Sayfadaki görseller
PDF
ePub

FOROLIVIEN.

Die 29 Aprilis 1899.

MATRIMONII

Sess. 24, cap. 5, de ref. matr.

COMPENDIUM FACTI. Die 23 Ianuarii 1889 in Ecclesia Archipresbyterali s. Cassiani in Appennino, Dioecesis Brictinoriensis, servata forma Tridentina, Antonius et Ioanna matrimonium inierunt, in aetate ille annorum 26, haec 23 constituti.

[ocr errors]

Hae nuptiae licet tribus abhinc annis conciliatae fuerint, quo tempore sponsi mutuo amore se prosecuti sunt, tamen narratur, mulierem tribus mensibus ante matrimonium animum mutasse; adeo ut Ioanna Antonio haud nupsisset, nisi aliquam parentum coactionem subiisset. Sed quidquid sit de hac re, certum est quod brevi post, hoc coniugium infelices exitus habuit. Etenim, vix quinque elapsis diebus ab initis nuptiis, mulier virum reliquit, animo non amplius revertendi, ea potissimum ratione ducta, quod vir Antonius ad coniugalia officia explenda omnino impar esset.

Archipresbyter loci s. Cassiani frustra tentavit coniuges ad mutuam cohabitationem adigere, eosque super hoc gravi negotio separatim interrogavit et ab utroque accepit frustra inter se copulam tentasse, quia vir partes suas maritales in coeundo explere nequiverat; quin imo a muliere addebatur, quod ipsi ante matrimonium pluries coire tentarunt, numquam vero vir vas mulieris penetrare potuerat.

Hac de re Ioanna paulo post ad Episcopum Brictinoriensem supplicem misit libellum, petens ut supra matrimonii nullitate ob viri impotentiam iudicium institueretur. Revera eodem anno causa processualis in Curia Brictinoriensi initium habuit; sed qua de causa huiusmodi processus ad exitum perductus non fuerit, ex actis non plene constat.

Interim vir, volvente mense Novembri 1891, impio ausu, vinculo, ut aiunt, civili novas nuptias conciliavit, et ex hac

adulterina unione plures habuit filios; quare nunc poenitentiâ ductus ac percupiens legitimationi prolis prospicere ad Sacratissimum Principem recursum habuit, postulans dispensationem a matrimonio rato, quod cum Ioanna、contraxit, quodque tunc temporis consummari non potuit ob suam transitoriam inhabilitatem, ex syphilitico morbo contractam.

Iuxta morem oblatae preces ad Curiam Foroliviensem transmissae fuere, ut super asserta inconsummatione et causis ad dispensandum, processum instrueret. Revera, auditi fuerunt coniuges, atque utriusque partis septimae manus testes, nec non medici qui corpus viri inspexerunt atque syphilitico morbo curarunt. Accita etiam fuit mulier ad suam virginitatem iudiciali medicoque examine firmandam; sed hoc subire renuit, quum sui corporis copiam alteri fecerit.

Disceptatio Synoptica.

VOTUM THEOLOGI. Omissa igitur quaestione de matrimonii invaliditate ex metu, inquirendum est utrum locum habere possit ipsius matrimonii dispensatio. Certe Summus Pontifex pro suprema qua gaudet potestate indulgere potest dispensationem super matrimonio rato et non consummato. Talis autem dispensatio concedi haud potest nisi moraliter certo constet de eius inconsummatione et adsit gravis causa. Cum autem in praesenti casu certo constet, virum et mulierem per quinque dies noctesque simul cohabitasse et condormisse, habetur fortissima praesumptio de matrimonii consummatione, contra quam non admittuntur probationes nisi sint plenissime concludentes. Hae autem probationes habentur per iuratam coniugum confessionem, septimae manus testimonium et corporum inspectionem cap. Laudabilem de frigid. et malef.; Instruct. Cum moneat S. C. C. Ad partium porro depositionem quod attinet tum vir, tum mulier concorditer affirmant nunquam se cognovisse, licet per quinque noctes condormierint. At licet membrum vas mulieris

Acta, Tom. XXXII. fasc. CCCLXXV.

10

aliquantisper penetrasset, tamen matrimonium haud dici potest consummatum sine seminum commixtione, ex qua fit

una caro.

Utraque pars simul aeque convenit in asserenda matrimonii inconsummatione et in eius causa determinanda, nempe, inhabilitate, licet temporali, viri ad coeundum, quam ipse vir ingenue fatetur. Nec ulla inter ipsos collusio estpertimescenda quia, uti ipsi et testes deponunt, a die separationis nullum unquam inter se commercium habuere, nec alter alterum unquam vidit nisi semel tantum, qua occasione alapa a viro fuisse percussa mulier testatur.

Ad testes quod attinet licet de matrimonii inconsummatione nihil directe et explicite asserere possint, tamen omnes unanimiter testantur de impotentia, qua vir laborabat ac proinde implicite matrimonii inconsummationem fatentur omnesque praedicant utriusque partis sinceritatem atque veracitatem, licet de mulieris honestate non omnes bene sentiant.

At audiamus medicos, qui viri corpus inspexerunt, quorum primus extraiudicialiter; alter vero de mandato Curiae Brictinoriensis inspectionem peragisse asserit in sua relatione; et licet neuter uti peritus iudicialis habeatur, tamen eorum depositiones coram iudicibus factae ac iuramento firmatae maximi momenti sunt habendae. Doctor igitur Theodorus Prati qui Antonium inviserat, quando morbo laborabat, testatur: sese censuisse hac in conditione viri consummari matrimonium nequivisse, deficiente penetratione in vase mulieris; quae penetratio ex morbo praepediebatur.

Aliter sentire videtur Doctor Alexander Amaducci, qui censuit possibilem copulam ex normali conditione viri in momento inspectionis. Quare hi duo periti sibi contradicere videntur, quod enim prior negat secundus affirmat. At notandum est Doctorem Amaducci suam inspectionem peregisse die 2 Iunii 1889 quando ipse Antonius a morbo plene convaluerat ac proinde iudicium suum non refertur ad statum infirmitatis, sed sanitatis, quando, nempe viri genitalia a

morbo plene sanata, aptitudinem ad copulam recuperaverant. Nam et Doctor Prati asserit morbum perdurasse 50 circiter diebus, et ideo mense Februario decurrente plene convaluit atque habilis factus est ad copulam. Nil igitur mirum si Doctor Amaducci mense Iunio ad copulam habilem ipsum invenit. Ergo Antonius licet tunc temporis a morbo plene convaluisset adhuc tamen praese ferebat indicia siphilidis, ex qua venit anaphrodiosis licet temporanea et sanabilis uti reapse fuit, ac proinde dicendum quod Doctor Prati invenit Antonium siphilide affectum, Doctor vero Amaducci a morbo sanatum quidem, sed ipsius morbi signa adhuc habentem. Uterque igitur Doctor in eamdem sententiam convenit, Anto nium, nempe, morbo siphilitico fuisse affectum ac proinde per id temporis, quo tali morbo afficiebatur, impotentiâ coeundi laborasse, unde matrimonium consummare haud potuit.

Quare sive ex mutua partium confessione, sive ex testium depositionibus concludendum mihi videtur reapse constare de matrimonii inconsummatione ex capite impotentiae pro parte viri.

Deest vero tertia conditio nempe iudicialis inspectio corporis tum viri tum mulieris. At in casu praesenti talis inspectio nullo modo fieri poterat. Non poterat sane inspici corpus viri, qui utpote a morbo sanatus, habilis factus est ad copulam peragendam et matrimonium consummandum, uti factum comprobavit cum iam habuerit duos filios ex muliere, cum qua ab aliquibus annis vivit, vinculo tantum civili coniunctus. Nec in corpus mulieris perfici poterat inspectio, cum ex plurium testium depositione non valde honeste ipsa vivat, et uti asserit Archipresbyter s. Cassiani in attestatione de eius vita et moribus, quam Iudici exhibuit postquam ipsa virum reliquit « publica opinio in eam dicere coepit et nunc quoque dicit, ratio quia cuidam viro famulata est, cum quo malam consuetudinem retinet, imo bis vel ter peperisse fertur et ipsa Iudici interroganti an modo adhuc sit virgo, negavit. Post haec ad quid inspectio eius. corporis? Quare nullius momenti erat hoc in casu inspectio

corporalis, tum viri, tum mulieris. His addatur talem inspectionem per se constituere probationem tantum adminiculativam et adhibendam esse praecipue quando coniuges sibi contradicunt, dum nempe unus negat alter affirmat consummationem matrimonii, quando autem uterque convenit in affirmanda inconsummatione et eorum sententia confirmatur testimonio septimae manus, tunc iuxta c. Laudabilem de frig. et malef. habetur moralis certitudo quod matrimonium non fuerit consummatum.

Cum ergo ex disputatis appareat matrimonii inconsummatio, inquirendum restat utrum adsint graves causae ad huius matrimonii dispensationem indulgendam. At huiusmodi graves causas adesse evidenter in mutua animorum alienatione, scandali reparatione, prolis legitimatione et conscientiae pacificatione, quae sunt causae sat graves ut sperari possit dispensatio a Summi Pontificis benignitate.

Ut igitur meam sententiam, quaecumque sit, proferam, dico constare de inconsummatione matrimonii rati ac proinde consulendum esse SS. pro eiusdem dispensatione.

VOTUM CANONISTAE. Duo sibi perficienda esse, ait consultor, ad rem sibi commissam exauriendam, nempe: 1° An constet de Matrimonii nullitate in casu. Et quatenus negative:

2° An sit consulendum SSño pro dispensatione a Matrimonio rato et non consummato in casu.

Ad primam quod attinet quaestionem animum vere commovent verba Hormisdae Giunchi Archipresbyteri s. Cassiani qui Matrimonii ritui praefuit. Hic enim asseruit Ioannam bis aut ter rogatam fuisse ut assensum praeberet: cuius rationem explicat Antonius aiens: dubitavit illa forsan, suum praebere assensum eoquod me noverat impotentem ad coeundum tres menses ante matrimonium.

His attentis nil mirum si Tribunal Foroliviense concluserit: Progressu Iudicialis causae non levia dubia nullitatis exorta esse.

Revera, cum certum sit Matrimonium actu quo contrahi

« ÖncekiDevam »