Sayfadaki görseller
PDF
ePub

>> doctrinâ traditâ contineat et confirmet, legesque ferat >> de iis omnibus quæ ad animarum salutem, sacri mi>> nisterii exercitium, ac Dei cultum attinent. Quibus legibus quisquis obsistat, gravissimi se reum criminis » facit (1). »

3. « Attendant præterea et firmissimè credant omnes, >> docendi jubendique potestatem in iis quæ Religionis » sunt, à Christo Sponsæ suæ tributam, non modò ita » ejus pastorum ac præsulum propriam esse, ut ad ci» vilis reipublicæ magistratus nullo pacto possit perti>> nere, sed insuper liberam omnino, et terrenæ cuiquam >> dominationi minimè obnoxiam; non enim ex placito >> laicæ potestatis, sed eâ etiam invitâ, Evangelium an»> nuntiaverunt, Ecclesiam propugnaverunt, disciplinam >> statuerunt Apostoli..... Nonnisi igitur læsâ fide, pla» nèque perturbatâ divinâ Ecclesiæ constitutione natu» râque regiminis, fieri potest ut ulla in eam sæculi do>> minetur potestas, aut ejus doctrinam moderetur, vel >> impediat quominus leges ad sacrum ministerium, di>> vinum cultum, et spirituale fidelium commodum spec» tantes, ferat ac promulget (*). »

Dum autem potestatem ecclesiasticam, ut æquum est, adstruimus, absit ut potestati civili quidquam in suo ordine detrahamus, cui debitam nemo deneget obedientiam, non solùm propter iram, sed etiam propter conscientiam, ut ait Apostolus (3).

(') Encycl. 1 Junii 1835, ad Episcop. Helvetiæ. (2) Ibid.

(3) Rom. XIII, 5.

CAPUT II.

De sanâ et de perversâ doctrinâ,

Quoniam in dies crescit teterrimorum errorum colluvies, et eò faciliùs hominum populorumque animos invadit, quòd sanam Ecclesiæ doctrinam non sustinentes, ad sua desideria coacervant sibi magistros, et à veritate auditum avertentes, ad fabulas, cum maximo religionis ac societatis detrimento, convertuntur; Nos, errori veritatem, antidotum veneno opponere volentes, ad salutem animarum, pro nostro munere, sequentia profitemur et decernimus :

1. Credimus in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem Cœli et terræ. Damnamus igitur ac reprobamus errorem eorum qui asserunt unicam esse Deo et cæteris entium naturis substantiam, ita ut Deus sit omnia, et omnia sint Deus, et nullum detur discrimen humanas inter et divinas cogitationes aut actiones.

2. Credimus in Deum qui liberè, « suâ omnipotenti » virtute, simul ab initio temporis, utramque de nihilo >> condidit creaturam, spiritalem et corporalem.» (1) Damnamus ergo et reprobamus systema, non solùm eorum qui affirmant materiam esse Deo coæternam, eamque ab illo informatam tantùm ac dispositam fuisse, sed et doctrinam eorum qui Deum sine mundo non magis esse potuisse, quàm mundum sine Deo, prædicant ; et

(1) Conc. Later. IV.

qui, negatâ Dei libertate in operibus ad extrà, summam ejus independentiam, almam providentiam, omnemque cultum radicitus evellunt.

3. « Firmiter credimus ac simpliciter confitemur, >> quòd unus solus est Deus, verus, æternus,

» Pater, Filius et Spiritus Sanctus, tres quidem per» sonæ, sed una essentia, substantia, seu natura sim

plex omnino. Pater à nullo, Filius à Patre solo, ac Spiritus Sanctus ab utroque; absque initio, semper >> ac sine fine » (1).

Damnamus ergo ac reprobamus sacrilegum errorem quo dogma catholicum de Sanctissimâ Trinitate traducitur per infinitum, finitum, et mutuam utriusque relationem. Cùm autem summè venerandum illud dogma ab ipso Deo revelante teneat Ecclesia Catholica, errorem illorum damnamus qui ipsum, non à divinâ revelatione, sed à variis philosophiis et traditionibus originem ducere, et, decurrentibus sæculis, etiam post religionis christianæ propagationem, ratione ac philosophorum meditatione elucubratum successivè, ac tandem elaboratum et perfectum fuisse, contendunt.

4. Credimus in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum......... consubstantialem Patri, qui, propter nos et propter nostram salutem, descendit de cœlis, ut nos vocaret in admirabile lumen suum, restituens nos in pristinam illam dignitatem statûs supernaturalis et indebiti, de quâ exciderat Adam per inobedientiæ peccatum, dansque nobis omnia necessaria

(') Conc. Later. IV.

ut æternam assequamur felicitatem. Damnamus ergo errorem illorum qui Dominum nostrum Jesum Christum habent ut hominem, sapientissimum quidem, vel etiam divinum, sed non ut Deum, « qui secundùm divinitatem >> sit immortalis et impassibilis, idem ipse secundùm hu>> manitatem mortalis et passibilis, qui etiam pro salute » humani generis in ligno crucis passus et mortuus,» (1) negantque necessitatem ac virtutem Sacramentorum, quæ salubriter instituit Salvator ac Redemptor noster, per quæ merita ejus hominibus applicantur, et gratia confertur ut salutem assequi possint.

5. Credimus in Spiritum Sanctum qui locutus est per Prophetas: Non enim, ut ait S. Petrus, voluntate humaná allata est aliquando prophetia; sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. (2) Damnamus ergo errorem eorum qui Revelationis divinæ possibilitatem, existentiam, necessitatem, negant. At verò, cùm Deus sit incomprehensibilis cogitatu, summaque veritas, et ratio doceat credendum esse Deo etiam incomprehensa revelanti, damnamus errorem eorum qui obedire Deo loquenti recusant, eâ de causâ quòd ex revelatis plurima suprà imbecillem et obnubilatam rationem sint.

6. Credimus in Unam, Sanctam et Apostolicam Ecclesiam, quæ à Christo accepit magisterium infallibiliter docendi omnes gentes, usque ad consummationem sæculi, omnia quæ Apostolis suis ipse mandavit. Dȧm

[merged small][ocr errors]

namus igitur sententiam eorum qui, abjectâ saluberrimâ Ecclesiæ auctoritate, rationem, nunc, multis veritatibus cognitis, sibi soli permissam, tanquàm veri atque falsi arbitram jactitant unicam. Quoniam verò fides semper fuit semperque erit humanæ salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine quâ impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire, damnamus systema eorum qui, naturalem et supernaturalem ordinem confundentes, et fidei rationem coæquantes, religionem divinam et philosophiam humanam dicunt duas sorores, pari jure ministerio animarum allaborantes, parique exitu, licet non eâdem viâ, suos asseclas ad finem perfectum perducturas. Damnamus denique errorem eorum qui, fidem plus minùsve propinquo abhinc tempore extinctam iri vesanè augurantes, philosophiæ esse deinceps edocere populos veritatem, et homines ad felicitatem tum præsentis, tum futuræ vitæ ducere, per quoddam laici sacerdotii genus, affirmant.

Insuper damnamus errorem eorum qui, sanctam Ecclesiam à Christo suam immutabilem accepisse constitutionem obliviscentes, aut dicunt à communitate fidelium in pastores derivari ecclesiastici ministerii ac regiminis potestatem, aut obtendere nituntur «< restaurationem >> quamdam quasi necessariam, ut ejus (Ecclesiæ) in>> columitati et incremento consulatur, perinde ac si cen» seri illa possit vel defectui, vel obscurationi, vel aliis >> hujuscemodi incommodis obnoxia » (1).

7. Orthodoxorum Patrum exempla secuti, omnes

(') Gregor. XVI, Constit. MIRARI.

« ÖncekiDevam »