Sayfadaki görseller
PDF
ePub

apparebat, et impensae, quin missae suspenderentur, a capellania sustineri non poterant. Sed missae suspendi non poterant, tum ne testator suffragiis fraudaretur: tum etiam, quia, ut patet ex actis, pagus ille ubi extat aedicula, omni Ecclesia caret; adeo ut nisi missa celebretur, oppidani in periculo versantur Missam non audiendi.

Orationem concludit advocatus, suum clientem purgando ab accusationibus, quibus frater eum adoritur. Et ostendit Curiae testimonio, et exhibita redituum ratione, Sebastianum rem fideliter administrasse: praescriptas missas celebrandas curasse: et reditum, aere proprio, adauxisse.

DEFENSIO CAPELLANI. Ex adverso pro Sacerdote Ioanne Capellano ex his quae in actis prostant, haec advertenda videntur. Iste protestatur, se oneribus capellaniae non satisfecisse, quia eius Frater usque instabat ad obtinendam onerum satisfactionem, sed nunquam ei remisit reditus, qui responderent oneribus adimplendis. Ait vero Ioannes, se animum non adiecisse ad huiusmodi munia explenda, non receptis in antecessum capellaniae fructibus; quippe vehementer timebat ne frater postea plures intersereret excusationes, quibus negasset quamcumque redituum exhibitionem. Praeterea notat eius suspicionem non destitui fundamento, siquidem sui fratris agendi ratio usque eo spectavit, ut obtine-ret veteris capellani remotionem, cui in votis habebat substituere suum filium hodie iam a tribus annis sacerdotio auctum.

Quinam fuerit animus Ioannis sub ipso initio huius controversiae patet ex libello supplici dato die 8 Dec. 1892, huius causae introductivo.

Ioannes autem negat abscisse, se neglexisse onerum çapellaniae adimplementum ; quippe ait, se çenties litteras dedisse fratri cui committebat omnem facultatem pro impendendis in pium usum reditibus capellaniae.

Rationem initae litis apud iudicem laicum reddit advertens, aliud sibi praesto non esse medium ad recuperandos reditus, saltem mediae partis summae capitalis; frater enim

usque urgebat onerum obligationem, sed ne unum quidem obulum ei praestitit ad eadem onera exequenda. Ait quod iudicium civile in prima et altera instantia revera açtum est çirca rationes reddendas gestae administrationis, quia iam ab inito iudicio ei obiecta fuit renunciatio quoad summam capitalem, ab eo facta, favore fratris, in ipso actu redemptionis (affrancazione) capellaniae a manibus Fisci. Recolit autem, se in suscipiendo iudicio protestationem dedisse apud curiam Savonen.; ut eamdem certiorem redderet, se eidem redditurum esse quidquid per civilem auctoritatem recuperasset de bonis controversae capellaniae. Alteram huius iudicii instantiam ipse capellanus definire et absolvere intendit, emisso quoad eamdem actu renunciationis, iussu S. C. C. Litterae renunciationis prostant in actis; et ista facta est quia frater mediam partem dotis capellaniae deposuit apud curiam Savonen. eo consilio ut reditus ex publicis versuris cederent sacerdoti capellano.

Verum huiusmodi renunciatio non est sortita effectum perimendi iudicium civile, quia ista renunciatio edita tantum quoad acta iudicii non visa est sufficiens ad extinguendos effectus actionis civilis iam instauratae. Advertit capellanus ementitam fuisse depositi concessionem, siquidem alia erat mens fratris et alia fuit sequens ratio agendi uti patet ex particula litterarum diei 3 Ianuarii 1897.

Denique Sacerdos, ut probet se bona frui fama et existimatione apud alios suos fratres, affert documenta data die 16 Decemb. 1893. - Fratres testantur de sacerdotis illibata conscientia.

De tribus denunciationibus sibi datis, Curiae auctoritate, et ad instantiam patroni capellaniae, advertit loannes se non fuisse contumacem, at litteris respondisse quibus haec eadem argumenta afferebat et protestabatur, apud S. Sedem suae causae commisisse iudicium.

In ipsam sententiam Curiae Savonen. advertere praestat, in capellaniae privatione decernenda in themate, non tantum spectanda esse onera eiusdem, sed praeterea probe at

tendendam esse qualitatem patrimonii ecclesiastici, quae eidem capellaniae accessit favore Ioannis sacerdotis. Porro tralatitii iuris est, patrimonium ecclesiasticum alienari aut mutari aut privari a curia non posse quin alii appositi, eodem titulo, surrogentur reditus ab ipsa ecclesiastica auctoritate. Iuxta communem Canonistarum doctrinam haec habet Benedictus XIV in Inst. Eccl. XXVI § 27. « Tridentina Synodus (Sess. 21 cap. 3) patrimonium debita ratione confectum sine Episcopi consensu alienari prohibet, donec Ordinatus beneficium ecclesiasticum adeptus sit quod pro vita sustendanda satis iudicetur. Uti id melius intelligi possit, nonnulla Sac. Congreg. eiusdem Concilii interpretis decreta subiicientur. - Qui patrimonium divendit nec ullam mentionem facit, se eius titulo Ordines suscepisse, si nullam incurrit censuram, certum tamen est quod huiusmodi alienatio inanis atque irrita ipso iure decernitur. Ita sancitum fuit die 6 Martii 1638 »..... Insuper die 20 Iulii a. 1619 id etiam constitutum fuit. Patrimonium, ad cuius titulum aliquis est promotus, posse utique de licentia Episcopi permutari cum aliis bonis non minoris reditus aut valoris, sed debere Episcopum declarare, bona ex permutatione acquisita esse subrogata in locum prioris patrimonii, ita ut deinceps alienari nequeant, nisi servata forma a Concilio praescripta. Postremo die 14 Feb. 1652 haec decreta fuerunt: Sacra etc. respondit renunciationem patrimonii ad cuius titulum clericus simpliciter sacris ordinibus fuit initiatus, absque licentia Episcopi factam non sustineri, etiam post assecutionem beneficii ad eius vitam sustinendam sufficientis. Die 5 Feb. 1604, Sacra Cong. Concilii censuit neque in eiusmodi patrimonio, neque in eius fructibus ad clericum alendum necessariis, executioni locum esse posse. Licere autem capere in causam iudicati eam fructuum partem, quae quotannis superesset ultra eam, quae ad Ordinati sustentationem, non laute, sed tenuiter vivendo iudicis ecclesiastici arbitratu fuerit necessaria. Posse autem ipsum creditorem accipere in solutum atque

1

[ocr errors]
[ocr errors]

vendere ius sibi competens ad huiusmodi patrimonium, quod post mortem ipsius promoti ad creditorem, uti res hereditaria, pertinebit ».

Hisce praeiactis fuerunt proposita diluenda

Dubia

I. An sententia iudicis ordinarii Savonen. sit confirmanda vel infirmanda in casu.

II. An sit, et quomodo sit locus damnorum refectioni

in casu,

RESOLUTIO. Sacra C. C. re discussa sub die 17 Iunii 1899 censuit respondere: Ad I. sententiam esse confirmandam, translato titulo s. Ordinationis super pensionibus, quas Sacerdos Ricci percipit a Dataria Apostolica. Ad II. affirmative iuxta litteras S. Congregationis diei 5 Feb. 1898.

EX S. CONGREG. INDULGENTIARUM

TREVIRENSIS. De extensione Indulgentiarum Psalmi Exaudiat ad Tertiarios Saeculares S. Francisci Assisiensis.

Iam inde ab anno 1623 sub die 23 Decembris a f. r. Urbano VIII. Eremitis Monachis Camaldulensibus indultum erat, et dein a s. m. Pio Pp. IX sub die 7 Augusti 1868 extensum fuit ad Fratres Minores, quos Capuccinos nuncupant in Coenobiis degentes, privilegium ut sequitur «qui (ex eis) confessi et S. Sy<< naxi refecti fuerint et Psalmum, cuius initium est Exaudiat << te Dominus etc., cum orationibus pro Romano Pontifice et « S. Matre Ecclesia recitaverint, et qui illa recitare ignoraverint, << eiusdem Psalmi et Orationum loco ter Orationem dominicam << et toties Salutationem angelicam dixerint, ac simul pro unione <«<et pace inter Principes christianos confovenda ac fidei catho<«<licae exaltatione oraverint, eas omnes indulgentias et pecca<< torum remissiones consequentur, quas consequerentur, et con« sequi possunt si quadragesimis et aliis anni temporibus et << diebus Ecclesias et pia loca quaecumque tam in alma Urbe

<< nostra, quam extra eam et alibi ubicumque locorum, terra<rum et gentium in Orbe christiano existentia, in quibus sta<tiones essent indictae, ac Christifidelibus illas visitantibus in<dulgentiae et aliae gratiae spirituales sunt propositae, perso<naliter visitarent et ad illa se conferrent ».

Iam vero quum per Breve Apostolicum d. d. 7. Iulii 1896 SSmus Dñus N. Leo Pp. XIII. denuo concessisset ad quinquennium ut Sodales Tertii Ordinis saecularis S. Francisci participes essent Indulgentiarum, quibus primus et secundus Ordo Franciscalis pollet, factum quoque est ut Sodalibus praedicti Tertii Ordinis Indulgentiae pro recitatione Psalmi Exaudiat communicatae censerentur; quod alicubi edi et vulgari coeptum est per libellos, schedulas vel foliola. Quum vero de tali communicatione non omnes idem sentirent, id permovit Episcopum Trevirensem, ut hanc S. Congregñem Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositam adiret et quaereret.

An sustineatur asserta communicatio huius Indulti de Psalmo Exaudiat omnibus Sodalibus Tertii Ordinis saecularis Franciscalis, vel saltem Sodalibus qui ab Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum dependent?

Factaque de praefatis omnibus relatione SSmo Dño N. Leoni Pp. XIII. per me infrascriptum S. Congregationis Praefectum in Audientia mihi concessa die 29 Augusti 1899, Sanctitas Sua ad utramque quaesiti partem respondit:

Negative;

Et hanc solutionem communicari mandavit Rmis Ordinariis, ut nec typis imprimi nec fidelibus annuntiari permittant assertam communicationem concessionis, de qua agitur.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 29 Augusti 1899.

L. S.

FR. HIERONYMUS M. CARD. GOTTI, Praefectus.

Pro R. P. D. ANTONIO ARCHIEP. ANTINOEN., Secretarius.

Ios. M. Canonicus CoSELLI Substitutus.

« ÖncekiDevam »