Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dicorum inspectione et depositione, die 11 Decemb. 1896 sententiam matrimonii nullitatis dedit in favorem mulieris. Contra hanc vero sententiam appellationem interposuit vir, sed Tribunal eius instantiam reiecit et plenissime sententiam lae instantiae confirmavit.

Mox vero Iosepha, in 47 aetatis anno constituta, ne diutius tristem ageret vitam, cupiens hoc matrimonium coram Ecclesia solvi, ad Sacratissimum Principem supplicem misit libellum efflagitans ut hoc matrimonium vel nullum declararetur ob viri impotentiam, vel sin minus dispensatio daretur super matrimonio rato et non consummato.

Hoc habito libello, ad Curiam Isclanam rescriptum prodiit, ut haec processum conficeret tam super asserta nullitate, quam super non consummatione. Revera Curia Isclana per iudicem delegatum processum instituit, primum mulierem excussit et eiusdem septimae manus testes, qui de illius religione ac veracitate amplissimum dederunt testimonium. Eadem mulier physico examini submissa fuit, quod a tribus obstetricibus et quinque medicis peractum fuit; omnesque vero pro actricis integritate et matrimonii inconsummatione concluserunt. Vir quoque in causa vocatus adstitit et retulit, verum esse quod matrimonium consummatum non fuerit; ast hoc factum repetendum esse ait, non ex eius impotentia, sed potius ex mulieris resistentia; licet tamen non excluderet aliquam sui membri inertiam, qua laborabat. Dein iterum arcessitus ad testes septimae manus producendos atque ad physicum examen subeundum, futiles adducens. rationes per epistolam se excusavit; quare iudex post trinam monitionem illum contumacem declaravit.

Hisce omnibus expletis, Episcopus Isclanus, acta S. C. transmittens, haec inter alia animadvertenda esse duxit : A quo processu tamen integritas mulieris Iosephae invicte probata videtur et quaedam extrinseca argumenta apparent (ut animorum alienatio inter coniuges, iurgia, dissidia etc.), quae omnia petitae solutioni matrimonii favere posse arbitror ».

Disceptatio synoptica.

VOTUM CANONISTAE. Misso ad hanc S. C. processu, cum mihi mandatum fuerit illum examinare, haec mihi observanda videntur tum quoad Acta processus, tum quoad meritum quaestionis.

Quoad Acta processus. Processus rite confectus est ad normam iuris communis et in specie ad normam Benedictinae Const. Dei Miseratione et Instr. S. C. C. 1840.

Observari tamen potest: citatos non fuisse ex officio testes a viro propositos, vel etiam alios propinquos, ut v. gr. viri fratrem, de quo ait mulier: « ed una volta fui minacciata dal di lui germano Giuseppe, perchè costui riteneva che io avessi stregato mio marito ». Hoc enim magnum interest discrimen inter causas matrimoniales et alias causas, praesertim civiles, quod illae dirimendae sunt, praesertim iuxta rei veritatem propter sacramentum et animarum salutem; quare iuxta etiam Instructionem S. C. C. 1840 « si alios (testes) etiam defensor matrimonii ex actis iam confectis deprehendit de re instructos, hos etiam citabit et examini subiiciantur ».

Inter testes non solum scientiae, sed etiam septimae manus non inveniuntur nisi pauci propinqui, et domestici, cum « ea quae in domesticis penetralibus geruntur non ita passim omnium patent oculis, nec facile per alios quam per domesticos possunt comprobari » Rota in decis. 155 part. 6 de Recent.; cf. etiam c. Veniens 38 § finali de testibus cum glossa, etc. etc.

Quoad quaestionis meritum; cum vir recusaverit sese subiicere inspectioni non potest amplius insisti in Dubio de nullitate matrimonii; unicum ergo restat Dubium examinandum: an sc. consulendum sit SSmo etc. etc.

Iamvero causae pro dispensatione adsunt, et quidem graves: sc. 1) mutua aversio et per consequens impossibilitas reconciliationis. Vir protestatur: « non credo possibile nè la riconciliazione nè la coabitazione perchè mia moglie è

ricorsa anche al Tribunale di Napoli per farmi dichiarare impotente.... dunque laddove ci volessimo riunire, sarebbe lo stesso che cominciare da capo le scene passate, con più tristi conseguenze »; quod idem motivum adducitur ab Episcopo litteris datis 7 Iulii 1897: desiderium ex parte mulieris quae parentibus et cognatis orbata (est) et nunc in 47 aetatis constituta consulendi suae conscientiae vitaeque necessitatibus providendi » uti ait in supplici libello ad Summum Pontificem misso; tandem impotentia valde probabilis viri.

Inconsummatio autem probatur, tum ex inspectione mulieris, tum ex argumento morali.

Quoad inspectionem: tres obstetrices et quinque medici unanimi consensu proclamant inconsummationem. Sic doctor Cuzzogrea concludit suam relationem iuratam: « da quanto mi è stato riferito dalle sopradette levatrici, le quali tutte e tre furono conformi nel dare il loro giudizio, e dalle considerazioni esatte fatte su quanto anatomicamente hanno riferito posso assicurare con coscienza tranquilla.... che la Sig. Giuseppa trovasi nello stato ancora di verginità, ed il suo imene anatomicamente integro e senza presentare alterazioni, anomalie e imperfezioni di sorta »; et doctor Di Meglio... ait: « sebbene le ostetriche... non fossero un fiored'intelligenza e poco si raccomandassero per la loro scarsa cognizione anatomica non pertanto la uniformità del concetto e la gradita sorpresa d'incontrarsi con una donna perfettamente vergine.... m'induce a ritenere che la Giuseppa è stata vittima del più amaro disinganno.... ».

Hoc autem argumentum maiorem vim acquirit, si attendatur inspectionem peractam fuisse adamussim ad normam iuris.

Praemissum balneum, instructae particulatim a medicis. obstetrices, inspectio ab iisdem separatim facta, examinatae a Tribunali obstetrices atque medici qui scripto et viva voce confirmarunt quae obstetrices retulerunt.

Praeterea, conclusiones obstetricum ac medicorum ante

Tribunal ecclesiasticum confirmantur conclusionibus factis ante Tribunal Civile pro declaratione nullitatis matrimonii a tribus medicis, in quorum relatione haec leguntur: « divaricate le grandi labbra... ci si manifestò un imene circolare integro, con una leggerissima cicatrice in alto e a sinistra. Questo imene appare del tutto fisiologico, membranoso... ».

Cum hymen integrum inventum fuerit, nullius momenti habendae sunt levissimae cicatrices inventae; quare ipsi medici concludunt pro mulieris virginitate: «Riosservammo i genitali; l'imene sempre intatto, membranoso circolare era li a testimoniare la sua verginità ».

Quoad vero argumentum morale, uterque coniux sub iuramento de non consummatione deponit. Mulier ait: « sono sicurissima di non avere egli giammai consumato il matrimonio» et vir: « son sicurissimo della non conseguita consumazione del matrimonio ».

Hae autem confessiones corroborantur ex parte mulieris testimonio septimae manus; ex parte vero utriusque ac potissimum viri aliis adminiculis et praesumptionibus.

Septem testes, quorum omnes vicini sunt et tres etiam coniuncti mulieris affirmant sub iuramento, feminam esse religiosam honestam atque omnino dignam cui credatur. Eadem fere repetunt alii testes.

Depositionibus testium septimae manus addendae sunt depositiones quinque testium de scientia, quorum unus sacerdos, alter secretarius municipalis, tertius medicus, etc.; quique omnes testantur opinionem communem esse matrimonium non fuisse consummatum.

Quamquam ex parte viri desit testimonium septimae manus, tamen non desunt aliae praesumptiones atque adminicula, quae corroborant depositiones non solum viri sed et etiam mulieris.

Sane; confessio inconsummationis ex parte viri est aliquo modo in proprium praeiudicium, est enim aliqualis confessio propriae impotentiae, atqui vir totis viribus conatur

a se repellere notam impotentis et in mulieris malitiam refundere causam inconsummationis.

Valde probabiliter probatur viri impotentia tum ex confessione ipsius viri, tum ex sententia Tribunalis civilis quod nullum declaravit matrimonium civile ab Aloysio cum Iosepha contractum ex capite impotentiae viri.

Interrogatus vir a Iudice: « Se abbia sullo stesso oggetto della consumazione... consultati medici o cerusici.... » respondit: « Non ho consultato nessun medico o cerusico, meno un tale Salvatore Rinaldi di Lacco Ameno, il quale veniva anche a casa mia per vedere di persuadere mia moglie ad unirsi meco nell'atto matrimoniale, ed in pari tempo somministrava a me stesso qualche bevanda ed anche qualche unzione di olio, dicendo che mia moglie facilmente mi avesse stregato, e perciò mi dava tanto le bevande quanto l'unzione ai reni ed al petto affinchè io me ne fossi potuto liberare ».

Ex qua confessione manifestum est admitti a viro impotentiam, licet ipse potiusquam causae naturali eam tribuat maleficio.

Quoad vero sententiam Tribunalis Civilis, ita refertur in libello a muliere: «Attesa l'impotenza assoluta di Luigi cioè perpetua, manifesta ed anteriore al matrimonio derivante da nevrastenia originaria per debolezza dei centri spinali e cerebrali, ed attesa la integritá corporale di Giuseppa ossia la esistenza della verginità ecc... secondo la ispezione e deposizione giurata di tre periti medici, professori dell' Università di Napoli dichiarò nullo il matrimonio tra Luigi e Giuseppa... e ordinò che come nullo fosse notato e cancellato presso l'Ufficio di Stato Civile di Serrara Fontana ».

Ad intelligentiam huius sententiae observandum est, legislationem civilem matrimonialem italicam, etsi ad normam gallicae confectam, ad differentiam tamen huius quae non admittit impedimentum impotentiae saltem explicite (Eschbach Disputationes Physiologicae theologicae..., dis. I c. 8 a. III: Ballerini - Palmieri Opus Theologicum Vol. VI

« ÖncekiDevam »