Sayfadaki görseller
PDF
ePub

chetti, ex speciali privilegio eis concesso, prohibebantur transferre, associare et tumulare cadavera fidelium defunctorum, etiamsi hi essent adscripti suis Sodalitatibus, cum haec facultas, uti in decreto dicitur, iam fuerit concessa et recognita Sodalitati ab Oratione et Morte. Contra hanc Episcopi dispositionem Pia Unio B. M. Virginis a Pietate appellationem interposuit ad S. Congregationem Episcoporum et Regularium.

Quaestio proposita fuit in plenario Consessu Eminentissimorum Patrum diei 17 Martii superioris anni, et proposito dubio « An et quomodo Episcopi decretum sustineatur in casu responsum prodiit: Non sustineri. Contra hanc decisionem Sodalitas ab Oratione et Morte illico petiit beneficium novae audientiae, eique fuit benigne concessum.

Notat Episcopus Verulanus quod controversia in praesens non extendi deberet ad ius associandi cadavera vel tradendi feretrum, sed limitari ad ius deferendi cadavera ad sepulturam. Verum quia Pia Unio a Pietate appellavit contra relatum Episcopi decretum, quod ius transferendi, associandi et tumulandi comprehendit, hinc ipsum in sua integritate iterum discutitur.

Disceptatio Synoptica

IURA SODALITATIS AB ORATIONE ET MORTE. Haec a Sodalibus probantur primo ex decreto erectionis ipsius Sodalitatis factae ab Episcopo Verulano Battisti die 18 Martii an. 1575; per hoc enim decretum ei indultum extitit ius sepeliendi ac ad sepulturam deferendi omnia cadarera fidelium defunctorum, ceu eruitur ex actu aggregationis ipsius Sodalitatis Archiconfraternitati a Morte de Urbe diei 15 Aprilis an. 1576 in quo idem decretum refertur.

Insuper Sodales adducunt Bullam Gregorii XIII, editam die 7 Maii an. 1576, occasione qua nonnullae Verulanae Confraternitates hoc ius sibi tribuere tentarunt: in ipsa diserte Sodalitatis ab Oratione et Morte ius exclusivum recognoscitur per ea verba « quae Sodalitas hanc sibi legem sepe

lien lorum defunctorum sola praescripsit et ob id instituta est». Hinc Sodales concludunt, sive inspiciatur decretum erectionis et aggregationis Archisodalitati a Morte in Urbe eumdem scopum praeseferenti, sive Bulla Gregoriana privilegii confirmativa, de facultate exclusiva Sodalitatis a Charitate seu ab Oratione et Morte deferendi cadavera defunctorum eaque sepeliendi ambigi nequaquam posse.

In huius iuris pacifico exercitio et possessione Sodales sustinent usque ad praesens perseverasse, nec umquam ab aliis Confraternitatibus fuisse turbatos. Ex adverso opponitur institutio an. 1750 Sodalitatis Subventionis Mortuorum: sed Sodales reponunt, ipsam fuisse partem Sodalitatis a Charitate, et probant decreto erectionis in quo Confratres Subventionis Mortuorum dicuntur uniti antiquae Confraternitati Charitatis seu Mortis Verulanae civitatis, probant statuto eiusdem Sodalitatis, probant ex facto quod Sodales duarum Sodalitatum eumdem nigrum habitum induebant et in eodem Oratorio se colligebant. Tandem Sodales, aliis omissis coniecturis, ex eo deducunt quod anno 1778, praefata Confraternitate extincta, in bonorum ipsius administrationem Sodalitas a Charitate successit.

Sed dato etiam et non concesso quod ius privativum Sodalitatis a Charitate deferendi et sepeliendi cadavera reapse fuerit etiam exercitum a Confraternitate Subventionis Mortuorum, certum quidem est, aiunt Sodales, quod ab anno 1778 praedicta Sodalitas amplius non extitit; hinc Sodalitas a Charitate restituta fuit in suum privativum ius, in cuius pacifica possessione usque ad praesens mansit.

Inutili pariter calculo ex adverso invocatur institutio duarum Sodalitatum vulgo de' Sacconi e dei Sacchetti: hae enim institutae sunt dumtaxat ad associationem et tumulationem cadaverum sociorum. Quoad vero Pias Uniones an. 1870 exortas pro deferendis et condendis cadaveribus defunctorum in publico Coemeterio, reponunt Sodales, sui iuris exercitium paulisper ipsos intermisisse ob ingentes expensas, quas Sodalitas a Charitate sustinere ob id, attenta

coemeterii distantia, debuisset: aliunde praefatae Uniones non erant canonice erectae, et constabant laicis personis quae motu proprio pium opus explebant expectantes retributionem a Municipio. Notant Sodales, quod vespillones a Municipio salario conducti in transferendis cadaveribus saccum Sodalitatis induere debebant, et quod in posterum Municipium resolvit tale misericordiae opus concredere Sodalitati a Morte cum annua retributione libell. 700: in praesentiarum quamvis funebre servitium licitationi obnoxium esse velit Municipium, tamen, ceteris paribus, Sodalitas a Morte praefertur, quae facta privativum ipsius ius implicite demonstrant, et nulla umquam difficultas ex parte aliarum Confraternitatum fuit obiecta, si demas praetentionem Sodalitatis a Pietate.

Demum Sodales animadvertunt quod in Statuto Sodalitatis adversariae nullum verbum habetur de iure associandi et transferendi cadavera defunctorum: neque Sodalitas hoc ius sibi valet vindicare ex facto aggregationis ipsius Archisodalitati de Urbe, quia haec 1. facta est absque Episcopi Verulani consensu; 2. quia Sodalitates aggregatae Archisodalitatibus Urbis non gaudent de privilegiis aggregantis, sed tantum de indulgentiis; 3. quia iuxta Statutum Archisodalitatis Pietatis de Urbe, Sodales in transferendis cadaveribus tunc tantum interveniunt, quando sponte sunt invitati, dum e contra Sodales Pietatis Verulani semper vellent accedere.

Item perperam adversaria Sodalitas ad eludendam Bullam Apostolicam Gregorianam concessivam privilegii obtrudit, concessum privilegium per non usum iam fuisse amissum a Sodalitate a Morte; siquidem praeter factum pacificae possessionis superius enucleatum, quod adversariorum obiectionem destruit, Sodales observant cum Monacelli in suo formulario legali fori eccles. tom. 1, pag. 168, n. 23, editio Rom. Constitutiones Apostolicas non abrogari per non usum, sed esse necessariam scientiam Papae vel etiam Bullam moderatoriam. Hinc dato etiam non usu privilegii, non inde tamen, iuxta Sodales, argui posset ad privilegii extinctio

nem. Concludunt itaque, Episcopi Verulani decretum confirmandum esse.

DEDUCTIONES PIAE UNIONIS MARIAE SS. A PIETATE. Huius Patronus in duas partes orationem suam dispescit, in quarum prima contendit Sodalitati adversariae non competere privilegium exclusivum associandi et transferendi defunctorum cadavera; in secunda sustinet quod etiamsi illud competeret, tamen iam amisisset.

Quoad primum punctum observat Defensor quod per Bullam Gregorii XIII tantummodo approbata fuit canonica ereetio Sodalitatis a Charitate: « institutionem praedictae Confraternitatis, quatenus canonice et sine alicuius praeiudicio facta extitit, auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus et confirmamus eique adiudicata sunt bona ec

clesiae S. Nicolai, quae postea ipsius Oratorium evasit: nec pars dispositiva Bullae ullimode loquitur de invocato privilegio associationis et translationis cadaverum mortuorum. Verum quidem est quod ipsum refertur in parte narrativa, sed Pontifex tantum canonicam Sodalitatis erectionem approbare censuit.

Neque, iuxta patronum, aliquid proficit Sodalitas adversaria adducendo eius aggregationem Archisodalitati ab Oratione et Morte de Urbe; 1. quia Sodalitas aggregata non participat de privilegiis aggregantis, uti edicitur in ipso Episcopi Verulani impugnato decreto; 2. quia praetenso exclusivo privilegio associationis et translationis cadaverum neque ipsa Archisodalitas ab Oratione et Morte fruitur, ceu ipsius Secretarius fidem facit, et eius scopus tantum reducitur ad sumenda et transferenda cadavera demortuorum in agris.

Insuper patronus ex facto quod omnes Synodus dioecesanae Verulanae de hoc privilegio- silent, deducit, illud esse purum commentum. Sane, ut de aliis taceat, in Synodo Episcopi Maurizi anni 1863 in titulo de funeribus, disponitur quod si aliqua Societas seu Sodalitas, vel vocata vel ex pura charitate accedat ad cadavera associanda et transferenda ad

sepulturam, saltem quinque confratres mittat; quod profecto explicari non posset in hypotesi praetensi privilegii. Quod argumentum maiorem vim nanciscitur etiam ex institutione Sodalitatis Subventionis Mortuorum an. 1750. Haec enim ideo erecta fuit, uti edicitur in capite primo Statuti, quia tunc temporis deficiebant personae quae hoc pium opus erga defunctos, ex charitate suscipere vellent. Profecto, ratiocinatur defensor, si Sodalitas a Charitate privilegium singulare associandi et transferendi cadavera habuisset, nequaquam praefatae Confraternitatis institutionem permisisset.

Quin aliquid suffragetur explicatio data ab adversaria Sodalitate, quod scilicet Confraternitas Subventionis Mortuorum ipsius partem efformaret: hoc enim reiicitur, 1. quia Sodalitas Subventionis Mortuorum proprias regulas et distinctiva habebat; 2. quia primi ipsius conventus habiti sunt in domo privata; 3. quia in cap. XVIII Statuti ipsius dantur normae pro associandis et transferendis cadaveribus in genere, quod aperte pugnat cum praetenso exclusivo privilegio Sodalitatis a Charitate.

Item defensor observat quod ante annum 1870 fere omnes Sodalitates, exceptis Sodalitatibus vulgo de Sacconi e Sacchetti, Verulanae, feretro destituebantur et illud mutuabant pro deferendis cadaveribus sociorum a Sodalitate SS. Sacramenti. Post annum 1870, nempe an. 1873 vel 1874 illud confecit Sodalitas a Charitate, quia Sodalitatis Sacramenti feretrum vetustate deperierat, at simul cautum est ut in funere socii alicuius Sodalitatis, deferretur illud simul a duobus adscriptis Sodalitati a Charitate et a duobus membris Sodalitatis cui defunctus erat aggregatus: quod profecto arguit privilegium Sodalitatis a Charitate deferendi cadavera non fuisse exclusivum.

Demum patronus idem arguit ex facto quod saepe parentes et amici in civitate Verulana detulerunt per se ipsos cadavera defunctorum, quin Sodalitas a Charitate accederet, ex facto quod post an. 1870 piis Unionibus exortis ad cadavera transferenda, numquam Sodalitas a Charitate recla

« ÖncekiDevam »