Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

vissima ista, secreti Mariam inter et sobrinum amoris, quaestio, quae neoconiuges ad divortium adduxit, excitata sit in ipsa matrimonii novitate. Causa, repones forsan, posita est in repugnantia Mariae ad officia maritalia.

At, iuxta oratorem, nihil a veritate hoc minus alienum cogitari potest. Nam Maria profitetur : Le souvenir de monsieur Carrère ne s'est jamais placé entre monsieur Paul et moi dans la suite de nos rapports conjugaux ». Ioanna Ferrié: « Avant son mariage elle (Maria) disait: qu'elle se mariait pour être mère ». Ioanna Chaubard testatur: « Je sais que la jeune femme (Maria) la (consummationem matrimonii) désirait ».

Sed vinculi defensor rem explicat hoc modo, quod nempe Paulus in matrimonii consummatione advertens damna, quae fortassis ante coniugii celebrationem passa est Maria et ad memoriam revocans secretum illum amorem inter Mariam et sobrinum Carrère, statuit uxorem, a qua se illum putavit illusum, dimittere. Hinc necessitas venditandi inconsummationem matrimonii: hinc famosae illae epistolae a Maria ad matrem datae.

In hoc affirmando orator ad rem affert physicum experimentum in corpore Mariae peractum, ex quo liquet obstetrices peritosque medicos de virginitate mulieris valde dubitasse.

Sane ad quaestionem: « Avez-vous constaté dans Marie l'entière intégrité du corps? prima obstetrix, Maria Mollard, refert: « J'ai constaté que la membrane hymen est très dilatable ». Altera obstetrix, Maria Seylan, ad eamdem quaestionem contenta est respondere: « Je ne puis pas me prononcer. Je n'ai pu rien constater de précis ni pour, ni contre. Il m'a semblé qu'il y avait quelque chose d'anormal dans les organes »; tertia obstetrix, Maria Mailhac, ait: << L'orifice est irrégulier et présente à l'un de ses bords une échancrure qu'on pourrait prendre pour une déchirure, si ce n'était l'absence complète de caruncules myrtiformes, qui sont la conséquence de rapports conjugaux ».

Ipsi quoque medici cognitores gravissima amissae virginitatis argumenta deprehenderunt.

Minime autem praetermittendum esse, autumat orator, obstetrices et peritos adeo gravia violatae virginitatis signa in Maria deprehendisse, quamvis illius corpus obiter tantum et imperfecte exploraverint. Sane tum obstetrices tum medici contenti fuerunt, ut patet, nonnulla de hymene perfunctorie advertere, praetermissis aliis, quae ad dignoscendum an mulier sit virgo in perarduis ac gravissimis huiusmodi negotiis negligi nequeunt.

Neque iidem periti cognitores relationem scriptam eorum emiserunt quae explorarunt; satis superque visum est moderatoribus actorum eos oretenus interrogare, quamvis scripta primum relatio et deinde orale examen in celebri Instructione diei 22 Augusti 18 10 sapientissime praecipiantur.

Insuper in citata Instructione mandatum est: « Ad corporis inspectionem a singulis seorsim deveniendum erit ». Videlicet alter (peritus seu potius obstetrix) cubiculum in quo manet exploranda mulier, non ingrediatur antequam alter exploratione expleta, ex eodem cubiculo exierit. Ad quae omnia vitanda cautum est, ut quaelibet obstetrix seu peritus iudicium suum proferat et scriptam edat relationem, nedum absente et inscia explorata femina, verum etiam absentibus et insciis aliis cognitoribus, ita ut unusquisque iudicium et testimonium peractae explorationis emittat antequam sententiam aliorum cognoscat. At neque prudentissimo huic praecepto satisfactum est ab obstetricibus et medicis Baionensibus.

Unde deducit vinculi defensor adeo imperfecta ac abnormis est exploratio illa corporis Mariae ab obstetricibus et medicis Baionensibus facta, ut nihil certi ex ea erui possit; quinimo, ait, plura indicia habentur amissae virginitatis.

Quod vero ad confessionem coniugum, refert vinculi assertor, praeterquam quod illi e diametro inter se pugnant, dum factum inconsummati matrimonii narrant, vir contentus victoria apud saeculare tribunal obtenta, in ecclesiastico

iudicio iurare recuset. Uxor autem ad quaestionem: « Est-il vrai, comme vous l'avez allégué, que ce mariage n'a pas été consommé? » Semiaperto ore reponit: « Je crois qu'il n'a pas été consommé ».

Nitidam vero responsionem cum urgeat iudex, Maria ad haec diffugit: « Si j'ai employé les mots: je crois que le mariage n'a pas été consommé, c'est qu'au moment où mon mari a essayé cette consommation, j'ignorais que la consommation consistait dans la pénétration des corps. Ma mère et d'autres personnes intimes à qui j'ai eu l'occasion d'en parler m'ont dit, d'après mes explications, que la consommation n'avait pas eu lieu ».

At, reponit orator, recitata responsione Maria mirum in modum irretitur. Praeprimis enim illa properam obiicit: << Au moment où mon mari a essayé cette consommation, j'ignorais que la consommation consistait dans la pénétration des corps ». Etenim Maria dum adhibuit verbum: « Je crois » usa profecto est scientia, qua praestabat die 9 Augusti 1897, idest tempore quo loquebatur, non vero ignorantia qua laborasset in novitate coniugii.

Sed praetereundum non est, ait vinculi defensor, quod Maria die 15 praeteriti Augusti 1897 iterum ad iudicem accessit et dum pertentat rem inexplicabilem explicare, hanc edit pretiosissimam confessionem: « Avant la première fois (copulationis) il (vir) m'expliqua lui-même clairement comment se consommait le mariage, ce que j'ignorais jusqu'alors. Je compris bien ce qu'il me disait et je me prêtai sans aucune résistence à ce qu'il fallait pour la consommation ».

Quibus animadversis, propositum fuit diluendum

Dubium

An consulendum sit Sanctissimo super dispensatione a matrimonio rato et non consummato in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re formiter disceptata, sub die 18 Martii 1899, censuit respondere: Affirmative.

PARISIEN.

NULLITATIS MATRIMONII

Die 28 Ianuarii 1899.

Sess. 14 cap. 1 De reform. matr.

COMPENDIUM FACTI. Martha, actrix in hac causa, decem et octo menses vix nata patre est orbata; et paulo post eius mater Rosa Biot ad secundas nuptias convolavit cum quodam Raphael ex Iudaeorum gente, obtenta prius pontificia dispensatione ab impedimento cultus disparitatis. Mater vero suae filiae institutioni ob continua quibus occupabatur itinera prospicere non valens, eam aviae tradidit custodiendam, apud quam puellula suam infantiam transegit, ac postea, gratia educationis perficiendae, Monasterium Religiosarum SS. Cordis ingressa est, donec an. 1891 decimum octavum aetatis agens in domum matris se recepit.

Tunc temporis quidam Aloysius, captus Marthae pulchritudine, eam matri in sponsam petiit. Verum mater, quae filiae aversionis erga Aloysium conscia erat, initio viri preces contradicere visa est; sed postea, fortasse illius divitiis adlecta, et putans his nuptiis bono suae filiae prospicere, huic matrimonio non solum consensit, sed id filiae reluctanti imposuit. At Martha vel quia alteri amori corde adhaerebat, vel quia eidem Aloysius maxime displicebat, propositas nuptias totis viribus respuisse dicitur. Frustra tamen: mater enim filiae hoc coniugium imposuit, atque, si vera sunt quae modo narrantur, ad extorquendum eiusdem consensum non coactiones morales dumtaxat adhibuit, sed quandoque physicas.

Interim Martha, postquam omnia frustra tentaverit ad genitricis voluntatem flectendam, tandem, licet invita, cedere debuit. Ideoque, praemissis sponsalibus, die 28 Novembris 1891 Parisiis in sacello Nuntiaturae Apostolicae Martha, 19 annos tunc nata, Aloysio nupsit.

At haud felices fuerunt hae nuptiae; coniuges enim per quatuor ferme annos vitam coniugalem foverunt, indeque

prolem susceperunt; donec, percrebrescentibus domesticis contentionibus, vitae coniugali valedixerunt, dum vir a civili tribunali petiit atque obtinuit contra mulierem sententiam divortii.

Deinceps Martha, cum rescierit a suo confessario matrimonium suum nullum esse ob impedimentum metus, ad Archiepiscopum Parisiensem supplicem misit libellum, expostulans sententiam nullitatis matrimonii. Revera Emus Archiepiscopus remisit cognitionem causae usque ad sententiae prolationem Iudici delegato, qui, constituto Tribunali, iuratas depositiones actricis, eius viri pluriumque testium excepit: atque omnibus perpensis, die 12 Februarii praeterlapsi anni hanc dedit sententiam « constare de nullitate inter Paulum et Martham, salva tamen legitimitate prolis

Disceptatio Synoptica.

DEFENSIO MULIERIS. Qui actricis iura tuetur in duas partes suam orationem dispescit, in quarum prima probare contendit Martham Aloysio nupsisse metu gravi alicuius mali naturalis a causa libera iniuste ac directe ad extorquendum consensum incusso. Atque in primis recolit tralatitium in iure esse metum gravem atque iniustum matrimonium irritare. Gravitas autem metus, teste Sanchez, lib. IV, disp. I, n. 10, iuxta ipsius metus naturam « potissimum ex duobus pendet: ex instantis vel futuri mali gravitate, ex persuasione malum illud revera nobis imminere ». At in metus gravitate dimetienda abstrahi nequit a conditionibus personae, cui malum aliquod comminatur. Nam metus est affectio seu passio quaedam subiectiva, quae proinde conditionibus ipsius subiecti subest. Hinc, ut recte docet Sanchez loc. cit. De matrimonio, lib. IV, disp. 1, n. 10, illud malum dicitur et est grave « quod persona timens facile sustinere non potest ». Quare in Instructione quam circa impedimentum, quod vis et metus dicitur, edidit S. C. Sancti Officii die 20 Iunii 1883, haec adnotantur § 35. « Porro gravitas timoris oritur ex natura minarum, ex qualitate tum eorum a quibus

« ÖncekiDevam »