Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

BONONIEN.

REMOTIONIS S. IMAGINIS

Die 28 Ian. 1899 et 17 Iunii 1899.

Sess. 25 cap. De invoc. Sanct.

COMPENDIUM FACTI. Huius controversiae EE. PP. factispecies, quoad adiuncta non controversa, paucis expeditur. Res enim est de quadam s. Imagine B. M. Virginis a ss. Rosario (vulgo di Pompei), uti fertur, egregie depicta, quam sua corona seu cornice ornatam, duae sorores cognomine Frencia obtulerunt, mense Maio a. 1888, Parocho ad s. Ioannis Baptistae (vulgo dei Celestini) in Civitate Bononiensi, ea adiecta conditione, ut publico cultui exponeretur haec imago, quae adhuc in civitate non colebatur, dum ubique in aliis civitatibus et oppidis per Italiam, maxima religione, iampridem coli solebat. Libentissime Parochus piam excepit voluntatem sororum Frencia, eamque executioni demandare statim deliberavit, destinans Imaginem collocatam iri quasi minorem tabulam, vulgo sottoquadro, in altari s. Archangelo Raphaeli dicato; quod factum est postquam et maior altaris tabula et aliae suppellectiles novae s. Imagini collocandae accommodatae sunt.

Res ab initio plane successit; siquidem late excitatus est in civitate cultus in s. Imaginem et frequentior in dies erat concursus hominum qui supplices ad aram b. Virginis sistebant.

Interim sorores Frencia, quae continua angebantur sollicitudine in cultum Imaginis b. Virginis, semper Parocho aderant et consiliis et incitamentis, ut religionem in oblatam Imaginem proveheret atque, pecunia de fidelium oblationibus corrogata et apud parochum deposita, nova et magnifica usque moliebantur.

Acta, Tom. XXXII, fasc. CCCLXXV.

9

Prima contentionis labes sub initio a. 1891, inter parochum et sorores, habita est de proprietate oblatae tabulae; quam sibi vindicabant sorores, interposita etiam Procuratoris opera. Parochus ut cuicumque controversiae in posterum praecluderetur aditus, consensit publicum confici instrumentum quo tabulae proprietas adiudicaretur sororibus Frencia sub obligatione, sinendi s. Imaginem usque exponi publicae venerationi; dummodo tamen accederet Curiae Archiep. approbatio.

At instrumentum rogatum non fuit, quia sorores quum in eo essent ut suam apponerent subscriptionem, veluti роеnitentia ductae, suis manibus syngrapham dilacerarunt, uti Parochus refert.

Appropinquante mense Maio eiusdem a. 1891, quia Parochus non arbitrabatur indulgendum esse instantiis Sororum, quibus expetebant et magnas fieri festivitates in honorem b. Virginis, et piam erigi Unionem sub invocatione b. Virginis a Rosario, eaedem Sorores recursum habuerunt ad Emum Card. Battaglini, qui Parochum iuberet, earum satisfacere voluntati.

Sed iam facta referuntur quae non sunt sine contradictione; quippe actrices Parochum accusant uti desidiosum et minus sollicitum de cultu b. Virginis; Parochus vero Sorores traducit in mulieres morosas et inquietas, deturbantes munus parochiale et omnia in suam voluntatem, rerum ignaram, pertrahere volentes. Parochus ait: Si sarebbe voluto che si subordinasse a quel quadretto tutta la liturgia. Exitus excitatae controversiae hic fuit: Parochus, finito mense Maio, qua imago B. V. in altare principe exposita fuerat, et in pristinum locum restituenda erat, eamdem statuit ab Ecclesia removere, et Sororibus restituere, quod eisdem denunciavit die 30 Maii ad altare s. A. Raphaelis alia B. V. imagine substituta.

Et primo die mensis Iunii hoc propositum executioni demandatum fuit; et hodie adhuc in isto altari imago colitur B. Virginis a Rosario hac ratione, alteri a Sororibus oblatae, substituta.

Quaestionis hodiernae cardo hic est. Sorores nempe alte conqueruntur de violata religione in B. Virginem et de violata promissione sibi solemniter facta et inde postulant, s. Imaginem in proprium locum reponendam esse. Ex adverso Parochus asserit se s. Imaginem removisse ex decreto Emi Archiepiscopi, qui persuasus haud possibile esse morem gerere Sororibus Frencia, decrevit, tabulam removendam esse et propriis dominis restituendam.

Parochus suam assertionem fulcitur, in primis, repetitis attestationibus Vicarii Generalis Curiae Bononien. Nicolai Zoccoli, Episcopi Titularis; illius qui adhuc hoc munere fungitur et fungebatur tempore motae quaestionis, Praesule Archidioecesis Bononien. Cardinale Battaglini. Praeterea alias adducit virorum attestationes, qui facti controversi vel pars fuerunt vel certam habent notitiam.

Sorores Frencia perfracte negantes Parochi assertionem, iampridem suam defensionem totam confidunt cuidam documento, seu certae scripturae quam Cardinalis Battaglini exaravit die 1 Iunii 1891 e tergo supplicis libelli eidem oblati, per quemdam advocatum, nomine Actricum, dum, recuperandae valetudinis causa rusticabatur in oppido Mirabello. Textum huius scripturae infra referam.

Etiam quoad sententiam et vim huius scripturae et quoad eius exhibitionem magna est controversia, et gravis historia. Quia in ea littera Cardinalis loquitur de forma iudiciali quam ingrediebatur negotium et hinc opportunum videri nihil innovare quousque negotii definitio a iudice decerneretur; actrices inferunt, hic haberi verum rescriptum inhibitorium, proindeque iussum factum fuisse parocho, ne aliquid mutaret in rerum statu.

Curia Bononien., e contra, asserit, editum non fuisse rescriptum, sed instructionem datam esse Vicario Generali ut rem componeret ad monita Archiepiscopi, si res ita se habebant, prouti in supplici libello explicabantur.

Actrices suae insistentes intentioni, iam ab a. 1892 a Curia expostularunt, sibi reddi tale documentum quo Ar

chiepiscopi voluntatem comprobarent et hinc iniuriam sibi illatam; at frustra, quia Curia usque renuit hoc exhibere documentum, idem vel non haberi asserens vel clarius affirmans illud non esse documentum legale, et iudiciale sed litteram continere datam Vic. Generali pro sua agendi ratione, et suo remissam arbitrio.

Verum, hac instante S. C., scriptura anno superiore mense Februario a Curia reddita est, eiusque authenticum exemplar actricibus comparatum fuit.

Hactenus de historia controversiae: modo de historia instantiarum iudicialium.

Re sane vera actrices, die 3 Iunii a. 1891, Praetorem adierunt fori civilis Bononien., actionem instituentes possessoriam adversus spolium, quod se passas fuisse contendebant in facto remotae suae s. Imaginis absque ulla legitima causa.

At Praetor considerans, tabulam fuisse in perpetuum destinatam publico cultui, possessionem abiudicavit actricibus; earumque instantiam sua sententia reiecit die 30 Ianuarii 1892. Iudex appellationis, primae instantiae sententiam plenissime confirmavit die 26 Maii 1892.

Tunc Sorores Frencia recursum habuernnt, sub die 18 Augusti 1892, ad S. C. Episc. et Regul., quaestionem tum in possessorio, tum in petitorio moventes, quippe petebant et s. Imaginem in pristinum locum restituendam et de iniuria sibi illata, in Parochum, in Curiam iudicium ferendum esse.

Oratrices pro viribus instabant, causam disceptari in plenariis Comitiis; sed quia visae sunt non sufficienter probasse suam agendi rationem in adeundo iudice laico, quum non constaret veniam accessisse Archiepiscopi, et quia Curia Bononien. asserebat, Parochum fuisse merum executorem decreti Emi Archiepiscopi, die 5 Sept. 1893 prodiit decretum: Attentis deductis non esse locum propositioni causae ideoque reponatur.

At exinde sorores manus non dederunt victas et suppli

cem libellum, querelis plenum, dederunt Beatissimo Patri quo sospite fruimur, expostulantes causam devolvendam esse ad S. C. C. Beatissimus Pater arbitratus est aliqua ratione precibus oratricum satisfaciendum esse; et audito voto Card. Praefecti Congr. EE. et RR. deliberavit, causam disceptandam esse in plenario conventu huius Congr. quin amplius inquireretur an iure vel iniuria sorores Frencia ad laicum. tribunal recursum habuerint.

Quae concessio actricibus non placuit; obiicientibus eam Congregationem sibi evasisse suspectam ob editum decretum: Reponatur; proindeque dum istae alte protestabantur se nunquam passuras esse, causam cognosci ab illa Congr.; quotidie, una simul, instabant ut controversia definiretur a S. C. C. vel a quocumque alio Tribunali Urbis.

Sacratissimus Princeps, benignissime dignatus est excipere Oratricum instantiam, praecipiens die 24 Iulii 1897, causae definitionem devolvi S. C. C. iudicio.

Disceptatio synoptica

IURA SORORUM FRENCIA. Actrices inter alia advertunt, tempore spolii diei 1 Iunii 1891 sese reperiisse in pacifica publica possessione aut quasi possessione Tabulae B. Virginis a SSmo Rosario di Pompei; at meliori ex possessionibus frui nempe illâ quae ex iure proprietatis descendit.

Neque dici posset res addictas cultui divino, incapaces absolute esse privati dominii. Nam quum sint materia, in dominio privatorum esse possunt ceu habet S. R. R. coram Calcagnino 23 Iunii 1742 Romana Translationis imaginis, § 4, ivi: «Hinc autem receptissimae traditioni, nihil officit, quod sacrae res in nullius dominio sint, quodque de iis, citra simoniae labem disponi non possit, at quatenus etiam haec ipsa imago vere sacra dici possit: neque sequeretur quin ratione materiae elaboratique operis in nostro dominio esse queat ac ratione eiusdem operis et materiae de eadem sine ullo simoniae periculo non disponere valeamus iuxta

« ÖncekiDevam »