Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CONGREGATIO GENERALIS XVIa.

Die vigesima octavà mensis Julii ejusdem anni, horà quartà pomeridiana, Præside Illustrissimo ac Reverendissimo Metropolitano, præsentibus omnibus Reverendissimis Concilii Patribus adjutoribusque Presbyteris, habita est Congregatio generalis decima sexta.

Post deprecationem Adsumus, juxtà petitum D. VicePromotoris, ut habetur in Congregatione præcedenti, statuerunt Patres, nemini Presbyterorum Concilii adjutorum licitum esse quidquam ex his foliis, quibus, durante Concilio, usi fuerant, sibi retinere et secum auferre; sed omnia prorsùs relinquenda, et apud unum ex Theologis deponenda, quem designavit Rev. Metropolitanus. Declaravit autem Ill. Archiepiscopus, antequàm Decreta Romam mitterentur, ab Apostolicà Sede approbanda, unum saltem horum Decretorum exemplar ad singulos Concilii Patres esse dirigendum.

Deindè, lectà ad uno è Notariis, approbatâque à Patribus, relatione eorum quæ in præcedenti Congregatione acta fuerant, de more à Secretariis privatarum Congregationum lecta sunt duo capita Decretorum primum, scilicet, sub titulo quarto, de exercitiis secessûs ecclesiastici; secundum, sub titulo sexto, de iis quæ præstari possent ut ad religionem adducerentur aut in eâ foverentur operarii et milites.

Post hæc, absoluta est Congrégatio, more assueto.

SESSIO ULTIMA.

Die trigesima mensis Julii, anno Domini millesimo octingentesimo quinquagesimo, horà matutinà septimâ, prout indictum fuerat, habita fuit, in Ecclesià Metropolitanà, Concilii Provincialis ultima Sessio, præsentibus omnibus Concilii Patribus atque Theologis et Canonistis Concilii adjutoribus.

Ad dictam Ecclesiam jàm convenerat Clerus immensus de civitate et Diœcesi Burdigalensi, et de finibus etiam provinciæ, cum præcipuis urbis regionisque magistratibus et innumerabili fidelium multitudine.

Omnibus Concilii Patribus, quibus sese adjunxerant Illustrissimi Episcopi Bellovacensis et Lemovicensis, et Presbyteris adjutoribus eo modo paratis, eoque ordine dispositis qui in primâ Sessione refertur, et omnibus Canonicis Ecclesiæ Metropolitanæ pluvialibus indutis, Illust. ac Rev. Metropolitanus horam Sacri Officii tertiam solemniter inchoavit. Quà absolutà, missam in Pontificalibus celebravit votivam de Immaculata Conceptione Beatissimæ Virginis Mariæ; et intrà missam, omnes tùm Episcopi, tùm Presbyteri

de Concilio sacram communionem receperunt de manu celebrantis.

Finità missà, Sacra Evangelia, ad crucem archiepiscopalem, in pulpito de more posita sunt, et Pontificum sedilia in circuitu Sacrorum Evangeliorum collocata sunt, ad altare spectantia; tùmque sedulò servatis omnibus quæ habentur in Pontificali, sermonem ad populum habuit Illustrissimus DD. Episcopus Rupellensis, verbis sequentibus :

Gavisi sunt super consolatione. Act. XV. 31

ILLUSTRISSIME PRESUL AC REVERENDISSIMI PATRES,

Sic nuntiat Sanctus Lucas exitum primi omnium Conciliorum. Nunquàm Ecclesia sanctiori spectaculo gavisa est. Præsedit huic Concilio Jerosolymis Sanctus Petrus, Apostolorum Princeps, cujus fidem contra omnium errorum tela oratio Christi confirmaverat; privilegium permansurum in cunctis Petri legitimis successoribus, ad quos, divino jure, pertinere debebat suprema potestas in universali Ecclesiâ, cum omnibus prærogativis illi Primatui honoris et jurisdictionis annexis.

Quando Christi Vicarius, ô Christiani, divinâ quâ pollet auctoritate, sanxerit quæ judicaverit sancienda in Actis Concilii ad quod convocati sumus ab Illustrissimo ejus Præside Metropolitano, omnes filii nostri spirituales, (nec nos dulcis illa spes deludet), intelligent animis nostris semper insedisse quæ ipsorum utilitati spirituali ac temporali maximè inservirent, dùm res Sanctæ Matris Ecclesiæ tractaremus, dùm stabilimento disciplinæ ecclesiasticæ collaboraremus: sicque, primitivorum fidelium exemplo, gaudebunt de felici nostrarum deliberationum exitu. Et quomodò incuria in nobis esse potuisset de his quæ ad felicitatem pertinent eorum pro quibus ad Episcopatum fuimus promoti, quosque indesinenter in cordibus nostris portare debemus?

Numquid oblivisci potest mater filios quos dedit illi Deus? » et, spectato religionis jure, nonne vos filii nostri estis, multùmque strictiori titulo quàm qui naturà confertur?

Non poteratis adesse nostris pacificis conventibus; ah! si vobis illi aperiri potuissent, (cur id reticeam?) admirationem et ædificationem in vobis commovissent, constanti quod præbebant pietatis, unitatis et charitatis spectaculo: imaginem namque fidelem offerebant sanctissimorum antiquitatis ecclesiastica cœtuum.

Sed si non licuit vos præsentes Congregationibus nostris adesse, gratus animus noster testari sibi complacet, vos cum piis omnibus fidelibus, actionum nostrarum participes fuisse, precibus quas ad cœlum pro nobis emisistis. Vires nostras fovebat ignita vestra pietas, dùm labores sustineremus, hos inexpertis vix cogitatos. Ut enim taceamus de tempore piis exercitiis immutabiliter destinato, deque deliberationibus diuturnis gravibusque, ultrà modum constans sollicitudo premebat corda nostra: hinc, ne quid omitteremus ad religionis bonum, ad Ecclesiæ sanctæ decorem, animarumque salutem conducens; indè, ne quò pia tendebant vota nostra assequi non valeremus.

Hodie, quod ad nos attinet, finem invenerunt Concilii labores et quia humiliter postulantibus nunquàm auxilium lumenque denegat Spiritus Sanctus, cujus efflagitavimus opem, confidimus, saltem nos contra ipsius voluntatem non egisse, etsi in laboribus nostris aliquot vestigia infirmitatis humanæ remanserint.

Cur de his vestigiis doleremus? Grates semper divino flamini erunt à nobis rependendæ pro mensurâ qualiumque cœlestium donorum quæ nobis impertiri dignatum fuerit: humiliterque communi fidelium Parenti nostra subjiciemus Acta, ut supremâ ipsi divinitùs concessâ auctoritate, probet quæ probanda forent, reformet quæ exactiora esse deberent, mutet aut deleat quæ ipsius suffragium non mererentur.

Palàm libenterque vobis loquemur, filii dilectissimi : nolumus vel unicam in gregibus nostris oviculam dociliorem ergà nos inveniri, quàm nos ipsos obtemperantes esse profitemur Vicario

Christi. Ipsi obediendo, ut in die consecrationis nostræ solemniter facturos nos juravimus, nos scimus obedituros Christo auctori et consummatori fidei nostræ. Nonne Christus ipse est qui, Pio IX immensi gregis curam ovium et agnorum committens, confirmandi fratres suos in fide sanâque doctrinâ onus et officium simul ipsi credidit? Ah! fides hæc charissima, doctrina hæc apostolica, tot defensores, si opus fuisset, quot Concilii fuerant consortes, habuisset.

Sed adductis ad finem conciliaribus nostris laboribus, Charissimi, finem propterea non habent ministerii nostri labores; quinimò, graviores illi deinceps erunt : diu enim noctuque invigilandum erit observationi sanctarum regularum quas nobis aliisque præscripsimus. Gregis custodes, vincula strinximus quæ huic nos conjungebant, et catenas quibus ovile cum Deo connectebatur fortiores firmioresque præstitimus.

In mediis subversionibus quæ infelicem patriam nostram successive conturbârunt, omnia molitus est inimicus homo, ut superseminare posset zizania in medio tritici. Ipse commoverat animos, faciliorem indè reputans luctuosarum suarum doctrinarum propagationem. Nunc circuit, ut leo rugiens, quærens quem devoret. Nec dormire igitur, nec dormitare debemus. Quantùm in nobis est, sistendi sunt progressus erroris, qui sub variis formis serpere et insinuare se conatur; propugnanda est veritas, confirmandaque fides et pietas eorum qui verè Christiani sunt.

Apud populos Dei organa et legati sumus. Labia nostra custodire debent scientiam divinam. A nobis discere habent filii nostri spirituales quid ipsis sit agendum, ut se filios quoque lucis comprobent, fructus lucis producant, non communicantes operibus infructuosis tenebrarum ('). Cuique nostrum dicit Apostolus Vide ministerium quod accepisti à Domino, ut illud impleas (*) Ecclesiæ siquidem non dedit Deus pastores et doc

(') Ephes. V, 14. (*) Col. IV, 17.

« ÖncekiDevam »