Sayfadaki görseller
PDF
ePub

n. 1298), admittere hoc impedimentum et quidem explicite, sub aliquot tamen conditionibus quae habentur in articulo 107:

L'impotenza manifesta e perpetua, quando sia anteriore al matrimonio può essere proposta come causa di nullità di matrimonio ».

Interpretes disputant praesertim circa significationem conditionis manifestae, quam plures amplissime interpretantur (cfr. Ziino Compendio di Medicina Legale... lib. 3 cap. 1 § 172), uti factum est in casu nostro, in quo licet periti conveniant nihil abnormale invenisse in conformatione corporis viri, seu, ut ipsi, dicunt, sub respectu somatico, vitium tamen reperierunt sub respectu psychico.

Iamvero quamvis forsan difficile non fuisset probare existentiam impedimenti impotentiae saltem relatione, attento praesertim quod « Iuris interpretes: potiusquam ab externo corporis apparatu, in thalami coniugalis experimento potentiae probationem exquirendam esse docent >> (Cosci de sep. Tori con. lib. 3 cap. 2 n. 298 et seq.: Neapolitana Matrimonii 24 Aprilis 1858): tamen cum in processu ecclesiastico renuit vir inspectioni se subiicere, nihil certo de impotentiae impedimento statui potest: exurgit tamen ex supradicta sententia vehemens praesumptio de hoc impedimento.

Post haec, ad propositum Dubium respondendum mihi esse videtur: Affirmative vetito tamen viro transitu ad alias nuptias inconsulta Sacra Congregatione. Ex dictis patet ratio huius clausulae.

ANIMADVERSIONES DEFENSORIS MATRIMONII EX OFFICIO. Iosepha et Aloisius mense Iulio anni 1881, iugati sunt, in aetate annorum unius supra triginta uterque constitutus.

Principio mutuus amor inter neoconiuges regnavit, sed brevi pacem turbarunt iurgia, et anno a nuptiis exacto coniugalis vita dissociata est.

Quod firmatur per testes et ab ipsa Iosepha.

Interea temporis, anno scilicet 1896 Iosepha a laico magistratu obtinuit ut se virginem et Aloisium impotentia

coeundi laborantem agnosceret, ac civilem inter ipsam et Aloisium cassaret nexum.

Sed inter acta anonymam epistolam Isclae die 20 Ianuarii 1899 datam deprehendo, in qua et Iosephae physica virginitas et impotentia Aloisii inter fabulas amandantur. Scio quidem epistolas anonymas ex se nil probare: sed cum probationes indicant, attendendae mehercule sunt.

Quae cum ita sint, incivile existimo disceptare controversiam inauditis sin minus parocho loci vernacula lingua « Serrara et sacerdote Leonardo d' Abecudo, ac exhibito quatenus existat memorati contractus textu de quo Sacerdos hic loquitur.

Igitur ne inutilibus Vos morer, Patres Amplissimi, mora haud interiecta ad inscripta dubia rescribi submisse postulo: « Dilata et compleantur acta processus ».

Quibus animadversis, proposita fuerunt diluenda

Dubia

I. An constet de nullitate matrimonii in casu.

Et quatenus Negative.

II. An sit consulendum SSmo pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato in casu.

RESOLUTIO. S. C. C. re disceptata sub die 9 Septembris 1899, censuit respondere: Ad I. providebitur in secundo. Ad II. Affirmative, vetito viro transitu ad alias nuptias, inconsulta hac Sacra Congrgeatione.

Acta, Tom. XXXII. fasc. CCCLXXVI.

15

EX S. CONGREG. INDULGENTIARUM

LITTERAE Emi. Praefecti S. C. Indulgentiarum; quibus Ordinarii locorum certiores fiunt de transmissione Indicis Indulgentiarum SS. Rosarii.

Rme Domine

In ea, quam Summus Pontifex LEO PP. XIII de Rosarii Marialis sodalitatibus anno superiore Constitutionem edidit, haec, praeter cetera, edicebantur: « Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum cura et studio, absolutus atque accuratus, quamprimum fieri potest, conficiatur index indulgentiarum omnium, quibus Romani Pontifices Sodalitatem Sacratissimi Rosarii ceterosque fideles illud pie recitantes cumularunt, a Sacra Congregatione Indulgentiis et SS. Reliquiis praeposita expendendus et Apostolica auctoritate confirmandus». - Quod igitur imperatum erat, iam demum exequutioni mandatum est; mihique, grato quidem officio, a Beatissimo Patre commissum, ut praedictum Indicem, diligentissimis curis confectum, supremaque Sua auctoritate approbatum, Episcopis universis, ceterisque, quorum interest, mitterem.

Hanc vero Sanctissimi Domini voluntatem dum obsequens facio, nil sane dubito, quin Amplitudo Tua constans illud studium mirabitur nec sine Dei instinctu esse aestimabit, quo Summus Pontifex, multos iam annos, ad augustam Dei Matrem confugere Sanctissimi Rosarii ritu fideles omnes hortatur.

Kalendis primum Septembribus anni MDCCCLXXXIII, Litteris Encyclicis Supremi Apostolatus, beneficia per Marialis Rosarii preces in christianum nomen collata recolens, in spem certam se adduci professus est, hanc eamdem precandi rationem, hisce etiam difficillimis Ecclesiae temporibus, contra errorum vim late serpentium exundantemque morum corruptionem ac potentium adversariorum impetum profuturam. Quamobrem, additis Indulgentiarum praemiis, edixit ut a catholicis ubique terrarum magna Dei Mater, Rosarii ritu, toto Octobri mense coleretur.

Ex illo Beatissimus Pater, quotannis fere, hortari populos christianos haud destitit ut Rosarii consuetudine validum Dei

parae patrocinium demereri Ecclesiae perseverarent. Ad studium vero fidelium augendum quidquid Marialis Rosarii dignitatem commendaret, datis a se litteris, sapientissime illustravit; seu naturam precationis eius rimando, seu vim extollendo qua pollet ad christianas virtutes fovendas, seu demum maternam ad opitulandum Virginis miserationem scite amanterque explicando.

Quem modo sacrarum Indulgentiarum Indicem ad te mitto, is veluti constantis operis fastigium est; hoc etenim Beatissimus Pater et fidem promissi praestat, et quae huc usque egit ad promovendam Rosarii religionem luculenter confirmat.

Bifariam Index dispescitur: pars altera Indulgentias exhibet, quae unis Sodaliciis a Mariali Rosario conceduntur; altera, quae fidelibus universis communes sunt.

Haec Apostolicae largitatis munera ut commissus tibi populus norit proque merito aestimet Amplitudo Tua curabit. Qua occasione Beatissimus Pater sollicite te usurum confidit ad fideles ipsos efficacius incitandos, ut reflorentem Rosarii consuetudinem studiose pieque servent, tum nomen Sodaliciis dantes, tum Octobrem mensem Reginae a Rosario dicantes, tum etiam in sua quisque domo et familia pium Rosarii officium quotidie peragentes.

Assidua hac imploratione mota, miseros Hevae filios Regina caelestis gloriosissima audiet clemens et exaudiet; quamque opem afflictis Ecclesiae rebus efflagitamus uberrime sine. dubio impertiet.

Amplitudini Tuae diuturnam ex animo felicitatem adprecor.
Romae, die 30 Augusti an. 1899.

L. S.

Amplitudinis Tuae uti Frater addictissimus

Fr. H. M. CARD. GOTTI

S. C. Indulgentiis et SS. Reliquiis praepositae Praefectus. †A. SABATUCCI ARCHIEPISCOPUS ANTINOENSIS, Secretarius.

INDULGENTIAE CONFRATERNITATIS SANCTISSIMI ROSARII.

I.

PARS PRIMA

Indulgentiae Confratribus propriae.

PRO IIS QUI CONFRATERNITATI NOMEN DANT.

1. Indulgentia Plenaria, si confessi sacraque communione refecti in confraternitatem recipiuntur (Gregorius XIII, Gloriosi, 15 Iul. 1579).

2. Indulgentia Plenaria, si legitime inscripti et confessi, eucharistiae sacramentum sumunt in ecclesia seu capella confraternitatis, tertiam partem Rosarii recitant et ad intentionem Summi Pontificis orant (S. Pius V, Consueverunt, 17 Septembris 1569).

NOTA.

[ocr errors]

Qui confraternitati adscribuntur, has indulgentias aut ipsa adscriptionis die, aut die dominica vel festiva proxime sequenti lucrari possunt (S. C. Indulg. 25 Febr. 1848).

[blocks in formation]

3. Indulgentia Plenaria, semel in vita, si Rosarium ex instituto confraternitatis per hebdomadam recitant (Innocent. VIII, 15 Oct. 1484).

4. Si integrum Rosarium recitant, omnes consequuntur indulgentias quae in Hispania conceduntur coronam B. Mariae Virg. recitantibus (Clemens IX, Exponi nobis, 22 Febr. 1668).

5. Indulgentia quinquaginta annorum, semel in die, si tertiam partem Rosarii recitant in capella SS. Rosarii seu saltem in conspectu altaris praedictae capellae, vel si extra civitatem, in qua erecta est confraternitas, commorantur, in ecclesia vel oratorio publico quocumque (Hadrianus VI, Illius qui, 1 Aprilis 1523).

6. Indulgentia decem annorum et totidem quadragenarum, si ter in hebdomada Rosarium recitant, pro qualibet vice (Leo X, Pastoris aeterni, 6 Octob. 1520).

7. Indulgentia septem annorum et totidem quadragenarum, pro qualibet hebdomada si integrum Rosarium recitant (S. Pius V, Consueverunt, 17 Sept. 1569).

« ÖncekiDevam »