Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Unum et alterum S. Rotae affertur responsum. Quorum primo coercitus Episcopus qui imperio abutebatur; et Capitulum, quod curam animarum agebat, hisce donis spoliaret. Visum est enim tunc tantummodo dona a sacrorum Antistite lucrifieri, quum, nullius (quod rarum) paroeciae intra fines aedicula sita sit. « Domini responderunt pro capitulo, cui favet dispositio iuris communis, quia canonici sunt parochi et exercent curam animarum verior et receptissima est sententia quod sive in Ecclesia parochiali positae sint huiusmodi sacrae imagines sive extra, inter tamen limites paroeciae, ad Parochum spectant. Episcopo solum debentur oblationes quando sacrae imagines reperiuntur extra omnem paroeciam (S. Rota in Lunen. Sarzanen., Oblationum coram Merlino diei Lunae 8 Febr. 1627, t. 1, p. 5, rec. § 1 ad 4).

Altero responso iudicatum est de donis, quae ad Ecclesiam haud Parochialem ferebantur. Placuit, autem, ut Parocho dona assignarentur. « Cum Dominis placuisset die 24 Maii 1610 capere resolutionem, erectionem Ecclesiae sub invocatione Beatae Mariae ad Praesepe intra fines Ecclesiae antiquae et Baptismalis loci de Paganica, ac dismembrationem partis curae animarum eiusdem esse nullam, suborta exinde est alia non levis dubitatio, ad quem spectarent Ecclesia erecta et oblationes illius. Omissa disputatione de Ecclesia, dubium proposui stricte ad oblationes. Et dictum fuit illas spectare ad Ecclesiam parochialem loci praedicti de Paganica, quia oblationes sunt de iure parochiali » (Rota coram Pirovano in Aquilan. Nullitatis erectionis. Die Lunae 20 Dec. 1610, 255, p. 1 etc.).

Neque obstant speciales intentiones offerentium, advertit patronus; nam haec Parocho relinquenda provincia, ut donata administret, et in sumptus, quos donantes praestituerint, fideliter eroget. Nec Episcopus ius habet nisi ad exigendas et examinandas redditiones rationum, ad mentem Concilii Trid. « Quod si ex intentione offerentium oblationes non ad Parochum, sed ad Ecclesiam vel alium finem

pertineant: Parochus tamen earum administrationem habet, non quidem ut eas sibi appropriet, sed ut ad debitum finem applicet, (Reiffenstuel, loc. cit. § 194). « Et quamvis haec conclusio sibi locum vindicet, nisi oblationes in certum usum ex piorum offerentium voluntate fuerint destinatae: in dubio enim solummodo spectant ad Parochum: et quoties a fidelibus praestantur ad certum finem, pro missis scilicet et fabricae, tunc ad Parochum nullo modo spectant, et voluntas eorum, qui eleemosynam seu oblationem dederunt praecise servari debet. Attamen advertendum est quod non habet quidem fundatam intentionem Parochus ad effectum ut hoc casu oblationes convertat in proprium usum, verum administratio oblationum etiam tali casu ad Parochum videtur spectare ex eodem iure parochialitatis: et qua ratione oblationes spectant ad Parochum, nisi fuerint in determinatum usum datae: eadem immo et maiori ratione ad eumdem Parochum spectat saltem administratio oblationum, quoties in certam causam sunt erogandae » (Barbosa, loc. cit. § 30). « Si oblationes fiant cappellae intuitu vel ad certum effectum... debent secundum voluntatem offerentium converti ad effectum destinatum... attamen semper est verum, quod illarum administratio spectat ad Parochum, uti sponsum Ecclesiae, qui illas tenetur convertere tantum in utilitatem volitam ab offerentibus... In his Episcopus nullum ius habet nisi in iurisdictionalibus revidendi rationes» (Card. Petra in const. Anastasi IV, sect. 2, § 19). « Pro administrandis oblationibus, quae ex pietate fidelium continuo confluebant ad imaginem Beatae Mariae gratiarum, existentem in quodam muro extra unam ex portis Civitatis Ducalis, ad effectum perficiendae fabricae Ecclesiae iamdudum inceptae, elegerat Episcopus a biennio et ultra quatuor deputatos... Sed praetendente capitulo Ecclesiae Cathedralis, intra cuius paroeciae fines sita est imago praefata, administrationem prae.dictam ad ipsum privative spectare, habitus fuit recursus ab utraque parte ad S. C. C. Proposito itaque dubio: An administratio oblationum quae fiunt ad imaginem B. Mariae

gratiarum spectet ad Capitulum Ecclesiae Cathedralis, vel potius ad Episcopum sive ad eius deputatos, et cui seu quibus danda sit manutentio in casu? S. C. responsum dedit: Spectare ad Parochum intra cuius paroeciae fines existit imago sub directione et superintendentia Episcopi » (S. C. C. in Civitatis Ducalis die 22 Martii 1699, lib. 48 decret. quod Pallottini verb. oblat.).

Descendens advocatus ad refellenda argumenta quae in suam sententiam attulit Episcopus, notat praecisum argumentum illud esse; nempe aediculam Divo Gerardo dicatam Sanctuariis annumerari: in quibus haud Parocho, sed Episcopo donorum, quippe saepe ingentium, administratio demandatur. Quod ut probet Episcopus auctore utitur Cardinali De Luca, quem autumat id ipsum sensisse (Miscell. disc. 35, § 7).

At reponit patronus aliam esse mentem Card. De Luca qui tenet in celebribus sanctuariis ad quae dona pergrandia feruntur, conflatam ex hisce gazam a Parocho lucrifieri non posse. Liquet enim, haud ad Parochum locupletandum, sed ad decorem Ecclesiae tanta dona fideles attulisse: « Regula assistit Parocho potius quam Episcopo quoad oblationes. Ea vero plures patitur limitationes praesertim duas: Prima nempe ubi expresse aut etiam adminiculative et coniecturaliter constet de voluntate facientium oblationes et eleemosynas ut ipsi Ecclesiae seu certis usibus applicari debeat, non autem ut ipse rector impinguaretur, atque in privatos usus privatamque utilitatem convertat, cum tunc absque dubio ista voluntas servari debeat, eaque cuicumque iuris dispositioni praevaleat. Secundo, in idem, in ambiguo, ubi ipsarum oblationum qualitas vel quantitas eamdem verissimam voluntatem prae se ferre videatur, quia nempe oblationes ac eleemosynae essent magnae, vel etiam minutae, quae tamen ob nimiam frequentiam magnae quoque dici mererentur, atque verisimilem prae se ferrent voluntatem devel votorum ut pro fabrica vel ornatu seu dote illius capellae Ecclesiae deservirent» (Card. De Luca Theatr. ver. et iust.

Acta, Tom. XXXII. fasc. CCCLXXV.

11

de decim. I, XIV, p. 3, disc. sex. § 9 et 10). At primo, quaestione oborta, illud censet De Luca, investigandum, an aedicula in sanctuaria referatur: nam aliter, quamvis magna sint dona, ea Parocho cedunt. « Hinc prosequitur, proinde dicebam quod pro congrua decisione procedendum videtur cum distinctione, quod, aut agitur de imagine de novo reperta, seu etiam de antiqua ad quam ob aliquas contingentias, sive miracula vera vel opinata, populus cum eleemosynis et oblationibus confluat. Et tunc qualescumque illae sint sub dictis limitationibus cadere debent, cum posterior priorem implicite continere videatur: omnino enim probabile est quod populus pro gratiis acceptis vel speratis, ad illam imaginem recurrendo cum eleemosynis et oblationibus, id agat animo donandi ipsi imagini et frequentius ut sumptuosa Ecclesia construatur ac dotetur et ornetur, non autem ad donandum Parocho vel Episcopo seu alteri Praelato ad privatam utilitatem... Aut vere agitur de antiquis Ecclesiis vel imaginibus ad quas singulis annis vel temporibus populus ex devotione vel consuetudine cum oblationibus et eleemosynis confluere solet... ut est casus oblationum in Ecclesia S. Mariae angelorum Assisii in die Portiunculae... et tunc istae oblationes et eleemosynae pertinent ad Parochum seu Rectorem tamquam fructus » (ibid., § 11 et 13). Mox autem, notat patronus, etsi agatur de sanctuario, et dona quae Parocho non cedant, agnoscit cl. Doctor ea a Parocho administrandi facultatem relinqui. « In primo casu intrat quaestio super administratione,, in qua pro veriori magisque recepta opinione regula assistit parocho, quando certum sit de situatione intra limites paroeciae » (ibid., § 12). Quod si in alia, cavet orator, quam allegat Episcopus (miscell. Eccl. p. 4, disc. 35) controversia, diverso modo respondit Card. De Luca: ideo fecit, quia diutina Parocho consuetudo refragabatur. « Praesupposita in facto multorum saeculorum observantia et quoad concernentia custodiam et cultum S. Crucis, sive Insignis simulacri vultus Domini nostri Crucifixi Lucani, administratio fuisset

penes aliquot gubernatores saeculares, qui operarii nuncupantur, deputari soliti a Republica vel ab alia saeculari Universitate cum sola Episcopi approbatione seu confirmatione» (ibid., § 1).

Quare, quod Episcopus obiicit, id in templum Gerardianum non cadit, infert advocatus, quod admodum distat a Sanctuariis. Illud putat aediculis aequiparandum, quas De Luca secundo memorat: ubi dona, statis lata temporibus, non modo Parochus administrat, sed lucratur « antiquae Ecclesiae vel imagines, ad quas singulis annis vel temporibus populus ex devotione vel consuetudine cum oblationibus et eleemosynis confluere solet ». Quod si velit, Sacellum s. Gerardi, instat orator, Sanctuariis aequiparari, haud Episcopo tamen sed Abbati administratio concedenda est: ea lege, ut in Ecclesiae utilitatem donatum impendat; nam « super administratione, pro veriori magisque recepta opinione, regula assistit Parocho » (De Luca loc. cit.).

Deinde transit orator ad refellendam aliam obiectionem depromptam ex decreto Episcopi Ioannellii. Et memorat in hoc decreto tria contineri, nempe. I. Quod administratio oblationnm resideat vel penes archipresbyterum vel penes Abbatem, arbitrio Episcopi. II. Quod administrator rationem Episcopo reddat suae administrationis. III. Quod dona erogentur in Ecclesiae utilitatem. Quorum secundum et tertium, ait advocatus, sibi non contradicere. Primum vero explicat animadvertendo tunc aediculam s. Gerardi simplex beneficium fuisse, quod nondum Abbati adiunctum fuerat. Quapropter Episcopus eorum sententiam amplecti potuit, qui tenent simplici Ecclesiae Rectori donorum administrationem non competere, sed hanc Parocho deberi: eoque magis quod ante, acto tempore plura incommoda occurrerant: quibus se Episcopus mederi velle testatur. Et quum duo essent in oppido Parochi, absque ulla divisione territorii sed tantummodo familiarum, potuit nunc uni nunc alteri admi- · nistrationem concedere. Sed hodie res sunt longe immutatae quum beneficium s. Gerardi, Parochiali Abbatis beneficio

« ÖncekiDevam »