in peiori conditione quam Moniales locatariae quae interim percipiunt fructus ex summa libellarum 55000 apud Vaticanum deposita. Ex hac enormi laesione sequitur quod Administratio adstringatur vel ad dimittendam domum in manu aerarii non solvendo taxas, vel ad se componendum cum haeredibus Cristaldi. Sed cum hoc ruinam Instituti secumferat potius petitur vel ut pensio annua augeatur ad libellas 3600 minimum pensionis exigendae ex 58 cubiculis aedificii cum duobus virida riis, vel sin minus ut Administrationi pars aedificii reddatur.

FAVORE MONIALIUM DIVINI AMORIS. Ex alia parte adnotabatur ex officio (cum Moniales nullum patronum constituissent) earum petitionem dici non posse obreptitiam vel subreptitiam quoad substantiam. Rationes adductae a Monialibus in petitione Summo Pontifici oblata duae erant. 1o. Quia sibi non suppetebant rationes ad aptam domum comparandam, vel aliam locandam. 2°. Quia finis ob quem Pium Opus Piatti fuit institutum, nempe exercitia pro militibus Pontificiis et ligatis servitio status Pontificii, praesentibus perdurantibus circumstantiis, obtineri non poterat. Iam vero prima ratio est eadem quae fuit adducta, quando Moniales primitus nempe anno 1879 receptae fuerunt in aedificio Pii Instituti Piatti, nempe defectus alterius con

venientis domus. Secunda ratio nempe cessatio finis Instituti Piatti haberi potest ceu secundaria et impulsiva.

Itaque si prima causa quae in casu dici potest motiva, est vera, rescriptum substinetur, cum haec sit quae determinavit Principem ad concessionem: causa secundaria seu impulsiva tunc vitiaret rescriptum cum esset in probatis Moniales eam adduxisse non ex simplicitate et ignorantia, sed ex malitia et dolo iuxta celebrem theoriam cap. 20 de rescriptis. Sed hoc ex adverso non probatur, et aliunde nemo praesumitur malus nisi probetur.

Hisce utrimque discussis suppositum fuit enodationi sequens

Dubium.

An Pium Opus Piatti ius habeat adigendi Moniales Divini Amoris ad dimittendum aedificium in Ianiculo monte ab ipsis inhabitatum vel sin minus eas cogere valeat ut augeant annuam summam pro locatione solvendam in casu.

RESOLUTIO. Sacra Congregatio Episcopor. et Regul. die 10 Martii 1899, re mature expensa, respondit: Affirmative ad primam partem; ad secundam ad mentem; mens est ut Sorores Divini Amoris breviori tempore quo fieri potest, non ultra triennium, sacrum recessum cum viridariis Admini stratoribus Pi Operis Piatti restituant: interim vero dum ibi commorantur cedant dictis Administratoribus fructus summae provenientis ex transactione Odescalchi, depositae in aedibus Vaticanis.

[blocks in formation]

COMPENDIUM FACTI. Ad preces Regis utriusque Siciliae et Episcopi Troiani Pius IX fel. rec. Bulla Ex hoc Summi Pontificis sub die 25 Iunii 1855 novam erexit dioecesim

« ÖncekiDevam »