Sayfadaki görseller
PDF
ePub

adscripti participarent. Sed hoc propositum non placuit Sacerdotibus pensione donatis ex clero receptitio Ecclesiae S. Nicolao Barensi dicatae, dioecesis Policastrensis; siquidem, expetentibus hanc bonorum communionem Sacerdotibus. post fisci surreptionem adscriptis, illi abscisse restiterunt, aientes sibi a Gubernio concedi redituum portionem, ad quam ius certum iam habebant quaesitum; istamque aliis cedere nullo iure cogi. Haec controversia statim ad Episcopum delata est, qui sub initio visus est favere intentioni Sacerdotum pensionem non obtinentium, sed quaestionem resolvere distulit, quam denique exeunte a. 1897 die 28 Ianuarii expedivit per decretum, praeviis animadversionibus, quae sequuntur: 1°. Etsi pensiones ad vitam statutae pro sacerdotibus Ecclesiae addictis, tempore quo suppressionis leges latae fuerunt, repraesentent antiquos ecclesiasticos redditus, pensionarii maiore fruuntur iure ad integram pensionem ob possessionem, qua gaudebant tempore suppressionis: nam in pari causa et delicto melior est conditio possidentis. 2o. Appellantes, quamvis pernoscerent bona Ecclesiae iam dirempta esse, tamen ad clerum adscribi satagerunt, dum alii iam fruebantur assignata sibi pensione, qua frui apprime valent ex eo: qui prior in tempore, potior est in iure. 3°. Etsi civilis potestas immutare nequeat Ecclesiarum indolem, tamen si adiuncta temporum et locorum notabiliter diversa facta fuerint, etiam cleri statuta modificanda sunt: ceu exemplum dedit S. C. Concilii in Causa A. die 19 Septembris 1885. 4°. Pensio etsi exigua, tamen naturam alimoniae induit, et ridiculum fieret si divisioni et subdivisioni subiiceretur ob pensionariorum obitum, et ingressum aliorum presbyterorum. 5o. Sacra C. C. his aliisque freta animadversionibus aliisque iustis causis in decreto generali diei 22 Februarii 1876, dubio - An et quomodo qui post praetensam suppressionem capitulo collegiatae vel clero receptitiae per litteras episcopales cooptantur participare debeant de reditibus qui vitalitiae pensionis titulo singulis praeexistentibus capitularibus vel participantibus a fisco persolvuntur? rispose: Generaliter

loquendo negative. 6°. Sacerdotes non participantes, etsi non adigantur alios coadiuvare in functionibus quae inhaerent pensionibus iisdem, tamen adesse debent functionibus ritus ob Ecclesiae splendorem, neque ullam facere possunt functionem seorsim ab aliis.

Hinc Ordinarius praemissis hisce omnibus, reiecit petitionem presbyterorum, pensione carentium in Ecclesia Lauriae.

Huic decreto nonnulli acquieverunt ex contradictoribus; alii refragati sunt instituentes apud S. C. C. appellationis iudicium, ad impetrandam decreti Episcopalis rescissionem; sub hac enim rogandi formula hodie proponitur causa, nempe « An decretum Episcopi sit confirmandum vel infirmandum

in casu ».

Disceptatio Synoptica.

IURA PENSIONARIORUM. Sacerdotes pensionati per suum procuratorem, notant leges eversivas voluisse ecclesias receptitias omnino evertere et e medio tollere. In hac tamen iniquitate, ait procurator, hoc unum aequum sibi lator legis proposuit, ut noluerit illis, quos in possessione fructuum ecclesiarum receptitiarum invenit, inferri detrimentum. Eis propterea annuum reditum, qui, quos amittebant, aequaret fructus, constituit. Ne tamen eorum sors melior fieret, addidit conditionem, « purchè continuino ad adempiere gli obblighi annessi a quegli enti ». De clericis, qui, post illud tempus, in receptitias ecclesias recepturi forent, nulla mentio. Imo de eis ne cogitasse quidem legislator dicendus est. Nam, si voluit receptitias ecclesias tolli, voluit etiam, ne quis in posterum in eas ascriberetur. Si igitur legem consideremus, nullum profecto ius in pensiones iis sacerdotibus competit, qui, post pessumdatas a potestate laicali ecclesias receptitias, in eas supervenerunt.

Equidem ultro concedit orator, hanc legem esse iniustam et nullum ius condere, sed ait, in nostra potestate non esse legem abrogare, vel eius iniquitati occurrere. Pensiones, quas solvit fiscus, si dividantur, paucos post annos, veteribus

sacerdotibus omnibus vita functis, nulla amplius extabit pensio, quae dividatur ac subdividatur. Interim illos, iam senio atque infirma valetudine confectos, necessariis vitae auxiliis destituentur.

Hac de causa factum esse arbitratur, quod S. C. C., etsi ab initio, post ecclesiarum receptitiarum abolitionem, per editas instructiones edixerit, pensiones esse in communem massam conferendas; simul tamen in iisdem instructionibus. facultatem tribuerit episcopis, qua vetarent, ullum in iis ecclesiis clericum in posterum recipi posse. Nec ita multo post, reclamantibus sacerdotibus, quibus a fisco pensiones solvebantur, eadem Congregatio pluries rescripsit, eos non esse inquietandos. Tandem die 22 Februarii anni 1876 edidit decretum generale: Ad dirimendas, in quo dubio: An et quomodo qui post praetensam suppressionem capitulo collegiatae vel clero receptitiae per litteras episcopales cooptantur, participare debeant de reditibus, qui vitalitiae pensionis titulo singulis praeexistentibus capitularibus rel participantibus a fisco persolvuntur; respondit: Generaliter loquendo,

negative.

Deinde advertit patronus, quod ex cleris receptitiis: non pauci, post eversionis legem, pensiones cum novis advenientibus clericis communicaverunt; aliqui et ipsi quidem communicaverunt, hac tamen lege, ne qui clerici praeterea in clerum cooptarentur; reliqui communicare pensiones omnino detrectaverunt; hi sunt, praeter clerum S. Nicolai in oppido Lauria Superiore, de quo agimus, clerus S. Iacobi Lauriae Inferioris, et cleri oppidorum quae vulgo appellantur Lagonegro et Rivello. Nulla autem adest ratio, praesertim post editum decretum generale 1 dirimendas, cur et hi cogantur id agere, quod ceteri dioeceseos cleri fecerunt. Nec ea ratio in hoc inveniri potest, quod cleri dioeceseos policastrensis sint innumerati. Decretum enim Ad dirimendas inter numeratos et innumeratos cleros non distinguit: ac propterea utrisque est aptandum.

Praeterea refert quod unus et triginta anni exacti sunt,

ex quo eversionis lex lata est: ex sacerdotibus, quibus tum tributae a fisco pensiones, quique quatuor et quadraginta fuerunt, novem tantum supersunt: reliquos commune fatum sustulit; sacerdotes, quibus nullae pensiones a fisco solvuntur, ad quatuordecim numerantur et illorum numerus, ita natura ferente, quotidie minuitur: numerus horum quotidie augetur. Si pensiones communicentur, magnum illis, qui tot annos eas possederunt, eisque nunc potissimum, ad senectutem sublevandam, egent, afferetur iactura: his iunioribus validioribusque parva ac parvi temporis utilitas. Item advertit advocatus his sacerdotibus, qui pensionibus non fruuntur, quodvis laborum suorum emolumentum omnino non deficere. Sunt enim quidam reditus qui rapacitati fisci subduci potuerunt: hi inter omnes sacerdotes ecclesiae addictos aequis partibus dividuntur. Insuper, quod maioris est momenti, fines paroeciae Lauriae late patent, nec tenues proventus adventicii ex ea percipiuntur, quorum, ut par est, etiam sacerdotes, qui pensionibus carent, in partem vocantur: ita ut hi dici nequeant necessariis ad vitam sustentandam subsidiis esse destituti.

De oneribus propriis autem quae a pensionatis feruntur nullum ferri a non pensionatis; quod confirmatur per authenticum testimonium Provicarii generalis curiae polycastrensis, diei 31 martii anni 1898.

Sed adversarii in medium afferunt deliberationem quamdam, in quam convenit cierus lauriensis in coetu habito die 19 decembris anni 1872. Huic conventui, pergit orator, aliquot tantum, non omnes participantes sacerdotes interfuerunt: nam ex ipsa deliberatione habemus, habitum conventum fuisse, « presenti il rev. Arciprete, Cantore Vitarella e Vicario foraneo Alagia e numero competente di sacerdoti partecipanti ». Ex iis autem, qui interfuerunt, duo tantum, nimirum sacerdos Crescentius Marotta, atque abbas Mathias Forestieri, adhuc superstites sunt: etenim reliqui omnes, qui nunc petunt, ut integrae sibi pensiones a vobis serventur, conventui non adfuerunt.

At, iuxta patronum, in eo conventu non de pensionibus cum sacerdotibus post eversionem in clerum exceptis participandis actum est, sed de re prorsus diversa. Nam in eam spem, narrat advocatus, venerant sacerdotes ecclesiae lauriensi sancti Nicolai addicti, fore ut in universali bonorum illius ecclesiae sectione, incolumis praestari posset aliqua eorum pars, quae ad persolvendam pecuniam aliis debitam, sumptusque cultus tolerandos in perpetuum inserviret. Igitur decreverunt a fisco peti, ut haec pars bonorum a reliquis bonis, quae publicanda erant, separaretur. Quoniam vero, receptitio clero a lege subverso, unus archipresbyter, qui animarum curam gereret, erat superfuturus; ne hic unus hunc reditum administraret, et libito suo erogaret, decreverunt in altera parte deliberationis, eumdem reditum ab omnibus sacerdotibus participantibus aut per ipsos, aut per electum ab iisdem procuratorem esse administrandum.

Iam vero in hoc constituto urget orator, nec unum verbum deprehenditur, quod ad pensiones earumque communicationem possit referri. Imo omnia conspirare videntur ad declarandum, haec constituentes, nedum de pensionibus nihil omnino statuisse, sed de illis ne cogitasse quidem. Aiunt enim: innanzi che scorressero i fatali..... sia compilata e presentata analoga domanda. Igitur de reditu agitur, quem reservare vel non in potestate esse fisci arbitrabantur, quique ante confectionem dispositionis publicati patrimonii esset utiliter petendus: quae quidem pensionibus singulis sacerdotibus persolvendis nequeunt aptari. Pensiones enim ab ipsa lege constituuntur, nec in facultate fisci est, concedere eas, vel refutare, nec ius ad eas amittitur, nisi ante compositum patrimonium petantur.

[ocr errors]

Subdunt deliberantes, petitionem, de qua consulunt, faciendam esse per la deduzione delle passività e per l'assegno speciale alle spese di culto, ac paulo post aiunt: il succennato assegno per le spese di culto o di passività qualunque. Haec verba ad pensiones referri plane non possunt, instat patronus: quae, non ad solvendum aes alienum, nec ad sus

« ÖncekiDevam »