Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGR. CONCILII

MONASTERIEN.

MATRIMONII

Die 10 Martii 1899.

Sess. 22. cap. 8. De ref.

COMPENDIUM FACTI. Helena H..... et Antonius K... initis prius sponsalibus quo tempore, prout ipse vir fatetur, rem turpiter inter se habuerunt, biennio post, die nempe 19 Aprilis 1887, iuxta Sacrosanctum Conc. Tridentinum matrimonium contraxerunt in Ecclesia pagi, vulgo Biefeld, Monasteriensis dioecesis.

Eadem die coniuges laeto animo vitam coniugalem instaurarunt atque rei uxoriae operam dederunt; sed praeterlapso non brevi tempore, cum eis nulla spes filios procreandi affulgeret, pertimescentes aliquem defectum existere in ipsis mulieris genitalibus, Bonnam se contulerunt ut insignes in arte medica peritos consulerent. Iamvero medici Helenam inspexerunt, et in eius genitalibus aliquam informem vaginam reperierunt « come di una borsa a fondo chiusa ». Mox vero mulier chirurgicae operationi subiecta fuit a doctore Henrico Fritsch, Universitatis Bonnensis professore, qui de peracta operatione mense novembre 1895 hanc dedit relationem: « Dopo aperto il corpo si venne a constatare che il piccolo corpo a destra è l'orarium.... Il corpo in mezzo è un utero rudimentale, solido, senza cavità interna, della forma e grossezza di una fava, legato colla vagina per mezzo di un sottile legame (fascetta). Furono tolti ambedue i corpi. l'ovario e (l'utero) il rudimento dell'utero. La guarigione fu buona senza interruzione. La K.... fu licenziata il 14. dec. 1896 ».

Interea coniuges conatus ad copulam reiterarunt; sed, si eos audiamus, incassum; obstaculum enim per operatio

Acta, Tom. XXXII. fasc. CCCLXXX.

29

nem sublatum non fuit. Hac de re mulier, nunc exoptans consulere suae conscientiae et prospicere libertati sui viri, qui cum quadam muliere, domestico servitio addicta, adulterinos iam fovebat amores, apud Episcopum Monasteriensem causam nullitatis instituit, asserens se, organis genitalibus carentem, imparem esse coniugio.

Monasteriensis Episcopus per iudicem delegatum tribunal instituit, percontati fuerunt coniuges, obstetrices, quae corpus mulieris inspexerunt et quinque medici et chirurgi qui in cura actricem habuerunt inter quos eminet depositio ac scripta relatio praefati doctoris Fritsch. Ex his depositionibus innotuit quidem, ut ait Episcopus Monasteriensis, luce clarior defectus actricis; sed dubium remansit, an iuxta doctrinam canonum impedimentum assertum revera subsisteret; quapropter Curia Monasterien. a definitiva sententia proferenda abstinuit et integrum processum ad S. C. C. transmittendum esse duxit ut suprema auctoritate rem decerneret.

Disceptatio Synoptica.

VOTUM THEOLOGI. « Inventum est matrimonium, ait Damascenus, De Fide Orthod. 1. 4, c. 24, ut per liberorum procreationem genus humanum conservaretur ». Quare cum S. Antonino Part. 3. tit. 14. c. 1, § 6 fateamur oportet << ab initio institutum fuisse solum in officium procreandae prolis ».

Verum non minori certitudine constat matrimonium fapost peccatum esse etiam in remedium contra infirmitatem concupiscentiae ». Ibid. ita tamen ut concupiscentiae sedationem exquirere, nisi rite servato naturali humanae generationis ordine, coniugibus non liceat. Porro generationis ordo duobus maxime perficitur, quorum unum carnalis copula dicitur, quae est ab homine, alterum ex viribus naturae, et est novi hominis conceptio. «Terreni parentis, ait Lactantius, De opificio Dei, cap. XIX, nihil est, nisi ut humorem corporis, in quo est materia nascendi,

cum sensu voluptatis emittat vel recipiat, et citra hoc opus sistit, et ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt; cetera iam sunt Dei ». In tali itaque humore corporis, in quo est materia nascendi, seu virilis seminis physiologica emissione et receptione homo lapsus per coniugium iure habet < concupiscentiae remedium ». Cetera si desiderantur, iam ex imbecillitate et defectu naturae humanae contigisse censendum est, quae naturae particularis imbecillitas seu impotentia concipiendi et generandi, si absoluta est et perpetua, dicitur sterilitas, dum impossibilitas emittendi, aut recipiendi semen, impotentia coeundi aut impotentia coniugalis nuncupatur.

Iam vero, cum tribus distinctis partibus apud sexum sequiorem genitale organum essentialiter constet, vagina scilicet, quod nostri vas debitum seu naturale dicunt, utero seu matrice et orariis, illa solummodo ad copulam destinata est: ovaria et uterus ad ulteriora generationis munia

sunt creata.

Hisce praeiactis, vix est cur moneamus iuxta sacros canones minime ex sterilitate, sed ex sola impotentia coeundi impedimentum oriri, ne matrimonium contrahatur prohibens atque irritans contractum. « Certissimum est, ait Sanchesius (L. VII, disp. 92, n. 26), sterilitatem nihil obesse valori matrimonii ». Quapropter iure et merito, cum, supplici porrecto libello, die 31 octobris 1889, a Sancto Officio Episcopus Ordinarius Regien. quaesiisset: << Num mulier N. N., cui operatione chirurgica ablata sunt duo ovaria et uterus, admitti possit ad matrimonium contrahendum », ita die 30 Iulii 1890, responsum fuit: « Re mature perpensa, Emi Domini Cardin. Inquisitores Generales decreverunt Matrimonium non esse impediendum ». Licet enim ex huiusmodi matrimonio primarius finis excludatur, coniuges tamen ad finem secundarium exinde non efficiuntur impares. Ceteroquin actricem utero carere per accidens h. e. instituta hysterotomia, certo scitum est, cum regulariter et per se hoc periti nonnisi per probabilem coniecturam declarare valeant.

<< L'absence de l'utérus, ita auctor operis Manuel de médecine légale, peut être reconnue par l'introduction du doigt dans le vagin... Cependant la situation profonde de l'utérus ne permet pas d'établir un diagnostic assez certain pour conclure positivement qu'il y a impuissance ».

Nihil itaque contra matrimonia facit uteri privatio, neque curandum est de peritorum opposita sententia ex hac posse coniugium dissolvi; medici enim artem medicam tenent non canones. Ex capite igitur sterilitatis ob defectum uteri, matrimonium de quo agimus, non infirmatur. Sed quid, si ad alium coniugis defectum, quem uno ore periti testati sunt, respiciamus, quatenus scilicet, ista a natura acceperit vaginam per integrum non perviam, sed infra medietatem membrana in naturali occlusam, seu « la quale finisce a culo di sacco ».

Utrum huiusmodi vitium, prout apud Helenam K.... existere ex actibus processualibus eruitur, tale sit, quod ne valide contraxerit eamdem prohibuerit, inquiramus nunc oportet.

scribam.

Quibus ante uteri osculum interius membrana quaedam praeter naturam, obtenditur, mulieres apud veteres atretae (ärpytaι), imperforatae aut velatae audiunt (Zacchias quaest. Medico-Leg. L. III, Tit. I, R. 7, n. 24). De his plura plures scripserunt; pauca hic scitu necessaria tranSciendum itaque non unius generis, nec eiusdem semper impedimenti esse huiusmodi occlusionem, quatenus nempe membrana ista ex parte erit perforata aut non; tenuis, aut crassa et carnosa; posita interius versus uteri osculum, aut in medio vaginae aut prope eius externum. Circa quas differentias haec notanda sunt.

Mulieres velatas passim concipere Hippocrates iam animadvertebat, cuius ratio cum Zacchia (l. c.) ex eo est repetenda, quod apud istas << angustius quoddam foramen in panniculi medio apparet ingressum semini virili praebens Non secus moderniores : « La cloison obturatrice est tantôt incomplète et tantôt complète. La distinction, on le com

prend, est de la plus haute importance sous le rapport de la stérilité» (C. Roubaud).

Si innaturalis membrana de qua agimus, tenuis inveniatur, levi impulsu vel etiam sponte rumpitur: si e contra sit crassior, incidi iam a modernioribus chirurgicis absque periculo potest: « Si la cloison est constituée par une membrane dure, épaisse, calleuse, il faut faire l'extirpation entière, opération qui, grâce au speculum, n'offre aucune difficulté ». (Ibid.)

Cum in extrema interiori parte panniculus obtenditur, vagina integra a viro, quin ad ullam chirurgicam operationem deveniatur, penetrari potest. Cum in media semita obturatio existit, in duas partes femineum vas divisum habetur: « C'est une véritable cloison qui coupe le vagin en deux : une partie supérieure et supérieure et une partie inférieure » (ibid.). Quo in casu, nisi velum scindatur, sola anterior pars vasis virum eiusque semen accipere nata est. Ubi autem externum eiusdem os obturatum est omnis penetratio panniculi scissionem expostulat, ita ut, donec ista fiat, vir incumbens non in vas debitum seu vaginam, sed intra vulvam seu extra vas semen eiaculet.

Hisce ab extraneis h. e. a physiologis atque chirurgis acceptis, iam ad ea intendamus, quae circa submissam materiam nostri theologi atque sacrorum Canonum interpretes communiter docent.

Imprimis apud omnes constat, quae inter matrimonium dirimentia impedimenta iure recensentur, solam esse perpetuam atque antecedentem impotentiam ad matrimonium consummandum. Quare si scire velimus, quibus impotentiae notio definiatur, quid consummationis ratio necessario importet, inquirendum foret. Pro themate autem praesenti unum hoc recolere iuvat: nimirum consummatum apud omnes semper habitum esse coniugium a quo vir in carnali concubitu vulvam pertranseundo atque, in quantum opus fuerit, frangendo sigillum virginitatis, uxoris vas debitum penetraverit, necnon in illud suum effuderit semen. Inau

« ÖncekiDevam »