Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dotis ductu, pia quaedam in honorem sacri Cordis Iesu exercitia devote peragunt. Si gratum acceptumque divino Redemptori pium quodvis accidit obsequium, quod ipsi a suis fidelibus exhibeatur, jucundissimum profecto illud est, quod e iuvenili pectore elicitur. Nec vero sermone assequi possumus quantopere id ipsum iuvenili eidem aetati sit profuturum. Assidua enim divini Cordis contemplatio, et penitior virtutum eius et ineffabilis amoris cognitio nequit fervescentes iuvenum cupiditates non frangere, et virtutis sectandae stimulos non adiiQui pariter coetus iniri ac frequentari poterunt inter adultos, in iis quae, varii generis, Societates catholicae nuncupantur.

cere.

Ceterum piae eiusmodi exercitationes, quas memoravimus, nullimode a Sanctissimo Patre indicuntur; sed omnia Ipse episcoporum prudentiae et sagacitati permittit, in quorum studiosa propensissimaque voluntate plane confidit: illud unice exoptans, ut in populis christianis pietas erga sacratissimum Cor Domini Iesu indesinenter floreat et virescat.

Interim Amplitudini Tuae diuturnam ex animo felicitatem. adprecor.

Amplitudinis Tuae uti Frater addictissimus Romae, ex Secretaria SS. Rituum Congregationis die 21 Iulii, anno 1899.

C. CARD. MAZZELLA S. R. C. Praefectus.

L. S.

DIOMEDES PANICI S. R. C. Secretarius.

ROMANA beatificationis et canonizationis ven. Servae Dei sor. Mariae Aloisiae Maurizi monialis choristae professae et vicariae ven. monasterii Mantellatarum in laniculo de Urbe Ordinis Servorum B. M. Virginis.

Instante Rmo P. Augustino Morini Postulatore Generali Ordinis Servorum Beatae Mariae Virginis, in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis Rotalibus subsignata die ad Vaticanum habitis coram Emo et Rmo Dño Cardinali Lucido Maria Parocchi Episcopo Portuensi et S. Rufinae atque huius Causae Ponente sequens dubium discutiendum propositum fuit: «An sententia lata ab Emo ac Rmo Dño Cardinali

in Urbe Vicario super cultu Ven. Servae Dei Sor. Mariae Aloisiae Maurizi numquam exhibito, seu super paritione Decretis sa. me. Urbani Papae VIII, sit confirmanda in casu et ad effectum de quo agitur? » Et Sacra eadem Congregatio omnibus accurato examine perpensis, auditoque voce et scripto R. P. D. Ioanne Baptista Lugari S. Fidei Promotore, rescribendum censuit Affirmative seu confirmandam esse sententiam. Die 6 Iunii 1899.

Facta postmodum de his Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatione, Sanctitas Sua Rescriptum Sacrae eiusdem Congregationis ratum habuit et approbavit, die duodecima eiusdem mensis et anni.

L.S.

C. CARD. MAZZELLA, S. R. C. Praef.

DIOMEDES PANICI S. R. C. Secret.

BRIXIEN. beatificationis seu canonizationis ven. Servi Dei Alexandri Luzzago patricii brixiensis.

SUPER DUBIO

An constet de virtutibus Theologalibus Fide, Spe et Caritate in Deum ac Proximum, nec non de Cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine earumque adnexis in gradu heroico in casu, et ad effectum de quo agitur?

Praeclara sanctitatis exempla tam multa spectare licet in iis qui aut sacris ministeriis rite fuerunt consecrati, aut votis religiosis obstricti, ut iam minus habeant admirationis; multis etiam inter rudiores opinionem iniiciant, non posse virtutis fastigium attingere nisi qui aut sacerdotio aucti fuerint, aut ab hominum coetu religionis causa sese omnino removerint. Quod quidem quam alienum a veritate sit haud paucorum docet praecellens virtus qui nihil officio aut habitu discrepantes a ceteris, humanis etiam saepe negotiis impliciti communem vitae viam retinuerunt. Horum pietas et probata in omni genere virtus, mirum quantum prodest erudiendis quamplurimis 'quo meliores cives utilioresque et privatis rebus et publicis fiant; quippe

in iisdem omnis conditionis homines habent unde sumant quasi magis domestica documenta vitae sancte degendae.

Inter huiusmodi viros optimo iure adscribendus est Ven. Alexander Luzzago patricius Brixiensis ortus mense octobri anno 1551 ex ea gente quae ad animi nobilitatem non minus quam generis semper effloruit. Ceterum hic sua potius quam maiorum virtute studuit esse clarissimus.

Itaque adolescentiam summo candore cum senili prudentia coniuncto transegit in studio litterarum; deinde Brixiae, Mediolani, Patavii philosophiae ac theologiae adeo strenuam operam dedit, ut de altera biduo disputaverit publice, in altera fuerit doctor renuntiatus. Ex qua subtiliori de Deo notitia ad arduos et praeclaros exarsit impetus suae primum, deinde ceterorum curandae salutis. Igitur assiduae meditationi ita se applicuit nihil ut aliud agitare videretur quam Deum, Christi praesertim cruciatibus ac morte materiem sufficientibus. Qua ex contemplatione illud potissimum est consequutus, ut in mundo degens mundum tamen calcaret; opibus instructissimus, sibi ac corpori suo atrox bellum indiceret. Nam et carnem ieiunio castigavit, sumpto semel in die tenuissimo cibo, extenuavit vigiliis, ciliciis flagris edomuit. Qua vivendi disciplina nil mirum si rebelles cupiditates incredibili animi robore vel a teneris coercuit; tantus amator castitatis ut optabiles propositas nuptias constanter reiecerit; quin etiam perpetuam virginitatem Deo voverit, cui voto et illud adiunxit religiosae vitae in Societate Iesu degendae, ubi primum potuisset. Quod autem voti compos factus non fuerit id aequo animo tulit; nec tamen nullas in se partes desiderari passus est religiosi viri. Interim vero haud minore studio senem parentem domi coluit. Nam quinquagenarius vir ne obulum quidem aut habuit patre inscio, aut distribuit invito; idem nunquam non ex urbe modo, sed ne domo quidem extulit pedem nisi de venia parentis. Cuius ne deesset voluntati ad S. Caroli Borromei reliquias venerandas cum eodem patre Mediolanum profectus est, quamvis febris aestu iactatus; qua ex peregrinatione aucta vi morbi sequuta mors est; ita ut hoc ipso usque ad mortem factus fuerit obediens.

Verum qui in sua quaerenda salute tam diligentem operam collocavit, idem alienae procurandae omni studio adlaboravit. Quidquid enim excogitari potest quod ad propellenda damna conferat, aut ad accersenda bona mortalibus, id conquisivit et

complexus est, nulli nec sumptui nec labori parcens; cibi enim ac somni saepissime oblitus. Xenodochium Brixiae nullum fuit in qua caritatis suae vestigia non reliquerit; non carcer, non pauperum tuguria. Christianae doctrinae gymnasia aut amplificavit ille aut constituit. Adolescentium sodalitia excitavit; honestarum puellarum pudicitiae sua pecunia saepe consuluit; perditae famae mulieres ad bonam frugem revocandas curavit. De fidei mysteriis docte et pie orationes privatas habuit, sive domi sive in piorum hominum sodalitiis. Brixiensium intestinal odia, quibus sedandis frustra primores civitatis adlaboraverant, ipse restinxit. Amicos quos Christo acquisiverat per epistolas quotidie admonebat, noctu in ea re totus, continuatis vigiliis. Sacerdotibus ipsis in sacro mysterio iuvandis prospexit quum verbo et scriptis, tum institutis coetibus. Huiusmodi denique actuosae vitae fructum nemo non sensit, adeo ut aptari huic homini posse videantur quae regius psaltes de sole cecinit: non est qui se abscondat a calore eius.

Tam optime de Religione ac de patria meritum virum, quem ne a suis lateribus discederet vix permittebant rectores urbis et sacrorum antistites, mors immatura praeripuit. Annum enim agens 51 Mediolani post triduum orando exactum ad S. Caroli corpus, quo usus fuerat vitae duce ac magistro, placidissime efflavit animam nonis maiis anni 1602.

Sacrum corpus Brixiam translatum non ad sepulturam, sed ad triumphum, omnibus ordinibus ac civitate universa prosequentibus sanctissimam exequiarum celebritatem. Eius fama. virtutis, prodigiis etiam confirmata etsi postulabat ut maturius heroicarum virtutum honores tanto viro decernerentur, divino tamen consilio factum videtur, ut res ad nostra haec tempora differretur. Nunc enim Italis quamplurimis piam peregrinationem ad Urbem suscipientibus videtur hoc esse persuasum, fore ut ex honoribus ab Ecclesia decernendis nobilissimo viro, quo auctore plures civium sodalitates ad pietatis opera et christianam rem iuvandam ortum dederunt, non exiguum capiant incrementum aliae, quae his nostris temporibus eodem proposito habentur consociationes; quo nil optatius, nil profecto iucundius accidere potest.

Eius Canonizationis caussa iamdiu apud Sacrorum Rituum Congregationem incepta, omnibusque iam ad iuris normam rite exactis, in heroicarum virtutum examen triplici disceptatione

peractum est. Nimirum prima in antepraeparatorio coetu penes Rmum Cardinalem Lucidum Mariam Parocchi Causae Relatorem advocato pridie calendas septembres anno 1897; altera in conventu praeparatorio in Apostolicis Vaticanis Aedibus indicto anno 1898 decimoquarto calendas sextiles; tertia demum in generali Congregatione ibidem penes Sanctissimum Dominum Nostrum Leonem Papam XIII habita, hoc volvente anno, tertio calendas iunias, in qua Rmus Cardinalis Lucidus Maria Parocchi dubium ad discutiendum proposuit: An constet de Virtutibus Theologalibus Fide, Spe et Caritate in Deum et Proximum, nec non de Cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine earumque adnexis Ven. Servi Dei Alexandri Luzzago, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur? Rmi Cardinales ceterique Patres Consultores suffragium singuli protulere. Beatissimus vero Pater quamvis de illorum sententiis fuerit gratulatus confideretque et illos decretorio iudicio Suo, divini luminis suffragante praesidio, quamprimum gratulaturos, tamen non illico mentem suam aperire censuit.

Hodierno autem die, Dominica VI. post Pentecosten, solemnibus in honorem Visitationis Deiparae Virginis consecrato, divinae maiestati Hostia devotissime immolata, arcessi voluit Rmos Cardinales Camillum Mazzella, Episcopum Praenestinum S. R. C. Praefectum et Lucidum Mariam Parocchi Episcopum Portuen. et S. Rufinae, una cum R. P. Ioanne Baptista Lugari, Sanctae Fidei Promotore meque insimul infrascripto Secretario: iisque adstantibus solemniter declaravit: Ita constare de Virtutibus Theologalibus Fide, Spe et Caritate in Deum et Proximum, nec non de Cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine earumque adneris Ven. Servi Dei Alexandri Luzzago, in gradu heroico in casu, et ad effectum de quo agitur, ut ad ulteriora procedi possit, nempe ad trium miraculorum disceptationem.

Hoc autem Decretum in vulgus edi et in acta S. R. C. referri mandavit sexto nonas Iulias anno 1899.

L. X S.

C. CARD. MAZZELLA S. R. C. Praef.

DIOMEDES PANICI S. R. C. Secr.

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »