Sayfadaki görseller
PDF
ePub

FORMA

Professionis fidei Catholicæ, Apostolicæ et Romanæ.

Ego N... firmâ fide credo et profiteor omnia et singula quæ continentur in Symbolo fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, scilicet:

Credo in unum Deum, Patrem Omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum antè omnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui, propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de cœlis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Mariâ Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertiâ die secundùm Scripturas. Et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloriâ judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procecedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas. Et Unam, Sanctam, Catholicam, et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi. Amen.

Apostolicas et Ecclesiasticas Traditiones, reliquasque ejusdem Ecclesiæ Observationes et Constitutiones firmissimè admitto et amplector.

Item, Sacram Scripturam, juxtà eum sensum quem

tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Sacrarum Scripturarum, admitto nec eam unquam, nisi juxtà unanimem consensum Patrum, accipiam et interpretabor.

Profiteor quoque septem esse verè et propriè Sacramenta Novæ Legis, à Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licèt non omnia singulis, necessaria; scilicet: Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam-Unctionem, Ordinem et Matrimonium; illaque gratiam conferre; et ex his, Baptismum, Confirmationem et Ordinem, sine sacrilegio iterari non posse.

Receptos quoque et approbatos Ecclesiæ Catholicæ Ritus, in supràdictorum omnium Sacramentorum solemni administratione, recipio et admitto.

Omnia et singula quæ de Peccato Originali et de Justificatione in Sacro-Sanctâ Tridentinâ Synodo definita et declarata sunt, amplector et recipio.

Profiteor pariter in Missâ offerri Deo verum, proprium, et propitiatorium Sacrificium, pro vivis et defunctis; atque in Sanctissimo Eucharistiæ Sacramento, esse verè, realiter, et substantialiter corpus et sanguinem, unà cum divinitate Domini Nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiæ panis in corpus, et totius substantiæ vini in sanguinem; quam conversionem Catholica Ecclesia Transsubstantiationem appellat. Fateor etiam sub alterâ tantùm specie, totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi.

Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari.

Similiter et Sanctos unà cum Christo regnantes, vene

randos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre; atque eorum Reliquias esse venerandas.

Firmissimè assero Imagines Christi ac Deiparæ semper Virginis, nec non aliorum Sanctorum, habendas et retinendas esse; atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam.

Indulgentiarum etiam potestatem à Christo in Ecclesià relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maximè salutarem esse affirmo.

Sanctam, Catholicam et Apostolicam, Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesiarum Matrem et Magistram agnosco; Romanoque Pontifici, Beati Petri Apostolorum Principis Successori, ac Jesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo ac juro.

Cætera item omnia à Sacris Canonibus et OEcumenicis Conciliis, ac præcipuè à Sacro-Sanctâ Tridentinâ Synodo tradita, definita ac declarata, indubitanter recipio atque profiteor simulque contraria omnia, atque hæreses quascumque ab Ecclesiâ damnatas, rejectas et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio et anathematizo.

Hanc veram Catholicam fidem, extrà quam nemo salvus esse potest, quam in præsenti spontè profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et inviolatam, usque ad extremum vitæ spiritum, constantissimè, Deo adjuvante, retinere et confiteri, atque à meis subditis, seu illis quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et prædicari, quantùm in me erit, curaturum, ego idem N... spondeo, voveo ac juro.

Sic me Deus adjuvet, et hæc Sancta Dei Evangelia.

TITULUS I.

De Fide et Doctrinâ Ecclesiæ.

In nomine Sanctissimæ et Individuæ Trinitatis canonicè adunati, priùs exsultanti animo 'debitas agimus gratias Deo, cujus mirabili providentiâ Ecclesiæ Concilia, jam à longo tempore apud nos interrupta, tandem celebrari possunt. Quam celebrationem tot et tantis malis hodie. grassantibus remedium allaturam, divinâ id largiente misericordiâ, confidimus.

Nos quidem in hac Synodo, moderandis moribus, corrigendis excessibus, controversiisque componendis nostrarum Dioceseon, secundùm Concilii Tridentini præcepta (1), præcipuè intendentes, Sanctissimæ Matris Ecclesiæ ædificationi consulere pro viribus satagemus, filialem obedientiam in hoc testificantes Beatissimo Domino Nostro Pio Papæ IX, qui in litteris ad plures Galliæ Episcopos missis, maximè optat ut convocentur Synodi Provinciales, in quibus « ea agere vel propo>> nere contendent Episcopi quæ valeant ad Catholicæ >> Ecclesiæ causam tuendam, ad pietatem morumque >> honestatem fovendam et excitandam, ad catholicam

(') Sess. XXIV. Cap. 2.

[ocr errors][merged small]

1. Cam nostris see tiebus. vix la legim at potestatis and homines maneat reverentia, vehementer monemus omnes tideles, præsertim viros pertesiastiens, ut totâ mentis subjectione, toto cordis affectu, fivinam Ecclesie auctoritatem prosequantur. revereantur, amplectantur.

2. Doceant opportune piebem christianam sacri verði precones ea quæ spectant divinam Ecclesiæ constitutionem, juxta Summi Pontificis venerabilis memoriæ, Grégorii XVI, præclara verba, quæ in præsenti Decreto referenda duximus: «Habet Ecclesia ipsa, ex divină > institutione, potestatem, non magisteri solum, ut res » fidei et morum doceat ac defendat, sacrasque litteras

absque ullo erroris periculo interpretetur, verùm etiam » regiminis, ut quos semel gremio suo excepit, filios in

(1)17 Man 1849, Ad quosdam Archiepiscopos et Episcopos Galliæ,

« ÖncekiDevam »