Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Tandem Episcopus Troianus in literis diei 19 Iulii 1898 petit, ut enunciata separatio ab ipso fieri possit etiam inconsulto Episcopo Fodiano ad tramitem resolutionis S. Congregationis. Et secundo quod alia specialis taxa transitus ususfructus imposita super pensione Fodiana sustineatur uti ex lege ab Episcopo Fodiano; quamvis enim ex lege civili eam persolvere debeat mensa Troiana debitrix, tamen huic conceditur ius compensationis in pensionis solutione.

Hisce utrinque delibatis, proposita fuere solutioni sequentia

Dubia

1o. An confirmanla vel revocan la sit decisio diei 5 Aprilis 1895 in casu?

2o. An nova taxa, vulgo DI RICCHEZZA MOBILE, sustinenda sit ab Episcopo Troiano vel Fodiano.

3o. Quo sensu intelligendum sit ius Episcopi Troiani quoad separationem pensionis debitae Episcopo Fodiano, idest an Episcopus Troianus teneatur tradere Episcopo Fodiano summam capitalem quae reddat libellas 7140 nitidas, vel quae reddat libellas 7140 non depuratas a taxa.

RESOLUTIO. Sacra Congregatio Episcoporum et Regularium die 24 Martii 1899, omnibus rationum momentis aequa lance libratis, respondit:

Ad lum. Sententiam esse confirmandam quoad primam et secundam partem: quoad tertiam providebitur in responsione ad tertium dubium.

Ad 2um. Taxam esse sustinendam ab Episcopo Fodiano. Ad 3um. Separationem summae capitalis faciendam esse ad normam Episcopi Troiani diei 25 Aprilis 1897.

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

ROTHOMAGEN. Canonizationis B. Ioannis Baptistae de La Salle fundatoris Congr. Fratrum Scholarum Christianarum.

SUPER DUBIO

An, stante approbatione duorum miraculorum, Tuto procedi possit ad solemnem eiusdem Beati Canonizationem?

Christi Ecclesia quasi consitus ager, industri ac vigili Domini sui manu, non unius generis enitet floribus. Eadem reginae similis perhibetur quae adstitit.... in vestitu deaurato, circumdata varietate. Quamvis enim duplicis amoris praecepto totius legis summa contineatur, pro varia tamen humanae vitae conditione atque opportunitate temporum caritatis ratio manifestatur multiplex. Itaque ut apta cuique aetati excitavit Deus prodigia eius virtutis, ita saeculo xvii exeunte, virum dedit, qui quod tunc erat desiderium, egenorum pueritiae sancte erudiendae prospiceret.

Insignis hic Institutor de Ecclesia ac de civili societate optime meritus fuit Ioannes Baptista de La Salle.

In Parisiensi collegio S. Sulpitii confecto studiorum sacrorum curriculo, sacerdotio auctus est; quo in munere eius gravitas atque solertia ita eluxit, ut statim sacerdotum societati praeponeretur, quibus erat constitutum cuiusdam vicinitatis fideles revocare ad bonam frugem.

Sed opus longe saluberrimum manebat Ioannem, pia adolescentium egenorum institutio; cui rei visus est divino quodam consilio sensim et quasi inscius accedere. Primum enim Rolandii opera, quo pietatis magistro utebatur, factum est ut Communitati praeficeretur Sororum a Puero Iesu puellis indigentibus probe instituendis; cuius instituti scholae brevi ita floruerunt ut omnibus desiderium iniecerint puerorum quoque doctrinae ac saluti simili modo prospiciendi. Res, exiguis profecta initiis, ludo primum instituto ad Curiam S. Mauritii, brevi, nec 'Rhemensis Dioecesis, nec ipsius Galliae finibus contenta, longe lateque percrebuit, adeo ut anno MDCCXXV ab sancti viri obitu ferme sexto, florentissimum Institutum in piarum Congregationum numerum fuerit relatum per Bullam Benedicti Pa

pae XIII « In apostolicae dignitatis solio ». In hoc autem ministerio mirum quantum viri caritas explicuit virtutis. Neque enim dubitavit, ut populi filios acquireret Christo, abdicare se honoribus, rei familiaris iacturam facere, despectui haberi, ultima quaeque pati ex multorum odio, maxime qui Iansenii faverent partibus, se sui nominis osoribus magnanimum exhibere. His quae ad publicum pertinebant institutoris munus, domesticas virtutes adiecit maximas. Nam exemplo singulari fuit dum vixit, mira animi demissione atque obedientia; flagrans in Eodem ardor pietatis; excellens castitas, praeclara prudentia, abstinentia, austeritas admirabilis. Quibus virtutibus, rerum gestarum fama omnium in se animos atque ora convertit. Iis autem testificandis cum miracula accessissent, eaque fuissent rite probata SUMMUS PONTIFEX LEO XIII Caelitum Beatorum honores illi asseruit. Mox causa denuo agitata, et actione super binis miraculis instituta, idem Sanctissimus Pontifex pridie calendas maias huius anni de utroque constare solemniter decrevit.

Unum reliquum erat iuxta sacri huius fori statuta, ut inquireretur utrum caelitum Sanctorum honores B. Ioanni Baptistae de La Salle Turo decerni possint. Itaque in generalibus huius S. Congregationis Comitiis, habitis coram Sanctissimo Domino Nostro tertio calendas iunias' volventis anni, Emus Cardinalis Lucidus Maria Parocchi Episcopus Portuensis et S. Rufinae, huius causae Relator, dubium ad discutiendum proposuit: « An, stante duorum miraculorum approbatione, Turo procedi possit ad solemnem B. Ioannis Baptistae de La Salle Canonizationem? » Omnes qui interfuere tum Rmi Patres Cardinales, tum huius Sacrorum Rituum Congregationis Patres Consultores suffragia tulerunt. Sanctitas vero Sua supernae sapientiae lumen impensius imploratura sententiam Suam proferre distulit.

Hodierna vero die, Dominica v post Pentecosten, qua festum Visitationis B. Mariae Virginis percolitur, Eucharistico sacrificio religiosissime litato, in hac Vaticani Aula Pontificio solio assidens ad Se arcessiri iussit Rmos Cardinales Camillum Mazzella, Episcopum Praenestinum SS. RR. Congregationi Praefectum, et Lucidum Mariam Parocchi vice sacra Antistitem Urbis, nec non Ioannem Baptistam Lugari S. Fidei Promotorem, meque infrascriptum Secretarium iisque adstantibus solemniter

pronunciavit: «TUTO procedi posse ad solemnem B. Ioannis Baptistae de La Salle Canonizationem ».

Hoc insuper Decretum publici iuris fieri, et in acta Sacrorum Rituum Congregationis referri, litterasque Apostolicas sub plumbo de solemni Canonizationis ritu in Patriarchali Basilica Vaticana quandocumque celebrando expediri iussit sexto nonas quintiles anno MDCCCXCIX.

L. S.

C. CARD. MAZZELLA, S. R. C. Praefectus

DIOMEDES PANICI, S. R. C. Secretarius.

ROMANA seu CUSENTINA beatificationis et canonizationis ven. Servi Dei Bernardi Mariae Clausi sacerdotis professi Ordinis Minimorum s. Francisci de Paula. Instante Rmo P. Augustino Donadio sacerdote professo et postulatore generali Ordinis Minimorum S. Francisci de Paula, Emus et Rmus Dñus Cardinalis Miecislaus Ledochowski Causae Ven. Servi Dei Bernardi Mariae Clausi Ponens in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis Rotalibus subsignata die ad Vaticanum habitis, iuxta Apostolicas dispositiones annis 1878 et 1895 editas, sequens dubium discutiendum proposuit: « An constet de validitate Processuum, tam Apostolica, quam Ordinaria Auctoritate constructorum; testes sint rite examinati et iura producta legitime compulsata in casu et ad effectum de quo agitur? » Sacra porro eadem Congregatio, omnibus accurate perpensis auditoque voce et scripto R. P. D. Ioanne Baptista Lugari, Sanctae Fidei Promotore rescribendum censuit, Constare, expunctis tamen in Processu Romano testibus, qui agunt de praesumpto miraculo, et petita sanatione quoad processus additionales factos super iisdem articulis. Die 6 Iunii 1899.

Facta postmodum de his SSmo Domino Nostro Leoni Papae XIII per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum, relatione, Sanctitas Sua Rescriptum Sacrae ipsius Congregationis ratum habuit et confirmavit, indulta etiam expetita sanatione, die duodecima eiusdem mensis et anni.

L. S.

C. CARD. MAZZELLA, S. R. C. Praef.

DIOMEDES PANICI, S. R. C. Secretarius.

EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS

DUBIUM an absolvi queat, nullo adiecto onere, qui complicem absolvit, in casu quo nec confessor, nec poenitens scribere nequeunt ad s. Poenitentlariam.

Beatissime Pater,

Sacerdos Titius in regionem extraneam se contulit ad confitendum peccatum, Summo Pontifici reservatum. Porro confessori declaravit: 1°. nec opera ministerii sui, nec substantiam facultatum sibi permittere iterum aggrediendi iter ad recipiendam responsionem S. Poenitentiariae; 2°. nimis onerosum sibi fore ad alium confessarium se praesentare in propria regione, quod signanter voluit devitare iter assumens.

Hisce expositis, Episcopus N. pro sua norma humiliter a Sanctitate Vestra petit utrum supradictus casus, etiamsi agatur de absolutione complicis, inter eos annumerari debeat praevisos in Decreto S. Officii diei 9 Nov. 1898 (1), et Confessarius niti possit praelaudato Decreto ad absolutionem impertiendam sine recursu ad S. Poenitentiariam, nec ne.

Feria IV, die 7 Iunii 1899.

In Congregatione Generali habita ab Emis ac Rmis Dominis Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus, proposito suprascripto dubio, iidem Em̃i Dñi, praehabito RR. DD. Consultorum voto, respondendum mandarunt:

Non comprehendi.

Sequenti vero feria V loco VI, die 8 eiusdem mensis et anni in solita audientia R. P. D. Assessori S. O. impertita, facta de omnibus relatione SSmo D. N. Leoni Div. Prov. PP. XIII, idem SSmus Dominus responsionem Emorum PP. approbavit.

I. Can. MANCINI S. R. et U. I. Notarius.

(1) Decretum hoc relatum fuit Vol. XXXI, 402.

« ÖncekiDevam »