Sayfadaki görseller
PDF
ePub

arceantur libri, periodica scripta, picturæ, collectiones musicæ, aliaque id genus, profanos amores spirantia, quæ morum imò et fidei pernicies sunt.

5. Quoad scholas quarum regimen in se suscipiunt presbyteri, attentè invigilent Episcopi, ne isti contrahant debita quibus solvendis fiant impares, vel ne sibi magistros adsciscant minori fiduciâ dignos; demum ne, in disciplinâ, moribus, et cultu divino, reperiatur quidquam quod tale institutum parùm deceat, aut in religionis et sacerdotii opprobrium aliquando converti possit.

CAPUT V.

De Missionibus et prædicationibus extraordinariis.

1. Nihil fovendæ Religioni magis necessarium quàm divini verbi prædicatio; nec dubium quin ex assiduis parochi concionibus, si ritè fiant, populus amplissimos percipiat fructus. Verùmtamen, cùm ea sit hominum natura, ut assueta quasi vilescant, et minùs in dies mentem afficiant; nova verò et insolita suscitent animos et corda faciliùs moveant, omnino expedit, imò quasi necesse est, ut interdùm fiant in parochiis prædicationes extraordinariæ.

2. Porrò, inter hujusmodi prædicationes, primum locum obtinent pia exercitia quæ vulgò dicuntur Missiones et pii Secessus, in quibus, per plures dies continuos, clarè et fortiter exponuntur, tum veritates fidei,

tum præcepta Dei et Ecclesiæ, vividisque exhortationibus, omnium corda ad morum conversionem et reconciliationem cum Deo sollicitantur ac veluti impelluntur. Invigilabunt igitur Episcopi, ut parochus quisque gregi suo tantam gratiam procurare valeat, si fieri potest, semel intra sex aut septem annos, vel per presbyteros extraneos, ad id muneris assuetos, vel per parochos vicinos qui, collatis viribus inter se invicem, parochias alter alterius successivè donent missionis beneficio.

3. Non solis Apostolis, sed omnibus Christianis perutile est, identidem seorsùm ire, et, per dies aliquot, à vanis mundi laboribus requiescere pusillùm, in piâ æternorum annorum meditatione. Exstant jam in nostrâ provinciâ nonnullæ domus ad pium illud institutum specialiter destinatæ. Eas sanè ita multiplicari optaremus, ut, in unâquâque diœcesi, locus secessum hunc salutarem quærentibus pateret.

4. Parochos insuper hortamur ut, cùm visitaturi eri-mus eorum parochiam, accersant, si fieri possit, verbi divini præcones, qui, doctrinam christianam simpliciter fortiterque prædicando, disponant populum ad gratiam visitationis confirmationisque dignè et cum majori fructu suscipiendam, adeò ut episcopalis visitatio sit veluti restauratæ pietatis insigne tempus, atque occasio salutaris quâ omnes spiritu mentis suæ renoventur.

5. Præterea, parochis majorum civitatum commendamus, ut ad Stationes Adventûs et Quadragesimæ, non adhibeant nisi prædicatores zelo et pietate commendabiles, qui, salutem animarum unicè pre oculis habentes, non seipsos prædicent, sed Jesum Christum crucifixum.

Aliis autem parochis suademus, ut, permutato inter se prædicationis ministerio, alii in aliorum ecclesiis populum verbo divino, temporibus præfatis, seduliùs pascant.

Meminerint verò quicumque sacerdotes in alterius parochiâ collaboraturi vocantur, se parochi adjutores esse, ideòque ipsius auctoritati et debito honori quidquam detrahere vereantur.

CAPUT VI.

De Ordinibus et Congregationibus religiosis.

4. Ordines verè et canonicè religiosos, id est, ut tales ab Ecclesiâ recognitos et approbatos, Synodi Patres, eorum sanctitatis, austeritatis, scientiæ et charitatis memores, summis laudibus prosequentur, eos protegere ac defendere semper parati. Non igitur per ipsos stabit, quin tam justè prælaudati illi Ordines reflorescant, et, pro Ecclesiæ societatisque bono, magis ac magis dilatentur. Quoniam verò Conciliorum Generalium decretis Sedisque Apostolicæ Constitutionibus, Regularium status ritè ordinatur, et cum Episcoporum prærogativis optimè conciliatur, nihil circa ipsos censent sibi decernendum.

2. Illæ verò Congregationes, multæ mulierum, pauciores autem virorum, qui, speciali movente gratiâ, omnia reliquêre, ut Christum per evangelica consilia propiùs sequerentur; cùm omnes, suis quæque mediis, Dei honori proximique utilitati efficaciter inserviant, ad paternam Episcoporum sollicitudinem pertinet, eas etiam

tueri, fovere, et quantùm poterunt, augere et amplificare. Presbyteris ergo, clericis et aliis, hujusmodi Congregationes ritè approbatas ingredi cupientibus, Episcopus, benè perspectâ atque probatâ eorum vocatione, quantùm patientur uniuscujusque diœcesis necessitates, libenter acquiescet.

3. Satiùs est autem existere pauciores religiosas societates, sed numero, pietate ac charitate uberiores, quàm multas, sed exiguas atque debiles; ideoque melius esse censemus ut augeantur foveanturque Congregationes jam probatæ, quàm ut novæ instituantur. Quapropter statuimus: nullam deinceps in nostris diœcesibus instituendam esse novam Congregationem, tam virorum quàm mulierum; nullam itidem Congregationis jam existentis novam domum, nisi præmissâ episcopali approbatione. Imò, si quæ forent ad tantam paucitatem redactæ, ut, pro ipsarum et religionis bono, alteri familiæ viderentur conjungendæ, hujusmodi unionem procurare non dubitet Episcopus. Insuper prohibemus vota quæ, inscio aut non approbante Episcopo, ederentur à quibuscumque, tanquàm membris alicujus Congregationis. Puellæ tandem quæ ex aliquâ Congregatione ab Ordinario approbatâ, sive sponte, sive ex superiorum voluntate, egressæ fuerint et ad sæculum reversæ, illius Congregationis habitum statim deponant; et si secùs fecerint, ad illum deponendum, etiam per censuras, compellantur.

4. Pro suâ prudentiâ, ad suî notitiam deferri curabunt Episcopi statuta, regulas, usus cujuscumque Congregationis suarum diœcesium; de earum statu spiritali, atque etiam temporali, ubi maximè deest Superior ge

neralis, diligenter inquirent, quò possint regulæ uniuscujusque observationi invigilare; dissidentias, si quæ sint, componere; et ne nimia contrahantur debita, impedire. In quamcumque verò dioecesim vocata fuerint alicujus Congregationis matricis et primariæ membra, volumus ut in exactissimâ ac perfectissimâ regularum suarum, id est totius societatis, observatione inviolabiliter permaneant, nec ullo modo, neque sub quovis prætextu, sese ab eâ sejungere præsumant.

5. Quidquid de piis Congregationibus hucusque statutum est, dictum intelligatur de iis omnibus personis quæ sub communi regulâ vivunt, vestibus induuntur similibus, et religionis signis, aliove quolibet modo ita distinguuntur, ut à populo tanquàm Religiosi vel Religiosæ habeantur et nominentur. Licèt autem Synodus has omnes familias, modò sint ab Ordinario approbatæ, in Christi charitate complectatur, specialiter tamen illis favere intendit, quæ ad normam perfectè religiosam propiùs accedere satagunt. Quinimò, in Episcoporum votis esset, ut ex iis Congregationibus aliquot saltem, antiquitate, numero, animoque erga Ecclesiam devotissimo, maximè commendabiles, possent à Sanctâ Sede Romanâ planè approbari, et, concessis quibusdam dispensationibus, pro ipsarum naturâ et scopo necessariis, inter Ordines verè et canonicè religiosos computari.

« ÖncekiDevam »