Sayfadaki görseller
PDF
ePub

institutionem hujusmodi procurent, memores amantissimi Salvatoris, qui aiebat: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium est enim regnum cœlorum..... Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos (1).

3. Monemus verò parochos summoperè esse invigilandum, ne scholæ istæ in animarum detrimentum vertantur: meminerint etenim hìc non solùm de primis scientiæ rudimentis agi, quæ quidem minimè sunt negligenda, sed super omnia, de innocentiâ vitæ et rectâ Dei cognitione. Solliciti sint præsertim ne unquam isti parvuli committantur nisi benè moratis et piis mulieribus. Attendant insuper, ut preces, cantica, lectiones, et quidquid ad animarum informationem tendit, nihil nisi catholicum redoleant. Demum, ubi pueris utriusque sexûs aperitur asylum, videant an semper et ubique, sive studeant, sive ludant, intersepto quodam separentur.

CAPUT III.

De Scholis Primariis

1. Quid ex Scholis Primariis benè vel malè rectis societati, sive religiosa, sive civili, sit sperandum vel timendum, nunc omnes videntur intelligere. Illuc autem, præter omnes, vertant illuminatos oculos cordis

(') Marc. X, 14 et 16.

sui rectores animarum. Et primùm quidem eos sibi adsciscere nitantur institutores, sive institutrices, qui, verbis et exemplis, pueros ad religionem informent.

Si tales ministerii sui adjutores nacti fuerint, eos pio operi, quantùm poterunt, favendo atque hortando, devinciant. Quòd si non tales, sed econtra minùs probabiles ludimagistros in suis parochiis habuerint, caveant ne ideo, amaro zelo et acri objurgatione, eorum animos exasperent, sed eos potiùs suavi et honestâ charitatis illectatione lucrari studeant, et ad Christum trahere, aut saltem ad id adducere, ut minùs malè se habeant.

2. Puerorum scholas interdum, itidem puellarum, sed cautiùs, visitent, non quidem censoris importuni vices gerentes, sed potiùs patris; meminerintque, ex memoriâ illius quem primùm viderint et audierint sacerdotis, altiùs menti puerorum infixâ, ut plurimùm pendere, in viris, imò in senibus, ipsius religionis amorem et reverentiam. Interrogent pueros de catechismo, præceptorem de disciplinâ; et alios laudent, alios mansuetè vituperent, et ad meliùs excitent; præceptorem verò secretò moneant, nihil nisi honorificum palam prodentes. Libros sæpe scrutentur, nullosque nisi catholicos probent, ideoque illos rejiciendos curent qui, directè aut indirectè, religioni moribusve adversantur; necnon libellos istos in quibus catholica doctrina scienter et malignè manca et mutila traditur. Idem dicatur de scripturæ speciminibus seu exemplaribus, quæ sunt oculis infantium subjicienda.

3. Caveant ne pueri utriusque sexûs in eâdem scholâ simul intersint, vel extra scholam familiaritate nimiâ se

cum utantur. Summoperè curent insuper, ut præceptor pueros, præceptrixque puellas, ad audiendam missam aliaque officia publica adducant, ubi pueri parentes suos non comitantur; et, vigilantibus oculis, in decenti ac modesto corporis habitu, orationi apto, eos contineant.

4. Quod in hâc Burdigalensi provinciâ ab initiis floruit, Surdorum et Mutorum Institutum, viris christianis, ac præsertim Christi sacerdotibus, commendare vix necesse est. Ad has scholas quos poterunt, et quàmprimùm pueros mittant docendos et piè instituendos. Cæcis etiam provideatur; in his enim Institutis, christiana lucet admodùm charitas, et sic sancta mater Ecclesia divini sponsi vestigiis inhæret, qui benè omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui (1). Et cæcis multis donavit visum (2).

5. Parochus, si quos invenerit juvenes aut puellas, fide, moribus et ingenio, instituendæ juventuti idoneos, illos ad id egregium opus adhortetur, et quò meliori poterit modo, curet informandos.

Inde colligat quâ zeli sollicitudine ac prudentiâ debeat invigilare iis, si quæ sint in suâ parochiâ, scholis, in quibus futuri primariarum scholarum institutores edocentur ac præparantur. Istis tyronibus, non solus sufficiat suæ diœcesis catechismus clarè ac dilucidè expositus, sed aliquid .insuper explanetur ex Catechismo Concilii Tridentini.

Nec tantùm ipsis scientia detur, quæ juvenum animos

(') Marc. VII, 37. (2) Luc. VII, 21.

inflat, sed sapienter insinuetur pietas, et infundatur charitas quæ ædificat: sic enim et alumnis exemplar, et animarum rectoribus auxilium parabitur perutile.

6. Sciant autem parochi de Religione se et parochiâ non meliùs mereri posse, quàm si procurent ut scholis primariis præficiantur Religiosi et Religiosa, qui, habitu simplici ac perfectionis vitæ exemplo, dùm majorem suî observantiam animis injiciunt, vim quasi novam christianæ doctrinæ addunt, soloque divinæ gloriæ et salutis animarum moti zelo, totos se in ministerii sacerdotalis auxilium impendunt.

CAPUT IV.

De Scholis Secundariis.

«1. Juventus spes est ac soboles Reipublicæ, quæ, » si dum adhuc tenera est, diligenter excolatur, maxi>> mos et miræ suavitatis fructus feret: contra verò, si » negligatur, aut nullos aut amarissimos. Quarè optima, >> eaque facillima et maximè compendiaria restituendæ >> in pristinum statum reipublicæ christianæ ratio, est. >> diligens et accurata, ex majorum institutis, educatio » juventutis (1). »

Quæ quidem prædecessorum nostrorum seculo XVI sapientissima monita, nostris temporibus non minùs ne

(') Concil. Burdig. an. 4583, tit. XXVII, de scholis, etc.

cessaria, de eâ præsertim juventutis parte intelligi volumus, quæ in Scholis Secundariis instituitur. Quem enim latet futuram humanæ societatis sortem ex his præcipuè adolescentibus pendere, qui, ubi ad virilem creverint ætatem, vel divitiis, vel ingenio aut scientiâ, vel auctoritate, prævalentes, in popularium suorum animos plurimùm poterunt, et virtutis aut vitii duces atque antesignani, populos suis exemplis in religionis amorem aut contemptum inducent.

2. Quapropter, meminerint parochi alumnos et magistros harum scholarum, (si non habeant proprium capellanum), esse partem, et quidem eximiam, gregis sibi commissi. lis igitur invigilent, et constanti benevolentiâ, quæ per omnia omnibus placere studeat, animos omnium sibi concilient. Provideant autem ut pueri doctrinam catholicam accuratè edoceantur, piis exercitiis quotidie vacent, diebus verò dominicis et festivis, assistant officiis divinis, statisque temporibus, ad sacramentum pœnitentiæ accedant.

3. Si scholæ capellanum habeant, curent Episcopi ut ministerio sacro ibi non præficiantur nisi presbyteri doctrinâ præcipui, qui, merito scientiæ et virtutis, magnam suî existimationem et benevolentiam in animis omnium pariant, quique religionem lucidè exponere noverint et solidè probare. Sciant verò capellani esse sui oneris non solùm docere, sed et monitis juvare discipulos, pro ipsis orare, omnia demum boni pastoris munia fideliter exsequi.

4. Quod circa libros amovendos jam dictum est, ubi de scholis primariis, hic iterùm atque instantiùs commendamus. Itaque ex omnibus scholis secundariis sedulò

« ÖncekiDevam »