Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nire. Quod quidem, apud homines modicæ fidei impossi bile, sacerdos, amore Dei et fratrum inflammatus, re ac facto possibile demonstrabit. Amor enim verus et fortis, ut ait quidam spiritualis, de impossibilitate non causatur...... multa implet et effectui mancipat, ubi non amans deficit et jacet (1).

CAPUT IX.

De iis quæ præstari possent, ut ad religionem adducerentur, aut in eâ foverentur, operarii et milites.

1. Honorabilis in Ecclesiâ artificum atque operariorum conditio, exemplo et laboribus Domini Jesu nobilitata. Eorum igitur animos erigere, et corda convertere nitatur pastor animarum ad hunc amantissimum Salvatorem, quo duce atque antesignano, non in hâc vitâ tantùm laborum suorum mercedem, sed et in cœlis præmia percipiant in æternùm mansura.

2. Quapropter salutarem admodùm societatem S. Francisci Xaverii, sive jam existentem foveat atque amplificet, sive nondum creatam, vel instituat, vel instituendam curet parochus, spe excitatus uberrimorum fructuum, et solatii temporalis simul et spiritualis, quo plurimas animas laborantes et oneratas, undique ad se venientes, Deus reficit.

(') De Imit. Christ. lib. III. c. V. v. 4.

3. Quòd si creandi talis instituti nulla spes appareat, non ideo ab Ecclesiâ quasi exsulare sinat parochus artifices et operarios, sed, horis commodis, ad conciones vocet, eorum conditioni aptas et proprias; vel etiam domi congregatos, hieme præsertim, per familiares collationes de fide, de vitâ christianâ, de sacramentis, ad Dei cultum et veram pietatem sensim ac leniter adducat.

4. Paternâ in primis sollicitudine digni sunt juniores illi tyrones, quorum sæpius est apud impios vel negligentes opifices periculosissima conditio. Rem certè Deo gratam et humanæ societati perutilem agunt prælaudatæ sodalitates, quando adolescentes illos verè christianis opificibus committunt, qui, die Dominicâ, ab omni opere servili abstinentes, ipsorum animæ invigilent et moribus.

5. Milites tandem ad vitæ christianæ normam mores suos posse componere, nec tot et tantorum sanctorum militum memoria, nec clarissima nostri temporis exempla sinunt dubitare. Quæ frequentiora fore certò sperandum est, si, in civitatibus in quibus commorantur milites, unum aut duos, aut etiam plures Episcopus committat presbyteros, et quidem inter digniores, qui legionis vel cohortis curam spiritualem gerant. Hi primùm ducem vel tribunum conveniant, et, cum ipsius licentiâ, horis condictis, ad specialem aliquam capellam milites convocent, aptè doceant atque hortentur. Verbum sanum his viris, sani plerumque judicii et veri amantibus, prædicatum, vacuum non reverti, felix jam sæpiùs, per Dei gratiam, docuit experientia.

TITULUS ULTIMUS.

CAPUT I.

De consecratione totius Provinciæ Burdigalensis Sacratissimo Cordi Domini nostri Jesu Christi.

Ut digno salutarique termino Concilium nostrum concludatur, unanimes decreverunt Patres totam hanc Provinciam Burdigalensem Sacratissimo Cordi Domini nostri Jesu Christi consecrandam.

Hâc solemni perpetuâque consecratione, intendimus dignas Deo clementissimo gratiarum actiones deferre, propter supereminentem ejus charitatem, immensaque beneficia in nos collata. Volumus etiam, quantùm in nobis est, reparare et expiare omnes impietates, sacrilegia, cæteraque omnia facinora contra Deum unquàm commissa. Optamus ignem divini amoris in cordibus nostris omniumque fidelium accendere, flagella omnia quæ nobis nostrisque regionibus imminere possent, avertere, nosque tandem in vinculis Christi omnes conjungere.

Et ideo, unius ore, ex intimis visceribus, sequentem consecrationem adoptamus et profitemur :

CONSECRATIO

totius Provinciæ Burdigalensis Sacratissimo Cordi D. N. J-C.

« O cor amantissimum Domini Jesu! charitas tua » urget nos, ut ardeamus divini tui amoris igne, quem >> venisti mittere in terram, nihil ardentiùs exoptans >> nisi ut accendatur. O bone Jesu, qui dixisti : Et ego, >> si exaltatus fuero à terrâ, omnia traham ad me ipsum; >> trahe nos post te, ut curramus in odorem unguento>> rum tuorum. Cor divinum, cor sanctissimum, unge >> nos. Dilatatum est cor nostrum ; suscipe nos et totam >> Provinciam hanc Burdigalensem, se tibi devoventem >> hodie, ac solemniter, per os suorum Episcoporum, se >> tibi consecrantem. Tui sunt pastores; tuæ sunt oves: nunquàm à te separari volumus. Cor amandum, cor » amabile, ne projicias à te animas nostras, quæ te so>> lum sitiunt vehementer, fontem aquæ vivæ salientis >> in vitam æternam. Amen! >>

[ocr errors]

CAPUT II.

De Promulgatione Decretorum hujus Concilii Provincialis

Decreta hujus Synodi Provincialis nemo prælo subjiciat aut promulget, antequàm Sanctæ Sedi Apostolicæ, juxtà Constitutionem Sixti V, quæ incipit Immensa, subjecta fuerint. Litteris autem quibus illa probentur, à

Sanctitate Suà obtentis, ea statim imprimantur, impressaque, à singulis Episcopis, vel in Synodo Diocesanà, vel, si celebrari nequeat, extra Synodum, quàmprimùm promulgentur.

CAPUT III.

De Indictione futuri Concilii Provincialis.

Cùm Sacro-Sanctæ Synodi Tridentinæ decretis statutum sit, ut, quolibet saltem triennio, celebrentur Concilia Provincialia; ut Ecclesiæ menti obsequamur,,

NOS FERDINANDUS-FRANCISCUS - AUGUSTUS DONNET, Archiepiscopus Burdigalensis, Comes Romanus, Solio Pontificio Assistens; de consilio et consensu Reverendissimorum Episcoporum Comprovincialium, proximum Concilium hujus provinciæ anno millesimo octingentesimo quinquagesimo tertio celebrandum, loco et tempore ulterius indicendis, jam denuntiamus et indicimus omnibus qui adesse debent.

Subscriptiones Episcoporum :

NOS FERDINANDUS-FRANCISCUS-AUGUSTUS DONNET, Archiepiscopus Burdigalensis, Comes Romanus, Solio Pontificio Assistens, hæc Decreta à nobis definita subscripsimus.

† FERDINANDUS, Archiepiscopus Burdigalensis.

Ego CLEMENS VILLECOURT, Episcopus Rupellensis, subscripsi.

+ CLEMENS, Episcopus Rupellensis.

« ÖncekiDevam »