Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tinendas expensas cultus, a legislatore tributae sunt, sed ad sacerdotum participantium alimoniam. Si enim ipse per eas cultui consulere voluisset, easdem perpetuas constituisset, prout egit in capitulis ecclesiarum cathedralium: quorum quidem bona fisco addicta sunt: ea tamen lege, ut duodecim canonicis et sex mansionariis praebendae in perpetuum persolvendae essent.

Subiiciunt illi: in qualsiasi modo venisse intestato. Neque haec verba, iuxta oratorem, possunt pensionibus accommodari de his enim incerta res esse non potest, quibus singulorum participantium nomen imponitur. Si igitur ea de re consulentes ambigebant, perspicuum est, eos de alia re, non de pensionibus, consuluisse.

[ocr errors]

Sed agebatur de tali reditu, qui efformandus esset ex quadam parte fructuum publicati patrimonii, ad sustinendas expensas non de pensionibus res erat quae, lege ita iubente, efficiendae erant ex integris antiquis fructibus, expensis tantum deductis.

Demum advertit patronus, suorum clientum rationem agendi repellere penitus interpretationem quam actui vellent dare adversarii; quia illi semper detrectarunt, pensiones in communem massam conferre et restiterunt etiam hortatis hodierni Episcopi, qui omnimode sub anno 1873 ad hoc illos inducere satagebat.

Curia policastrensis, per suam sententiam, distinguit ea sacra, quae in templo S. Nicolai per pia christifidelium legata instituta sunt; ab iis sacris, quae in omnibus ecclesiis, quibus aliquis clerus addictus sit, confici consueverunt; ad quae in lauriensi templo instituenda nulla privatorum fidelium intervenire debuit voluntas, nulla donatio, nullum testamentum: illis sacris onerat eos tantum sacerdotes quibus a fisco pensiones sunt attributae: horum sacrorum iubet omnes sacerdotes, qui ei ecclesiae adscripti sunt, participare; si sententia policastrensis servetur, prima quidem sacra, cessantibus pensionibus, cessabunt: altera tamen in perpetuum manebunt; si sententia rescindatur, paucos post

annos nulla omnino sacra in templo lauriensi conficientur, concludit advocatus.

IURA NON PENSIONATORUM. Ex adverso Sacerdotes qui pensionibus non fruuntur advertunt, Episcopi decretum editum fuisse partibus inauditis, imo contra intentionem partium quae ipsum Episcopum, quasi arbitrum quaestionis, invocaverant.

Meritum causae quod attinet notant, regulam iuris citatam ab Episcopo favore contradictorum, nempe in pari causa melior est conditio possidentis, ad rem non facere, quia isti nunquam habuerunt pacificam possessionem, quam obtinuerunt non solum contra voluntatem iuris, sed etiam adversus expressam intentionem aliorum Sacerdotum confratrum. Revera illorum rationem agendi improbavit ipse Episcopus litteris diei 13 Oct. 1875 datis Sac. Iosepho Calcagno, qui saepius comparticipationem horum redituum expostulaverat.

Revera pluries ita rescripsit S. C. C. ut plenissime videatur confirmasse priorem Episcopi opinionem et hodiernam appellantium intentionem.

Nam adverti debet pluries S. C. C. examinasse huiusmodi quaestionem, et sub pluribus speciebus, sed semper idem fuisse firmatum principium, nempe fisci direptiones non iura, sed facta nempe furta constituere, minime idonea ad mutandam iuridicam rerum constitutionem. Quamobrem notabiliter possunt a Fisco extenuari reditus et pene ad internecionem redigi, sed eorumdem destinationem mutare Fiscus non valet. Inde enata est constans et clara S. C. C. iurisprudentia; siquidem ad dictam regulam exactae fuerunt sententiae definitivae, veluti in Theanen. Adiudicationis redituum diei 8 Iun. 1880; in Parmen. Distributionum diei 26 Iunii 1886, nec non in Cuneen. Adiudicationis redituum diei 30 Maii 1892 et in Aquipendien. Adiudicationis redituum diei 24 Ian. 1894. Ut alteram referam resolutionem, in Theanen. haec facti species. Redactis 26 canonicatibus quibus coalescebat illud capitulum ad 12 et insuper subie

ctis superstitibus bonis taxae 30% pro quolibet centeno quum postea proventuum huius taxae partialis facta fuerit restitutio, ea tamen ratione ut pauperiores praebendae augerentur exorta est quaestio inter octo canonicos pauperiores approbantes et ratam habentes redituum distributionem a Fisco factam et alios quatuor eamdem divisionem improbantes, quique subvertentem praebendarum legitimam rationem. Quaestio fuit proposita S. C. Congregationi hisce dubiis I. An restitutio illius sortis, quam gubernium iampridem detraxerat ob tributum 30°/。 cedere debeat in favorem omnium capitularium an potius octo tantummodo in casu. II. An fructus eiusdem sortis ab anno 1873 ad a. 1886 cumulati, quos gubernium nuper restituit, dividendi sint inter omnes, an potius octo tantummodo in casu; et responsum prodiit : Ad I. Affirmative ad primam partem; negative ad secundam; ad II. Affirmative ad 1am. partem pro rata unicuique debita, negative ad 2am. In Parmen. in consimili casu S. C. C. canonicis concessit servare novam redituum distributionem a Fisco inductam, at tantummodo Pro gratia facto verbo cum SSmo». In Cuneen. proposito dubio: « An et quomodo summa a Fisco assignata pro partiali redintegratione canonicatuum Chisolfi e della Chiesa sit dividenda inter praebendam eorumdem canonicatuum et communem distributionum massam. S. C. C. reposuit: «Affirmative pro rata damnorum, tum praebendae, tum massae et amplius ».

Praeterea appellantes ut se abstergant a quacumque nota negligentiae in persolvendis sacris functionibus adducunt Archipresbyterum attestantem sub die 30 Novemb. 1897 : < che i Sacerdoti di questa Chiesa i quali non godono delle pensioni governative hanno sempre con edificazione assistito come assistono tuttavia alle funzioni di rito, come le Processioni del Corpus Domini, Rogazioni ecc. ».

Et hac ratione etiam Sacerdotes non pensionati lucrantur perpaucos reditus massae communis, quae superfuerunt. Quia vero ipsi non amplius persolvunt functiones pro

prias cleri receptiti, quas exclusive obeunt Sacerdotes a Gubernio pensionati, advertunt inde in ipso sinu Ecclesiae receptitiae, turpem enatam fuisse divisionem, nempe in duos cleros, quam divisionem contrariam iuri communi, et constitutionibus huius Ecclesiae eo magis, aiunt, damnandam esse quia a Gubernio usurpatore originem habuit, quam proinde nullo pacto Episcopus ratam habere poterat.

Aiunt enim responsionem S. C. C. ab Episcopo invocatam, uti fundamentale ius in sua sententia editam fuisse pro Ecclesiis receptitiis innumeratis, quae veras praebendas habent, et hinc istam non respicere Ecclesias non innumeratas, quae nullas habent praebendas.

Demum confugiunt appellantes ad rationem sibi omnino peculiarem, scilicet ad transactionem initam die 19 Decembris 1872, cuius textum iam retulimus. Huius conventionis intentio, si appellantes audis, est supremae perspicuitatis, siquidem deductae fuerunt in pactum quaecumque obventiones a Fisco derivantes. Iamvero quum caveatur expresse, in posterum communes fore omnes proventus, non secus ac primitus erant reditus unde desumuntur, patet mentem fuisse transigentium, sarctam tectam conservare indolem Ecclesiae, quae bona omnia habebat communia, cuius reditus singuli adscripti in clerum, aequis partibus, participabant, aiunt appellantes.

Quoad iurisprudentiam S. C. C. a nobis adductam, ut probabili argumento explicaremus intentionem appellantium, advertere praestat relatas decisiones se referre ad capitula et collegiatas Ecclesias quae certas habent praebendas legitime institutas, quarum titulus perseverat et ius, deperditis vel diremptis reditibus earum dotem constituentibus. Quamobrem clerici titulares praebendarum, etsi deficiant omnes reditus a Fisco surrepti, nihilominus integrum servant ius ad eosdem percipiendos eadem mensura et quantitate qua antea fruebantur.

Ex adverso ad Ecclesias receptitias potissimum non numeratas, in regionibus veteris regni Neapolitani constitutas

spectat Breve « Impensa Pii VII iubens reduci vel determinari participantium numerum ne aliter singulae portiones illusoriae fierent. - Siquidem in istis Ecclesiis non habentur totidem beneficia seu praebendae quot sunt participantes, sed habetur massa communis, in Ecclesiis receptitiis NUMERATIS Constituenda clericis ad certum numerum adscribendis, in Ecclesiis vero innumeratis distribuenda clericis in incertum numerum adscribendis, prouti fert quantitas redituum - Ecclesiis receptitiis non numeratis accensetur Ecclesia de qua in themate.

Et Brevis - Impensa - rationem habuit S. C. C. in causa Andrien. die 19 Septembris 1885 pro loco - Minervino Murge. Agebatur de sex sacerdotibus qui expetebant participationem pensionum quas Canonici a Fisco recipiebant; et proposito dubio « An sit confirmanda vel infirmanda sententia Curiae Episcopalis in casu rescriptum fuit < standum decreto Episcopi diei 22 Decembris 1883 et ad mentem. Mens est, ut fiant nova statuta ad rationem Brevis IMPENSA et iuxta votum Episcopi; ita tamen ut duae tertiae redituum partes in novorum beneficiatorum massam particularem cedere incipiant a die quo singuli canonicatus ac singulae participationes erunt primo vacaturae ».

Demum adverti debet in rescripto diei 22 Febr. 1876 citato ab Episcopo in suo decreto in responsione desiderari aliqua verba ad S. C. C. exprimendam mentem; quippe responsio ita se habet « Generaliter loquendo negative, sed inspiciendos casus particulares ».

dum

Quibus hinc inde animadversis, propositum fuit, diluen

Dubium

« An decretum curiae Episcopalis Policastrensis sit confirmandum vel infirmandum in casu ».

RESOLUTIO. Sacra C. C. re disceptata sub die 29 Aprilis 1899 censuit respondere: Decretum esse confirmandum.

« ÖncekiDevam »