Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tur et uti aiunt in fieri (Gury de Nat. Matr. art. 1, n. 745) in vero seu mutuo, de praesenti, deliberato et voluntario consensu signis externis manifestato sic consistere, ut in aliquo eodem deficiente non stet Matrimonium, neque in fieri neque in facto esse. Cumque dicatur cap. 14 De Spons. et Matr. Matrimonium debere plena libertate gaudere, quae canonum vv. sic cl. Deangelis hic n. 4 commentat: Ecclesia in Matrimoniis vult plenam libertatem, omnem timorem vult esse exclusum subiungens quod addit cap. cit.: ne per timorem dicat sibi placere quod odit et sequatur exitus qui de invitis solet nuptiis provenire; rem oporteret concludere cum parocho, qui censuit defuisse in muliere consensum internum.

Ut ergo intimius quaestionem ingrediamur et de voluntate iudicemus, quam attulit mulier ad actum matrimonii et quemnam consensum vere actui eidem praestiterit, parum interest, credo, in metu, vi, vel minis et etiam matris officiis insistere in casu, neque enim magni ponderis haec omnia mihi videntur fuisse, neque mulier talis quae his serio turbari posset. Converti nos potius oportet ad ideam considerandam et iudicium quod fixum erat mulieri de positiva inhabilitate viri cui nupsisset, cuiuscumque haec naturae esset, quod nesciebat.

Profecto, id maximopere eam commovere debebat cum certa esset, inutilem ei futurum esse hominem illum. Hinc non aliter puto sibi has nuptias imposuisse importunitatibus etiam parentum et propinquorum divexatam quam hoc modo: fiat tandem hoc matrimonium, experiar adhuc, verum si et inutile hoc erit, illico eum deseram et pro semper.

Nunc, ad quid haec animi mulieris dispositio reducitur? Ad summum ad consensum praestitum sub conditione, et sub conditione de praesenti: ei nubo si est potens, secus non nubo et relinquam eum illico. Atqui Matrimonium sub conditione honesta et possibili docent Canones et Canonistae quantumcumque illicitum validum esse, vel non validum, secundum quod conditio verificetur vel non; et cum conditio

sit de praeterito vel de praesenti non suspenditur obligatio sed statim aut firmatur aut tollitur; cap. V De Cond. appos. etc.; Deangelis prael. lib. 4, tit. 5, nn. 1, 3. Ergo etc.

Sed videretur esse inhonesta conditio in casu et ex cap. 7 tit. cit. pro non adiecta esset. Inhonesta in se, minime gentium; inhonesta quoad modum verificationis, transeat, vel etiam concedo, id quod tamen non obstat: Deangelis 1. c. Inhonesta autem conditio habetur pro non adiecta ex praesumptione iuris quod non serio adiecta fuerit, quae praesumptio cederet veritati in casu nostro; Deangelis l. c. n. 4.

Attamen quamvis a citatis hucusque locis processualium tabularum et a pluribus aliis consonis satis emergat hanc fuisse Ioannae voluntatem in contrahendo, ulterior nihilominus hac de re exploratio et accuratius habita tutiores nos redderet si prima hac quaestione rem dirimere vellemus reponendo ad lum Affirmative. Hinc dicerem potius: Dilata et ad mentem quae deberet esse: Interrogetur iterum Ioanna super his perlegatur depositio et respondeat viro asserenti ante matrimonium sex menses copulam carnalem habuisse perfectam cum futura coniuge.

Si ad quaestionem alteram dispensationis sermo convertatur, duo serio probanda essent: Matrimonium consummatum non fuisse, et rationes adesse quasi dicerem Canonicas pro dispensatione.

Quoad primum: non parum certe adest, collatis invicem testibus, quare imprimis fides viro adhibenda sit asserenti copulam perfectam non adfuisse; quod firmatur per mulieris depositionem.

Non parum adest, collatis omnibus quae a partibus aliisque dicuntur, quare sub aliqua veritatis specie statuatur Matrimonium in casu consummatum non fuisse.

Testes septimae manus ex parte seu viri seu mulieris sunt omnes ex auditu quoad consummationis factum eiusque rationibus, ex auditu inquam partium aut vulgi; hinc quoad istud credibibilitati rei neque addunt neque detrahunt.

Favet imprimis, Dem. Prati intervenire, quatenus ab ad

ducto morbo Antonium curaverit, et tempore amussim indicato idest mensibus Ianuario et seqq. 1889; 2. Dem Amaducci inspectionem peregisse Antonio iam valetudini restituto; 3. ambos intervenisse in primo Brictinoriensi processu, cum viro non erat in votis dispensationem largiri; 4. demum eosdem incontestabili scientia pollere et fidem undequaque moereri.

Nunc autem vocatus iterum D. Amaducci Brictinorii ex delegatione Curiae Forolivien. Ad Interr. 4 et seqq. ait quae supra attulimus. Evidens est spectatissimum virum id unum sibi proposuisse; non diiudicandi nisi de eo quod videret.

His omnibus consideratis, et considerato praesertim, ob brevissimum tempus quo convixerunt partes, et quod eo tempore indubitanter morbo venereo affectus erat vir, totam rem peritorum iudicio deferendam esse, in sententiam Doctoris Prati concederem, Matrimonium in casu consummatum non fuisse. Nihilominus cum ad moralem externam certitudinem assequendam multum prodesset in casu explicitior concordia inter Doctores; hinc, supposito causas non deesse ad elargiendam dispensationem, quod mox videbimus, quaestionemque velle dirimi hoc ex capite, quod melius certo esset; praemisso ad lum dubium: provisum in secundo, ad 2um dicerem: Dilata, et vel Dr. Amaducci iterum et plenius interrogetur eique postea Doctoris Prati examen perlegatur ad exceptiones si quae esse possent producendas: vel per R. P. D. Secretarium S. Cong. Doctoris periti iudicium exquiratur super relationes et dicta Doctorum peritorum iudicialium in casu.

Ad causarum quaestionem devenientes, praecipuas, quae favent in casu nostro, attingamus. Suspicio nullitatis, ne spernenda quidem ut initio locuti sumus, causam haud levem praebet. Sit quod eadem legalium probationum defectu ad matrimonium solvendum non valeat, ad idem tamen dispensandum suapte natura movere debet.

Gravissima est causa vinculum civile Antonium inter et Malvinam Bargozzi quinque abhinc annis contractum.

Neque hic dicatur ex cap. 14 De usuris: Frustra legis auxilium invocat qui committit in legem. Resipuisse Antonium, et velle sibi consulere testes sunt et in primis Ordinarius. Quomodo vero id ipse consequetur nunc temporis adversum inexorabile ius et consequentias eius? optime ad rem Coscius, lib. 3 de Sep. Tori cap. 2, n. 106, ait: Summi Pontificis est hoc remedio coniugum quieti providere eorumque saluti spirituali et temporali, auferre peccatorum occasionem et animarum periculis occurrere.

Accedit huic causae, quod provideretur legitimationi prolis Antonii: Ad dispensationem saepe et merito pro causa allegari solet legitimatio prolis, ait Reiffenstuel lib. 4, tit. 17.

Nonne etiam ex parte sponsae haberetur causa gravis dispensationis obtinendae cum, uti videtur, incestuose vivat prolemque semel atque iterum genuerit?

OFFICIO.

ANIMADVERSIONES DEFENSORIS MATRIMONII EX Coniuges, qui iam ambo dimicant adversus matrimonium, in dubium tum illius revocant valorem, quasi mulier nupserit invita, tum consummationem. Sed immerito.

Enimvero quoad primum, praeterquam quod facta exulant necessaria ad coactionem astruendam, peremptoria est ipsiusmet Ioannae confessio: nam etsi primitus non responderit Parocho roganti, secundo assensum praebuit, quia iam statuerat nuptias inire ut illa asseruit.

Neque ad matrimonii tuendum valorem opus est ut demonstrem Ioannam Antonio non nupsisse a malincuore. Mirum namque non est quod Ioanna nuptiis villici Iosephi Succi, cui non minus quam Antonio copiam corporis fecerat, inhiaverit; sed cum in perditis ac desperatis eas haberet, Antonio denubere potius quam meretricium cum Iosepho exercere statuerit, praesertim quia morbum necdum plene cognoverat, quo afflictabatur Antonius.

De praetensa autem matrimonii inconsummatione, cum extra controversiam sit condormitio coniugum per quinque noctes, agi nequit, nisi certa sit vel physica mulieris virginitas vel impotentia viri. Iam vero in confessis est flo

rem virginalem a Ioanna amissum fuisse, nec viri, cuius comperta est potentia habitualis, in probatis est impotentia temporalis.

Relationes namque facti speciminis in corpore Antonii a peritis Alexandro Amaducci et Theodoro Prati, nihil probant, quia 1o explorationes illae omnibus destitutae sunt circumspectionibus a iure requisitis ut in pretio haberi queant; et a medico Prati non statim factae explorationis relatio, sed aliquot post menses est scripta; 2° medici temporalem illam impotentiam non certam habent, sed tantum possibilem.

Perperam lectissimi contradictores arbitrantur Theodorum Prati a perito Amaducci dissentire. Huc accedit quod medicus Prati studium suffragandi actori manifeste prodat. Ceterum et ipse medicus Prati ad quaestionem: « Referat explicationes quoad morbum Antonii» reponit: sese non excludere possibilitatem habendi copulam et matrimonium consummandi in infirmitate, qua Antonius afficiebatur.

Nec relevat confessio coniugum. In primis enim vir consummationem potius matrimonii quam inconsummationem confitetur.

Deinde, confessio coniugum, quantumvis conformis, iurata et septima suffulta manu, nunquam tamen ex se rem certam facit.

Hisce animadversis proposita fuerunt diluenda

Dubia

I. An constet de nullitate matrimonii in casu.
Et quatenus Negative:

II. An sit consulendum SSño super dispensatione a

matrimonio rato et non consummato in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re disceptata sub die 29 Aprilis 1899 censuit respondere: Ad I. Negative. Ad II. Ex deductis non constare de matrimonii non consummatione.

« ÖncekiDevam »