Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ANDRIEN.

IURIUM

Die 28 Ianuarii 1899.

Sess. 24 c. 12. De reform. COMPENDIUM FACTI. In dioecesi Andrien. Ecclesia Collegiata S. Nicolao dicata, plures in suo Collegio amplectens sacerdotes, at incerto numero adscriptos, vetustate et opibus praestans, pene ad interitum sub nostra aetate redacta fuit; quippe eius bona a Fisco direpta sunt an. 1867. At e direptione canonicis et Ecclesiae, rerum necessitate, aliqua bona fuerunt reliqua, nimirum reditus assignati, pensionis titulo, canonicis tunc temporis Ecclesiae adscriptis, quousque viverent; et fundi attributi parocho in legitimam mercedem muneris parochialis.

In communi discrimine parocho contigit, ut quum solus naufragio esset superstes, maiorem nactus sit bonorum portionem, quam antea habebat. Inde quaestio enata est inter confratres, utrum fas esset parocho meliori uti fortuna, arbitrio et imperio Fisci seu furis bonorum Collegii. Haec S. Congregatio quaestioni satisfecit reponens – die 18 Decemb. 1884 - S. C. C. mandavit, prouti per praesentes mandat, donec aliter non decernatur, portionem canonicalem praepositi parochi in communem massam immitti, ita tamen ut ex ipsamet massa parocho persolvatur annua portio haud minor ea quantitate quam ante bonorum direptionem percipiebat.

Novae difficultatis ratio habita est ex more aggregandi novos canonicos, qui cum a gubernio nihil recepissent sive praebendae sive pensionis titulo, sibi aliquos reditus vindicabant ex bonis e parochiali beneficio in communem massam attributis, iuxta decretum antea allatum; sed quaerebant an canonici a gubernio pensionem recipientes, eamdem partem ex communi massa percipere deberent, quam ipsi sumebant.

nov

Rem ut componeret S. C. C. haec iussit die 8 Maii 1880: « Sacra Congregatio Eminentissimorum S. R. E. Cardinalium Conc. Trid. interpretum, mature perpensis deductionibus hinc inde exhibitis a canonicis tum antiquioribus, tum recentioribus Collegiatae S. Nicolai, super controversia divisionis redituum excedentium quotam parochialem parocho debitam: attentisque litteris pluries datis hac super re ab Amplitudine Tua, censuit rescribendum : - Portionem redituum missarum legatis gravatam dividendam esse aequis partibus inter omnes canonicos, cum respectivo missarum onere: ex reliqua vero redituum parte, conficiendam primum esse massam distributionum una cum portionibus quae in eamdem, distributionum causa, immittuntur a canonicis qui direptioni bonorum praesistebant, imposito canonicis recentioribus onere missarum conventualium et votivarum in proportione ab Episcopo determinanda. Massa autem distributionum confecta, si quid supererit, aeque dividendum esse inter omnes canonicos, ac singulis tribuendum ratione et loco praebendae ».

Quo ex decreto factum est, duas constitutas fuisse massas, alteram missarum; alteram distributionum seu massam choralem. — Quoad rationem vero constituendi has massas, S.C. C. decreto diei 5 Martii 1887 annuit, ut reditus excedentes congruam parochialem dividerentur in quinque partes, quarum tres assignarentur in massam choralem; reliquae duae in massam missarum, pro pluribus, celebrandarum, constituto stipendio 5 libellarum pro singulis missis.

Quia vero massae chorali omnes et singuli canonici aequis portionibus participare debebant, nempe tum ii a gubernio recogniti, tum ceteri nullam habentes recognitionem, statutum fuit ut canonici antiquiores a gubernio recogniti seu pensionati, in massam choralem eam partem suorum redituum conferrent aequalem portioni, quam ex reditibus praebendam parochialem excedentibus, alii canonici recentiores seu non pensionati censebantur in eamdem massam conferre. Fingebatur enim hi reditus, parocho non compe

tentes, pertinere canonicis non pensionatis et singulis attribui pro parte lib. 206, quae destinabantur in massam choralem. Hisce reditibus hac mensura et hoc iure assignatis, cautum fuit decreto diei 8 Maii 1880 ut, si aliqui adhuc reliqui essent reditus, hos aeque dividendos esse inter omnes canonicos et singulos, (seu pensionatos et non pensionatos), ratione et loco praebendae.

Capitulares quum hac ratione res suas composuissent, ne in futurum conditio canonicorum in peius verteretur si alii et numero plures cooptarentur canonici, praeter vires massae choralis, expostularunt ut decem tantum canonici et nunc et in futurum de hac massa essent participaturi; et S. C. C. sub die 14 Martii 1890 rescribere censuit: « Rem poni ad Episcopi prudens arbitrium cum omnibus facultatibus necessariis atque opportunis, statuendi ac decernendi quidquid magis in Domino expedire iudicaverit ».

Episcopus, vi huius rescripti, die 14 Mai 1890 decrevit: « eisdem Apostolicis facultatibus utentes, statuimus ut... decem tantum canonici pensionem a raptore gubernio non trahentes participent de massa chorali, ut supra dictum est, composita ex reditu superante portionem praepositi parochi, salva manente divisione missarum stipendiorum, quae ad formam fiat novissimi rescripti S. Congr. Concilii sub die 5 Martii 1887; idque valeat praesentibus rerum conditionibus provenientibus ex bonorum Capituli direptione perdurantibus ».

Sub initio anni 1892, sacerdos Michael Cannone S. C.C. audivit eamque exoravit, ut facultas ei tribueretur ingrediendi Capitulum S. Nịcolai. Tunc S. C. C. Ordinario remisit preces pro informatione et voto, auditoque Capitulo, quod die 6 Februarii 1892 ita respondit: « Sese oppositionem haud facere, dummodo noviter investitus fruatur tantum missarum massa, minime massa choralium distributionum. Re enim vera dictus sacerdos aliique tres conditionem excipere non recusarunt ».

Nihilominus hodie quinque canonici, qui sub hac lege

adscripti massae choralis fructus non lucrantur quaestionem movent impetentes, ratione potissimum aequitatis, Episcopi decretum diei 14 Maii 1890 et hinc haec dubia rogata fuerunt: I. An et quomodo quinque canonici ad participationem massae choralis aclmittendi sint in casu ; et quatenus affirmative, II. An et quomodo providendum sit pro praeterito quoad participationes a quinque canonicis amissas in casu. Dein aliam movent questionem, cui adversarii canonici non secus ac alteri petitioni contradicunt et quaestio hoc dubio continetur: III. An quinque canonici admittendi sint ad celebrationem missarum conventualium, congruo attributo stipendio in casu.

Disceptatio Synoptica

DEFENSIO CANONICORUM. Horum advocatus censet causam iam dictam fuisse, si recolatur conditio cui se subiecerunt adversarii in canonicatu capessendo, nimirum: ut decem tantum canonici pensionem a raptore gubernio non trahentes participent de massa chorali.

Quare advocatus invocat iuris notissimas regulas, nempe: « Quod semel placuit, amplius displicere non potest »; et, « Nemo potest mutare consilium suum in alterius iniuriam »; et celebrem sententiam cap. 1. De pactis: « Pax servetur, pacta custodiantur ».

Dein perpenditur Instructio S. C. C. an. 1876 edita et ad Episcopos missa, in qua, inter alia proposita ac resoluta dubia, haec habentur: II. An et quomodo idem (qui literas collationis Episcopales vel Apostolicas nacti sunt pro aliquo canonicatu vel beneficio Ecclesiae cathedralis ultra numerum a civili lege praetensum) frui debeant voce activa et passica! — Resp. Affirmative, non tamen ubi agatur de administratione bonorum. III. An et quomodo iidem participare debeant de reditibus massae communis universis, seu potius de reditibus tantummodo, qui a Statutis capitularibus, vel, a Fisco assignati sunt pro distributionibus, sive

quotidianis, sive inter praesentes? — Resp. « Negative ad primam partem, Affirmative ad secundam ».

V. An et quomodo qui post praetensam suppressionem capitulo collegiato vel clero receptitiis per literas Episcopales vel Apostolicas cooptantur, participare debeant de reditibus, qui vitalis pensionis titulo singulis praesentibus capitularibus vel participantibus a Fisco persolvuntur? — Resp. « Generaliter loquendo negative, inspiciendos casus particulares ».

In casu autem, pergit orator, non habentur reditus, qui vel a Statutis capitularibus vel a Fisco assignati sint pro distributionibus, sive quotidianis, sive inter praesentes, eo quod ipse Fiscus bona Capituli sibi usurpavit, sed nihil aliud superest nisi illa tenuis massa communis, composita ex reditu excedente portionem praepositi parochi. Quapropter optimo iure, ad tramitem dictae Instructionis, cautum fuit in praedicto Episcopi decreto, quatenus decem tantum canonici, qui iam beneficium obtinebant, participarent de praefata chorali massa.

Dein contendit patronus, S. C. C. in causa Tropeen. an. 1883 sententiam dedisse omnino conformem intentioni suorum clientum; agebatur enim de casu haud dissimili ab hodierna quaestione. Siquidem Capitulum Ecclesiae Tropeanae 24 canonicis constabat, qui praeter separatas ac distinctas praebendas massa communi distributionum fruebantur, quae in beneficium illorum canonicorum cederet, qui diligentius choro inservirent. At infaustis hisce temporibus civile gubernium ad duodenarium numerum eos reduxit, sarcta tamen ac tecta servata communi massa distributionum, etsi conversionis legi subiecta. — Tunc Rñus Episcopus Coadiutor Tropeen. binos canonicatus aere suo fundare duxit, annuente Capitulo adiecta clausula « salvis iuribus et emolumentis, ed ogni altra ragione di spettanza del Rño Capitolo ». Harum autem praebendarum dictus Episcopus unam sacerdoti Gregorio Ruffa, alteram vero sacerdoti Antonio Tocco conferre voluit. — Immissi itaque in eorum ca

« ÖncekiDevam »