Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ratio postulat, quandoquidem Episcopo seu Ordinario ex propria etiam auctoritate licitum non est easdem sacras Imagines Rectore Ecclesiae contradicente, transferre.

« Indubitantius, quia constat controversam Imaginem dono fuisse datam pro conservanda donatoris memoria, idcirco ne ista pereat, aut deleatur pium donantis votum, atque in exemplum, seu imitamentum caeterorum fidelium conservetur ex deductis per Rot. dec. 1369, n. 91, cor. Lancetta, ubi concordantes, praesertim quia in iudicio pro eiusdem restitutione in pristinum agit ipse patronus ratione tum peculiaris suae devotionis atque decoris et ornamenti pro sua Ecclesia patronali, ita ut adeo iustae et piae petitioni assentire fas est ut advertunt Felin. in cap. Cum Venerabilis n. 37 de except. ».

IURA PAROCHI. Parochus in suis animadversionibus duas refert litteras, ab actricibus datas die 2 Augusti, et die 1 Septembris, in quibus, notat Parochus, nullam fieri mentionem de decreto ab Archiepiscopo edito cui Parochus non obtemperaverit, sed submisse et simpliciter expeti ab Emo Archiepiscopo decretum edi restitutionis in integrum, atque instanter advertit unum sufficere archiepiscopi verbum, ut Parochus illico obediat.

Ex officio autem nonnulla animadversa fuerunt in meritum quaestionis. Et quia instantia tum in possessorio tum in petitorio promota est, antea de actione in possessorio aliquid disseram; iuxta notam legem 12 § 1 ff. De acquir. vel amitt. possession. « Nihil commune habet proprietas cum possessione

Quare etsi Sorores Frencia proprietatem retinuerint depictae tabulae, tamen inquirendum est coram quo habita sit possessio. Iam vero ex ipsis actricum assertionibus patet, ipsas usum cessisse s. Imaginis, ut in perpetuum haec exponeretur publico cultui; unde videtur exinde constituta servitus usus favore Ecclesiae parochialis s. Ioannis et hac ratione fuisse limitatum ius proprietatis apud Sorores Frencia. In ipsis vero s. Imaginibus intelligi huiusmodi servi

tutes, usus et ususfructus, probat Fagnanus aiens, ad cap. Pastoralis, De his quae fiunt a Praelat., n. 15. « Privata persona non potest habere oblationes vel usumfructum alicuius rei religiosae, quales sunt picturae, vel imagines Sanctorum etc. ».

Leges vero positivae rom. et canonicae liberum exercitium eorumdem iurium tueri statuerunt non tantum per remedia petitoria, sed etiam per possessoria; constituta iurium quasi-possessione; ad rem haec docet Reiffenstuel, cum communi Canonistarum, tit. De causa poss. et propriet. n.6: « Unde incorporalia sicut non possunt corporaliter apprehendi seu detineri ita proprie non possidentur, sed dicuntur quasi possideri; prout liquet ex c. Cum Eccles. 3 h. t., et c. Constitutus 16 De foro compet., ubi Pontifex possessionem iuris spiritualis eligendi appellat quasi possessionem. Quod ipsum Glossa in cit. cap. Conquestus, vers. Quasi possessione, extendit ad omnia iuria spiritualia; et servitutes; arg. 1. Sequitur, § Si riam ff. De usucapion. Concordat textus in 1. Si quis diuturno ff. Si servitus vendicetur, ibi: Si quis diuturno usu et longa quasi possessione ius aquae ducendae nactus fuerit ». Quocirca quasi possessio usus s. Imaginis competit usuario seu Ecclesiae Parochiali et populo christiano huic usui admisso, nec non sororibus Frencia, non quatenus dominium habent s. Imaginis, sed quatenus in populo christiano comprehenduntur. Dumtaxat indirecte seu quia ius Can. admittit etiam actiones populares, prouti explicat Cardin. De Luca De iud. disc. 12, n. 6, actrices possent intelligi huiusmodi actionem habere, nomine populi Christiani, qui prohibitus sit, per spolium, a veneratione s. Imaginis. Sed vim actionis popularis iam explicavit Paulus in § 1 ff. De popul. actionibus, aiens: « Eam popularem actionem dicimus quae suum ius populi tuetur. Quocirca incongruum est admittere exercitium huius actionis, quando populus non indubie significavit, suum ius nullam passum fuisse iacturam. Atqui ex actis constat fideles admonitos fuisse de remotione s. Imaginis,

at ne unum quidem reclamasse aut signa dedisse reprobationis, auferendo donaria ad altare B. Virginis delata. Quocirca Sapientia EE. PP. deliberabit, an locus sit actioni possessoriae in themate.

Modo gradus faciendus est ad actionem petitoriam, qua actrices contendunt sibi iniuriam fuisse illatam ob non servatam pactionem cum Parocho initam.

Ast quaestio praeiudicialis moveri posset, an nempe valeat huiusmodi pactio, quum non accesserit Archiepiscopi approbatio, prouti ex actis constat. Siquidem praecipit Tridentinum Concil. sess. 25 De invocat. Sanctorum; scilicet

Statuit s. Synodus, nemini licere ullo in loco, vel ecclesia, etiam quomodolibet exempta, nullam insolitam ponere vel ponendam curare Imaginem, nisi approbante Episcopo

».

Verum uti docet Pignatelli cons. 186, tom. 9, huiusmodi praescriptio complecti non videtur Imagines venerari solitas, quarum cultus nullum scandalum nullumque praeiudicium in populo christiano parere valet. Nihilominus nemo non videt, Episcopis integrum esse iubere, nullam exponi publico cultui s. Imaginem, absque eorum approbatione, ad praecavendas cuiusque generis perturbationes.

Pactio autem, de qua in themate, quatenus suam habuerit vim, illud tantum operari valuit, ut S. Imaginis usus concederetur Ecclesiae Parochiali, minime vero proprietas; quare invocari non potest praescriptum Const. Ambitiosae ordinatum ad res Ecclesiae alienandas seu distrahendas ab eius patrimonio. Huc spectat auctoritas Card. Petra in suo commentario ad hanc Const. aientis: «Haec S. C. Concilii denegavit licentiam Abbati generali s. Basilii Magni donandi Clero cuiusdam in Sicilia Reliquiam insignem s. Pancratii die 14 Ian. 1792. Et etiam in translatione Imaginis derotae ab una Ecclesia ad aliam requiri beneplacitum (nempe S. Sedis) ac non sustineri eam factam nec esse approbandam, censuit S. Congr. in Nullius Ferentilli 31 Iul. 1706.

Porro, usus qua talis, alicuius s. Imaginis exponendae non est res pretio aestimabilis, prouti est tabula depicta;

et tantum intelligitur pretio aestimabilis, quatenus secumfert fidelium oblationes et eleemosynas, veluti patet ex citato textu Fagnani, seu quatenus usus parit ususfructum. Sed, in casu, substituta fuit alia Imago B. V. a Rosario atque omnes asserunt, cultum nullam passum fuisse iacturam, neque Ecclesiam amisisse fidelium eleemosynas; quod est veritati consentaneum quum non ageretur de veteri Imagine, cultus et prodigiorum antiquitate insigni, sed de Imagine recens exposita et depicta.

Quamobrem in hac Imagine removenda nulla videtur facta fuisse alienatio iurium Ecclesiasticorum; nullumque expostulari beneplacitum S. Sedis; ast patet rem totam spectare ad illud ius quo pollet Episcopus, divini cultus ad normas iuris com. moderator et custos, iuxta Tridentini decretum in loc. cit. ita expressum: « Postremo tanta circa haec diligentia et cura ab Episcopis adhibeatur, ut nihil inordinatum aut praepostere et tumultuarie accommodatum, nihil prophanum nihilque inhonestum appareat, quum Domum Dei deceat sanctitudo ».

In themate autem non agitur de cultu variando aut prohibendo, sed dumtaxat de materiali s. Imaginis substitutione; seu agitur de renunciatione facta iuris usus; nempe initi contractus. Parochus asserit se huic renunciationi et s. Imaginis restitutioni operam dedisse ex Archiepiscopi imperio. Iamvero si hoc admittatur, nulla adest difficultas quo minus rata et firma dicenda sit huiusmodi rescissio pactionis, quum Praesul iudicaverit hoc bonum opportunumque esse.

Si vero Parochus, marte suo, huic iuri cessit, videretur, nihilo secius, sustinenda huiusmodi deliberatio, quum ex actis constet, hanc conventionem initam fuisse tantum a Parocho, nullo curiae accedente consensu, et aliunde quaecumque res per quas causas nascitur per easdem dissolvitur. Ceterum haud dubium est, ex Parochi sententia, huiusmodi remotionem et ipsi Parocho et Ecclesiae non parvam peperisse utilitatem.

Praeterea dicendus est, quacumque in hypothesi, Archiepiscopi consensus non defecisse nempe ex ratihabitione, quia remota iam s. Imagine, Ipse quum sua auctoritate id iubere posset, non praecepit, Imaginis in pristinum locum restitutionem neque contra factum protestatus est, unde viget regula 10 iuris in 6: « Ratihabitionem retrotrahi et mandato non est dubium comparari ».

Principia vero quae invocantur in decis. Rotali Wlatislavien. videntur se referre ad aliam facti-speciem, quia ibi agebatur de remotione facta a Vic. generali, invito Parocho, de imagine antiquitate et prodigiis veneranda, quae substitui non poterat quaeque sibi specialem conciliabat universi populi venerationem. Vicarius generalis certe alienare non valet quae sunt in patrimonio Ecclesiae.

In alia decisione Rotali coram Calcagnino diei 23 Iunii 1742 agitur de s. Imagine depicta exterius in quadam domo quarumdam monialium, quae domus continebatur intra fines Parochiae Basilicae Lateranensis. Res erat de transferenda hac Imagine ad quam populus frequens, concurrere solebat, quare ad Eius pedes pingues deferebantur oblationes. Hanc s. Imaginem sibi vindicabant et Ecclesia Parochialis et Moniales; eamque s. Rota adiudicavit Ecclesiae Monialium.

Quibus animadversis, proposita fuerunt diluenda

Dubia

I. An iure remota fuerit a publica veneratione Imago B. M. Virginis a Rosario in casu.

II. An sit locus restitutioni s. Imaginis in pristinum. locum et damnorum refectioni in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re disceptata sub die 17 Iunii 1899, censuit respondere: Ad I. Affirmative et amplius. Ad II. Negative et amplius.

« ÖncekiDevam »