Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Tandem, concludit sacramenti defensor, si dato et non concesso, paulisper admittatur matrimonium non fuisse consummatum ob viri impotentiam, tunc aut causa comperedinanda est ut viro sit potestas defendendi seipsum et matrimonium contra quod nunc dimicat: aut flagitatam matrimonii relaxationem impertiri non licet absque clausula : « vetito viro transitu ad alias nuptias ».

Hisce itaque hinc inde perpensis, propositum fuit diluendum

Dubium

An sit consulendum SSmo pro dispensatione super

trimonio rato et non consummato in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re disceptata sub die 17 Iulii 1899 censuit respondere: Affirmative.

POLYCASTREN.

IURIUM

COMPENDIUM FACTI. Duae sunt in civitate Rivelli, dioeceseos polycastrensis, ecclesiae parochiales; altera S. Mariae de Podio, altera S. Nicolai. Prima vetustis temporibus ritus graeci erat, inde ad latinum transiens, et in collegiatam erecta, canonicis decorata fuit, licet nunc, qua de causa ignoratur, hoc amplius non fruatur honore: altera S. Nicolai latinum semper ritum servavit, simpliciter parochialis. Harum ecclesiarum quae sit antiquior non constat: ambae suas filiales ecclesias habent, cum in civitate, tum extra, ambae parochianos habent, non certis regionibus circumscriptos, sed per familias, quae in civitate huc illuc sunt alienigenae, qui ad eam civitatem incolendam veniunt, quam ex iis malint parochiam eligere possunt: utraque fontem habet baptismalem, et proprium territorium

Acta, Tom. XXXII. fasc. CCCLXXXI.

34

ab alterius territorio distinctum, ut sacrae pompae seu processiones ab unaquaque ducantur: habet etiam utraque, praeter cantorem et vicarium, satis conspicuum sacerdotum numerum, et parochum archipresbyteri titulo honoratum, qui parochi seu archipresbyteri ambo per concursum eliguntur, ambo in propria ecclesia aequalem habent auctoritatem, et in funeribus et sacramentorum ministratione aequalia percipiunt emolumenta. Reciprocus est in processionibus cleri accessus ad utramque ecclesiam, utraque crux erigitur, sacerdotes utriusque cleri promiscue incedunt, servata tantum inter eos temporis praerogativa: archipresbyteri quoque pari passu stolam gerentes incedunt, nisi quod archipresbyter S. Nicolai dexteram, ille vero S. Mariae sinistram tenet. Longum esset omnia recensere, e quibus constat, paucis quibusdam exceptis, duos hos archipresbyteros, duasque parochiales ecclesias esse pares.

Vix percenseri posset, quibusnam omni fere aetate quaestionibus, quibus iurgiis, qua animorum acerbitate, inter memoratos cleros de alterutrius iuribus disputatum fuerit, contendentibus utrisque, se prae altero superiorem esse, et auctoritate praestare, et gradu praecedere. Hinc, in tanto studiorum aestu, saepe saepius divina officia pertumultuose turbata, sacrae pompae interceptae, templi cultus violatus, imo ipsa Sacramenti Augusti religio male habita.

Inter has dissensiones et continentia certamina, institutum est, anno 1652 in eadem civitate, sodalitium a Purgatorio nuncupatum. Hoc idem in limine fundationis coram publico tabellione sese declaravit independens ab utraque paroecia. Quam independentiam ratam habuit uterque parochus actui praesens pro futuris temporibus, nomine et parte respectivi cleri.

Interim iurgiorum ac dissidiorum inter duos cleros nullus finis, nec modus. Ad ea vitanda, clerus S. Mariae de Podio a S. C. C. petiit, ut uterque clerus sacra, quae coniunctim fiebant, singillatim agere posset. Id tamen non obtinuit: nam dubio: « An processiones ordinariae in diebus

[ocr errors]

S. Marci, Rogationum et Corporis Domini fieri debeant coniunctim ab utroque clero Sancti Nicolai et Sanctae Mariae, iuxta solitum, sive potius sit indulgenda petita facultas clero Sanctae Mariae, eas separatim explendi »; responsum fuit die 22 ianuarii 1746: « Affirmative ad primam partem, et negative ad secundam ». Non ita multo post S. C., per rescriptum diei 23 novembris 1748, vetuit, sub poena arbitrio episcopi, clerum atque archipresbyterum S. Nicolai << denominare filialem dictam ecclesiam. S. Mariae de Podio. Attamen haec apostolicae sedis placita, continere in officio homines, studio aemulationis abreptos, haud valuerunt: identidem proinde iurgia excitata, vis quandoque illata, manus in sacra etiam insignia consertae, labarum alterutrius aedis ipsa in pompa proculcatum, sacratissimum Christi Salvatoris simulacrum hostili impetu abreptum, perturbata armis, clamoribus, tumultu sanctitas sacrorum, precationum, loci personarumque. Atque id inter cetera, nisi de re sacra ageretur, cuius zelo comedi nos opus est, risum magis, quam stomachum moveret, quod episcopus refert, binos nimirum archipresbyteros, qui pari passu in supplicationibus stolam gestantes incedunt.... voluisse aliquando eodem tempore orationes post litanias maiores recitare, ac quo elatiori voce alteruter eas caneret, eo se prae altero digniorem aestimari, suique inde cleri praestantiam iuraque vindicari ».

Ad tantas offensiones removendas, iussit episcopus polycastrensis litteris datis die 24 maii 1829 « ut supplicationibus in triduum rogationum solemnibus, per estinguere l'abuso di recitarsi le orazioni in fine delle litanie maggiori da due.... le divisate orazioni vengano recitate da chi dovrà celebrare la messa solenne delle rogazioni nella prima chiesa, e non già da due, come si è usato contro de sacri riti, e come si prattica per tutta la chiesa cattolica. Id anno etiam sequenti de supplicatione die festo S. Marci evangelistae ducenda iterum praecepit episcopus, che cioè le orazioni debbano dirsi dal celebrante. Quod si partes id

peragere detrectassent, iussit litteris diei 21 aprilis 1830, che li due cleri facciano separatamente le loro processioni, nei distretti assegnati per la dottrina cristiana ».

Contra haec episcopi decreta clerus S. Nicolai ad S.C.C. provocavit: attamen proposito dubio: « An et quomodo sustineantur praescriptiones ab episcopo editae litteris diei 24 maii 1829 et 21 aprilis 1830 in casu etc.; die 3 augusti 1833 S. C. distulit resolutionem, et per modum provisionis mandavit, ut servarentur litterae episcopi diei 21 aprilis 1830 ». Nec amplius deinceps haec causa proposita fuit.

Ex hoc S. C. C. rescripto factum est, ut sacrae pompae Rivelli geminatae fuerint. Ante annum 1833, die festo SS. Corporis Domini, una fiebat supplicatio a clero S. Nicolai, eique intererant clerus S. Mariae ac sodalitium Purgatorii. Item die dominica infra octavam eiusdem festi una supplicatio ducebatur a clero S. Mariae, atque ad eam tum clerus S. Nicolai, tum sodalitium Purgatorii accedebant. Post annum 1833, et die illo festo, et die dominico infra eius octavam, binae pompae ductae sunt: atque ab eo anno sodalitium neutri pompae interfuit. Tandem anno 1877, cum exoptarent confratres, pro sua pietate, illarum supplicationum esse participes, cumque notum ipsis esset, neutri clero se esse subiectos, hoc sibi animo destinaverunt, ut singulis annis die festo Corporis Domini per alternas vices interessent, vel supplicationi a clero S. Nicolai ductae, vel supplicationi ductae a clero S. Mariae; idemque vicissim agerent die dominico infra octavam. Ita arbitrati sunt, posse se et suam tueri libertatem, et utriusque cleri offensionem vitare. Eo igitur anno contulerunt se, die sacro SS.mo Corpori Christi, ad pompam cleri S. Nicolai : sequenti autem die dominico ad pompam cleri S. Mariae. Anno autem 1878, die Corporis Domini adfuerunt pompae ductae a clero S. Mariae: cumque dominico die infra octavam conati essent interesse supplicationi a clero S. Nicolai ductae, excepti ab eo non sunt, contendente clero, onus

sodalitio incumbere, omnibus annis, ipso die festo SS.mi Corporis Domini nostri, supplicationem ecclesiae S. Nicolai adire.

Cum huiusmodi cleri S. Nicolai assumptioni acquiescere sodales nequirent, quin pristinam amitterent libertatem, constituerunt, id solemniter decernere, de quo iam inter se convenerant, quodque iam efficere nisi fuerant. Anno igitur 1880, die mai mensis quarto et vicesimo, coetu habito, constituerunt: Sodalitium intererit processioni die Corporis. Domini alternatim in annis, incipiens hoc anno a Paroecia S. Nicolai: die dominico subsequenti paroeciam adibit, quam non adivit die ipso Corporis Domini. Decretum hoc auctoritate sua ratum habuit polycastrensis episcopus eodem anno, iulio mense, die 22.

Cum tamen clerus S. Nicolai nihil propterea concederet aut remitteret, sodalitium ante polycastrensem episcopum in ius eum appellavit, petens, ut iudicialiter agnosceretur, a subiectione utriusque rivellensis cleri se esse liberum atque immunem, utque id, quod de suo ad sacras pompas interventu anno 1880 constituerat, sententiâ iudicis ratum fieret. Hanc sodalium petitionem iudex polycastrensis excepit, data die 12 maii mensis anni 1896 sententia.

Contra hanc sententiam clerus S. Nicolai provocavit ad tribunal metropolitanum. Constitutus fuit dies 28 mensis novembris eiusdem anni 1896, ut de hac causa iudicium ferretur. Sodalitium Purgatorii, cum opportuna quaedam documenta interea comparare sibi nequivisset, aliquam dilationem petiit: cuius petitioni ipsa polycastrensis curia apud iudicem salernitanum accessit adprecatrix. Nihil tamen impetratum est, eoque ipso die iudex curiae archiepiscopalis sententiam tulit: qua revocavit sententiam Curiae Polycastrensis, decernens, sodalitium a Purgatorio teneri adire constanter ecclesiam S. Nicolai pro sacra processione die Corporis Christi. Contra huiusmodi sententiam sodalitium Purgatorii ad S. Sedem provocavit, exposcens ut eadem sententia abrogaretur et irrita fieret.

« ÖncekiDevam »