Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mavit, et ex facto quod in praesens, licet Municipium Sodalitati a Charitate rependat annuam mercedem libell. 700 pro translatione cadaverum defunctorum in civitate, tamen pro tumulandis cadaverum defunctorum in agris servitium funebre aliis commissum est.

Absoluta prima orationis parte, advocatus progreditur ad secundam, et pro viribus decertat praetensum privilegium, etiamsi Sodalitas a Charitate ab initio id habuisset, tamen nunc ab ipsa fuisse amissum, 1. per non asum; 2. per abusum; 3. per praescriptionem. Per non usum, quia usque ab an. 1750, seu fere duobus saeculis post erectionem Sodalitatis a Charitate, instituta fuit Confraternitas Subventionis Mortuorum, nam uti dicitur in eius Statuto, nemo alerat qui gratis seu ex titulo merae charitatis associationem et translationem cadaverum curaret. Per abusum, quia in associatione cadaverum peracta ab adversa Sodalitate, non socii ipsi adscripti accedunt, sed nonnulli pauperes, qui tantum pro re nata saccum Sodalitatis induunt, sed ipsius partem non efformant. Per praescriptionem, quia etiam post impugnatum Episcopale decretum an. 1897 translatio cadaverum perficitur a personis Sodalitati extraneis, et ante dictum decretum ipsa curata est etiam ab aliis Sodalitatibus, uti supra fuit relatum, et quia, uti etiam fuit observatum, funebre servitium pauperum, vel decedentium extra civitatem in agris persolvitur ab ipso Municipio Verulano suis expensis.

Verum quidem est, pergit defensor, quod in Statuto piae Unionis a Pietate non fit sermo de associatione cadaverum; sed notandum quod ipsa aggregata fuit Archisodalitati a Pietate de Urbe, cuius Statutum de consensu Episcopi observat. Huius scopus est exercere pietatis opera, inter quae etiam accenseri debet associatio mortuorum. Neque demum obstat decretum Clementis VIII Quaecumque, diei 7 Decembris 1604, prohibentis duarum Sodalitatum existentiam eiusdem generis in eadem civitate; siquidem reponit advocatus. quod id non impedit, quominus extent duae Sodalitates eum

Acta, Tom. XXXII. fasc. CCCLXXIII.

4

dem scopum habentes, sed una primarium et altera secundarium; primarius scopus Sodalitatis a Charitate esset associatio et translatio cadaverum; primarius scopus Sodalitatis a Pietate, opera pietatis in genere, et hinc etiam associatio cadaverum aliun le cum haec constituat misericordiae opus, ratio dictat non debere esse in nullius monopolio. Haec sunt rationum momenta ex utraque parte deducta.

Verum a Relatore ex officio seu a Revo Summista Sacrae Congregationis causa relata est, nempe Firmana iurium, agitata in S. Congregatione Concilii sub die 30 Iunii 1877, quae magnam affinitatem cum praesenti quaestione habere visa est. Species haec est.

In oppido Molleani Archidioecesis Firmanae, inter alias, duae extabant Sodalitates, nempe a SSmo Suffragio et a SSmo Sacramento. Sodalitas a SS. Suffragio in coetu diei 2 Novembris 1875 decrevit funebrem culcitram et feretrum pro usu exclusivo sociorum suorum conficere, et haec deliberatio a Curia Archiepiscopali approbata fuit. Sodalitas a SS. Sacramento reclamavit apud eamdem Curiam, rata sibi ius privativum ex immemorabili consuetudine spectare cadavera adultorum al ecclesiam deferendi eaque sepeliendi et feretrum atque culcitram funerariam subministrandi. Curia Archiepiscopalis revocavit rescriptum approbationis et nullam declaravit deliberationem Sodalitatis a Suffragio. Verum ipsa ad S. Congregationem Concilii appellavit.

Sodalitas a Suffragio duabus potissimum rationibus Curiae Archiepiscopalis decretum impugnabat; primo quia ius dandi feretrum et culcitram funebrem est ius parochiale, hinc obnoxium esse non poterat praescriptioni, cum iura parochialia nequeant praescribi: altera ratio erat quia ius transferendi et sepeliendi cadavera defunctorum est opus misericordiae quod in nullius monopolio esse convenit, proindeque etiam impraescriptibile: quas rationes etiam tertio argumento firmabat, quia Sodalitas a SS. Sacramento tunc suum ius exercebat quando a familia defuncti esset invitata: hinc agebatur de materia facultativa, in qua, uti est vul

gatum, non currit praescriptio. Hinc argumentum consuetulinis immemorialis invocatum ab adversaria Sodalitate a SS. Sacramento mole sua ruebat. Et reapse proposito dubio In decretum Curiae Arhiepis opa'is Firmanae sit confirmandum rel infirmmdom in casa» Emi Patres die praecitata 30 Iunii 1877 stetit pro Solalitate a Suffragio respondens: Negative ad primam partem, affirmative se

cundam.

Hisce breviter enucleatis et reproposita quaestione per infrascriptum

Dubium

An et quomodo sit confirmanda rel rerocanda decisio diei 11 Martii 1898 in casu?

RESOLUTIO. S. Congregatio Episcoporum et Regularium, re iterum ad examen revocata die 21 Feb. 1899 respondit: In decisis et amplius.

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

LITTERAE de cultu Sacratissimi Cordis lesu amplificando.

Perillustris ac Rme Domine

Etsi gratum semper mihi fuit officium communicandi cum Ecclesiae Praesulibus ea, quae supremus eiusdem Pastor illis significanda praescripserit; gratissimum modo accidit patefacere singulis Sacrorum Antistitibus suavissimam animi voluptatem, quam SSmus D. N. Leo PP. XIII percepit ex promulgatione novissimae suae Epistolae Encyclicae, qua universum humanum genus Sacratissimo Cordi D. N. Iesu Christi solemni ritu devovendi auctor fuit. Novit enim quanta animi propensione, quo consensu voluntatum fuerint eae litterae ab omnibus, tum pastoribus, tum fidelium gregibus receptae, et quam prompte ac studiose fuerit illis ubique obsecundatum.

Ipsemet sane Summus Pontifex cunctis exemplo praeivit; et ad suas Vaticanas Aedes, in sacello, cui a Paulo V nomen

est, institutâ per Ipsum supplicatione, universum terrarum orbem divino Iesu Cordi obtulit et devovit. Cuius exemplum secutus romanus populus, magna frequentiâ convenit in Patriarchales et minores Basilicas, in templa quaelibet curialia, in aedes sacras prope singulas; ibique solemnem consecrationis formulam iteravit, unoque veluti ore confirmavit.

Protinus allatae sunt undique litterae, et quotidie afferuntur, nuntiantes, eumdem consecrationis ritum, pari studio ac pietate, peractum fuisse in unaquaque dioecesi, imo in singulis ferme ecclesiis; neque Italiae solum et Europae, sed et regionum maxime dissitarum. Cuius universi catholici populi consensus in obsecundando votis et voluntati supremi omnium Patris, profecto laus maxime debetur sacris Praesulibus, qui suis gregibus eiusmodi in re auctores fuerunt ac duces. Quapropter, Summi Pontificis obsequens desiderio, Tibi et singulis, qui tuae subiacent potestati, animarum regimen gerentibus, Eius nomine, magnopere gratulor et gratias ago.

Siquidem, ut in iisdem encyclicis litteris Beatissimus Pater edicit, uberes iucundissimosque fructus, nedum in singulos christifideles, verum et in universam christianam familiam, imo et in omne genus hominum, ex hac solemni oblatione derivaturos confidit, et nos cum Eo confidimus. Omnes enim intime persentiunt quam necessarium sit, ut languescens nimium fides vividius excitetur; ut sincerae caritatis ardor ignescat; ut exsultantibus nimium cupiditatibus frena iniiciantur, moribusque in dies contabescentibus medicaminis nonnihil afferatur. Omnium in votis esse debet, ut humana societas suavissimo Christi imperio subiiciatur, Eiusque regium ius, divinitus Ei in omnes gentes collatum, civiles etiam potestates cognoscant et revereantur; quo fiat ut Ecclesia Christi, quae regnum Ipsius est, magis magisque amplificetur et ea perfruatur libertate et quiete, quae ad novos usque triumphos comparandos prorsus est ei necessaria. Ad hoc denique ab omnibus enitendum est, ut innumeras gravissimasque iniurias, quae quotidie, in universo. orbe, divinae maiestati ab ingratissimis hominibus inferuntur, compensare piis operibus ac reparare studeamus.

Verum ut concepta spes novas in dies vires acquirat, ac bonum eiusmodi semen affluenter germinet, uberioremque afferat messem, necesse est ut iam excitata pietas erga sacratissimum divini Redemptoris Cor stabilis perseveret, imo alatur

indesinenter. Constans enim perseverantia in precibus quamdam, ut sic loquar, vim afferet dulcissimo Iesu Cordi, ut earum recludat fontes gratiarum, quas Ipsemet cupidissime elargiri desiderat, quemadmodum B. Margaritae Alacoque, amantissimae suae, significavit non semel.

Quamobrem Summus Pontifex, me usus suae voluntatis. interprete, Amplitudinem Tuam et universi catholici orbis sacrorum Antistites vehementer hortatur, ut, coeptis alacres insistentes, ea excogitent et constituant, quae, pro varia locorum ac temporum conditione, ad optatum finem assequendum magis conducibilia videantur.

Ipse vero Beatissimus Pater commendat quam maxime eum morem, qui iam in pluribus ecclesiis obtinuit, ut per integrum mensem Iunium varia pietatis obsequia divino Cordi publice praestentur: quod ut lubentius perficiatur, thesauros Ecclesiae reserans, tercentorum dierum indulgentiam christifidelibus impertit, toties lucrandam quoties sacris eiusmodi exercitiis interfuerint; plenariam vero iis qui saltem decem in mense vicibus idipsum praestiterint.

Magnopere etiam in votis habet Sanctissimus Dominus, ut praxis, alte commendata, ac pluribus iam in locis usurpata, qua, prima qualibet sexta feria cuiusvis mensis nonnulla obsequia peraguntur in honorem sanctissimi Cordis, largius assidue propagetur: recitatis publice Litaniis, quas nuper Ipse probavit, et iterata consecrationis formula a se proposita. Quae praxis si in christiano populo augescat, et quasi in morem transeat, iugis erit et frequens affirmatio divini illius et regii iuris, quod Christus in omne humanum genus a Patre accepit, et effuso sanguine acquisivit. Quibus obsequiis ipse lenitus, utpote qui dives est in misericordia, mireque propensus ad homines beneficiis cumulandos, et eorum nequitiae obliviscetur et ipsos nedum ut fideles subditos, verum ut amicos et filios carissimos amplectetur.

Praeterea Beatissimus Pater vehementer exoptat ut adolescentes, ii maxime qui litteris scientiisque dant operam, in eas societates congregentur, quae pii coetus vel sodalitia a Sacro Iesu Corde nuncupantur. Constant nimirum ex illo delectorum adolescentium agmine, qui, dato sponte nomine, statutâ per hebdomadam die et hora, in aediculas aut templa, aut ipsorum litterariorum ludorum sacella conveniunt, ibique, alicuius sacer

« ÖncekiDevam »