Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tur munere, queant, uti dicunt, gratiam invocare sermonis, id est, abesse a choro per totam ante concionis diem hebdomadam, una tantum quotidiana excepta hora canonica ».

Disceptatio Synoptica.

QUAE CONSUETUDINI FAVENT. << Eminentissimus Ordinarius ait, attente lecta expositione decani et nonnullorum canonicorum nostrae ecclesiae metropolitanae eaque diutius meditata, isti Sacrae Congr. Concilii respondendum censeo, satius esse et praestantius antiquam consuetudinem non immutare immo potius reverenter peto, si necessarium sit, indultum seu gratiam ipsam qua utuntur canonici et beneficiati in matrice praedicantes.

Quod ut asseram, sequentibus rationibus iuris et aequitatis innitor.

Sacrum Conc. Tridentin. (Sess. XXIV, cap. 4.) ait: Praedicationis munus quod est Episcoporum praecipuum... Sancta Synodus mandat, ut in Ecclesia sua ipsi per se, aut si legitime impediti fuerint, per eos... omnibus dominicis et solemnioribus diebus festis. Unde infertur: 1. In Ecclesiis Cathedralibus, id enim significant verba in Ecclesia sua, in primis servandam esse praedicationis legem omnibus diebus festis et ieiuniorum ibi enumeratis. 2. Episcopo maxime commendari hanc praedicationem in Cathedrali omnibus festis. 3. Ecclesias Cathedrales, ubi praefatis diebus non praedicatur, imitandas non esse ab Ecclesia Vallisoleti, in qua conciones habentur ad normam Tridentini. 4. Non licere Praelato cooperari ut haec praxis antiqua extinguatur in sua Ecclesia Cathedrali. Et re quidem vera, extingueretur in hac alma Ecclesia Vallisoleti consuetudo antiqua concionandi omnibus diebus festis, si canonicis et beneficiatis adimeretur gratia absendi a choro aliquibus horis per hebdomadam totam praecedentem concioni suae. Et cum maximo scandalo populi, qui a pueritia vidit et audivit talem in Ecclesia hac praxim, coniungeretur plurium concionum suppressio. Etenim haec gratia seu indultum Cleri

cathedralis propter sermonem ad populum, consistit in privilegio seu dispensatione, vi cuius dispensantur a praesentia in choro ipso die quo praedicant et per septem dies praecedentes, sed cum onere interessendi et adstandi saltem per aliquam integram horam canonicam quotidie in huiusmodi diebus. Haeccine gratia persaepe necessaria est, semper autem utilis, ut oratores convenienter orationes suas disponere valeant, et insuper est honestus stimulus, ut sacerdotes choro adscripti non deserant fidelibus praedicare sanctum Evangelium.

<< Ad Magistralem Canonicum, cui ex officio competit praedicare, docent theologi commendatissimi eum posse tuta conscientia tali gratia frui, ubi vigeat 'consuetudo, et nulla est ratio cur ipsamet concessio non extendatur ad alios Canonicos et Beneficiatos praedicantes in matrice Ecclesia, quippe qui hi omnes, ut plurimum, minorem habent facilitatem, et expediti minus sunt ad concionandum coram populo magnis festivitatibus.

<< Exempli gratia liceat verba referre PP. Salmaticensium, Doctorum probatissimorum in re morali, ipsi impartiales de oneribus Cathedralium disserentes, utpote regulares. Curs. de Theol. Mor. tom. 1, tract. XIV, de Statu Relig. cap. IV, n. 33 legitur: Inquires tertio: An Canonicus Magistralis, dum in propria Ecclesia concionatur ut praesens ad lucrandas distributiones? Respondetur affirmative, quia exequitur ministerium suae Praebendae, quod cedit in Ecclesiae utilitatem. Insuper ex concessione Gregor. XIII et declaratione Cardinalium, non solum in hora in qua concionatur, sed omnibus Horis illius diei, etiamsi absens sit, reputatur ut Choro praesens, eo quod exercet actionem valde laboriosam, et quae specialiter praeparationem requirit, quia tamen in aliquibus Ecclesiis viget consuetudo, ut Canonicus Magistralis non solum die, quo concionatur reputetur praesens, sed per octo dies antecedentes concioni, quia valde necessarii iudicantur, ut debite praeparentur, et absque nimia defatigatione huic muneri, prout

decet, satisfaciat; videndum erit quid illa consuetudo in usu habeat? Si enim extenditur, ut non solum pro lucrandis fructibus, sed pro distributionibus illis diebus praesens habeatur, hos et illos licite non assistens lucrari poterit, si solum pro fructibus praesens iudicetur, illos dumtaxat, non distributiones lucrabitur, in hoc standum est consuetudini...

<< In nostra autem Ecclesia consuetudo vetus est, ut per octo dies et fructus et distributiones lucrentur Magistralis et ceteri Canonici ac Beneficiati praedicantes, absque remuneratione aliqua in Cathedrali, quamvis ad unam tantum horam quotidie praesentes sint choro eo intervallo.

Ad obiectionem quod neglectus appareat tali gratia cultus divinus chori et altaris, facile respondetur. Etenim in hac alma Ecclesia quatuor et quadraginta inter Dignitates, Canonicos et Beneficiatos numerantur; praeterea cantores quatuor et Capellani altari inservientes duo vel tres. Ex tanto numero haud difficulter, sine cultus notabili detrimento, subtrahitur unus aut alter, qui operam det quiete ad laborem concionandi, utique pro maiore cultus splendore diebus festis et pro populi aedificatione. Absque dubio cultus splendor minueretur ex suppressione concionum, quae quidem certa est et inevitabilis, si concionatoribus non datur requies ad praeparationem per gratiam absendi a choro diebus hic consuetis.

« Quod attinet ad opera seu munera Canonicorum et Beneficiatorum, qui exercent officia Secretarii, Computatorum, Punctatoris vel Magistri Caeremoniarum, speciosus magis quam solidus est scrupulus. Namque non desunt qui competenter suppleant, vicesque gerant; sunt enim duo magistri Caeremoniarum, duo punctatores, duo computatores redituum et aerarii, et in muneribus ad quae duo Clerici non sunt destinati, nec onera adeo continua sunt, nec difficulter in casu adiuvantur a sociis. Uno verbo quae de Magistrali Canonico dicta sunt, non secus de ceteris etiam dicenda erunt; parque cunctis indulgentia habenda, consue

tudoque iam pridem introducta, prosequenda est, saltem meo sensu, recta utique conscientia ».

QUAE CONSUETUDINI ADVERSANTUR. At ex adverso plures et non exigui ponderis rationes contra huiusmodi votum petitionemque militare videntur.

Et in primis notandum est, Emum Praesulem suarum rationum aciem dirigere ad demonstrandam omnimodam convenientiam, utilitatem imo et necessitatem usus, qui in sua metropolitana Ecclesia irrepsit, eumque consuetudinis nomine saepe cohonestare, sed inolitam consuetudinem nullis argumentis probare.

Ceterum cum de re agatur tam gravi tamque aliena a iure communi, consuetudinis initium, progressum, exitum Ordinarius debuisset docere.

Sane ius commune quod attinet Cap. unicum de Cler. non resid. in 6o, quod incipit Consuetudinem omnino reprobat et districte prohibet consuetudinem tribuendi canonicis et aliis beneficiatis, officiis in ipsis Ecclesiis non interessentibus, distributiones; imo declarat eos, qui aliter distributiones receperint, earum dominium non acquirere, nec eas facere suas, sed teneri ad restitutionem.

Haec habet in cit. cap. Bonifacius VIII « consuetudinem quae inolevit, qua Canonici... seu Clerici Cathedralium distributiones quotidianas (quae alias manualia beneficia seu victualia nuncupantur et tantum residentibus tribuuntur) qualitercumque in civitatibus seu aliis locis ... sint praesentes licet divinis officiis non intersint, ex integro percipiunt, ac si continue ipsis Ecclesiis in iisdem officiis deservirent, penitus improbantes: statuimus ut distributiones ipsae quotidianae in quibuscumque rebus consistant, Canonicis... Ecclesiarum ipsarum qui eisdem officiis in ipsis Ecclesiae adfuerint tribuantur... Qui vero aliter de distributionibus ipsis quidquam receperit (exceptis illis quos infirmitas seu iusta et rationabilis corporalis necessitas aut evidens Ecclesiae utilitas excusaret) rerum sic receptarum dominium non acquirat nec faciat eas suas, imo ad omnium restitutionem quae con

tra huiusmodi nostram receperit, teneatur ». Item Conc. Trid. (Sess. 24 cap. XII) improbat quamcumque huius generis consuetudinem, eamdem prohibitionem renovans et quamvis collusionem et remissionem excludens.

Deinde assertae consuetudinis probationes non indulti petitio, prorsus destitui iuridico fundamento videntur. Revera quoad Ecclesiae utilitatem, quam invocat Archiepiscopus, si inspiciatur intentio iuris communis, patet eam Ecclesiae utilitatem haberi ut causam iuridicam dispensationis a choro, quae proveniat ab oneribus adnexis vel praebendae personae, de qua agitur, vel Capitulo, quod per aliquam personam sua iura exerceat. Et sic explicatur quomodo ex Pontificio iure tamquam choro praesentes habeantur Cañcus Theologus tota die, qua legit: (Bened. XIV Instit. Eccl. 107 § LX causa Mediolanen. anno 1589. et in causa Limensi die 18 Iunii 1622) et Canonicus Poenitentiarius dum audit Confessiones (Conc. Trid. sess. 24 de Reformat. cap. 8) necnon Canonicus Parochus Ecclesiae Cathedralis dum Parochialia munia actu exercet. (Conc. Trid. sess. 22. cap. 3 de Reform. et Inst. Eccl. Benedicti XIV 1. c. in causa Mediolanen. 13 Februarii 1639).

in

Praeterea ex certa iurisprudentia eruitur esse iuridicam causam, utilitatem Ecclesiae, quando haec resolvitur in utilitatem Capituli sive haec spectet ad eius personas sive bona et ad iura. Hinc lucratur distributiones Canonicus absens pro negotiis Capituli (Benedict. XIV, Inst. Eccl. l. c. in causa Panormitana anno 1588, et in causa Segub. anno 1589). E contra constat non haberi ut causam iuridicam utilitatem Ecclesiae, in qua residet Beneficium, quando huiusmodi utilitas vergit in favorem Episcopi, Dioecesis, cultus et animarum absque ulla relatione ad praebendam seu massam capitularem, ad universitatem Canonicorum et ad negotia Capituli. Hinc est quod distributiones lucrari nequeunt Canonici assistentes Episcopo celebranti Missam privatam seu non Pontificalem vel alias functiones peragenti non Pontificales, vel eumdem comitantes in Visi

« ÖncekiDevam »