Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sacræ aliaque indumenta ne passim jaceant exposita; sed singulo mane, missis absolutis, includantur ritè plicata in vestiario, et clave obserantur (1).

3. Vascula in quibus olea sacrosancta asservantur, decenter recondantur in armario obserato clavi, quam presbyter cautè custodiat. Sint argentea, quantùm fieri potest, aut saltem inargentata, vel ex stanno candido, et ab omni olei effusione sæpe purgentur. Curent insuper parochi, ut litteræ quibus Oleum tum Catechumenorum, tum Infirmorum, à Sancto Chrismate discriminatur, non in opertoriis tantùm, sed in ipsismet vasis insculpantur.

4. Paramenta ac linteamina quæ, vetustate vel aliâ de causâ, ad sacrum ministerium jam non possunt inservire, nec vendi, neque ad profanos usus converti debent, sed comburi, cineresque in piscinam injicí (2).

CAPUT VII.

De Sacrâ Liturgiâ.

1. Quod jampridem in singulorum mentibus erat, id ore uno profitemur, ad integritatem doctrinæ pietatisque servandam, plurimùm referre liturgia unitatem. Unde summorum Pontificum, præsertim verò S. Pii V, Constitutionibus obsequentes, et præcedentium Conciliorum

(') Concil. Mediol. IV, tit, de Sacrist.

(2) Can. Altaris, 39, de Conseer.

hujus provinciæ decréta renovantes, præcipimus ut usus Liturgiæ Romanæ per totam provinciam reviviscat, et in posterùm servetur. Episcopi diœceseon quæ voto Sanctæ Sedis obtemperare nondùm potuerunt, dabunt operam ut, quàm primùm fieri poterit, totius Liturgiæ Romanæ usum restituant.

[ocr errors]

2. Cùm Deus sub Veteri Lege quidquid de divino cultu præscribebatur tam accuratè faciendum voluerit, dicens « Cave ne quandò......... negligas..... cæremonias quas ego præcipio tibi (1). Quòd si audire nolueris vo» cem Domini Dei tui, ut custodias et facias.... cære» monias quas ego præcipio tibi hodie, venient super te » omnes maledictiones istæ, et apprehendent te (2). » Cùm insuper cultum longè excellentiorem Novæ Legis multò majori reverentiâ prosequi deceat, nunquam obliviscantur presbyteri et clerici, non sine gravi errore parvipendi rubricas, seu leges Ecclesiæ totam divini cultûs rationem continentes. « Recepti igitur et approbati Ca>>tholicæ Ecclesiæ ritus, qui, in minimis etiam, sine pec>> cato negligi, omitti vel mutari haud possunt, pecu» liari studio ac diligentiâ serventur (3)

[ocr errors]

3. Cùmque ad id pia mater Ecclesia hos ritus instituerit (*), ut et majestas divini cultûs commendetur, et mentes fidelium per visibilia signa ad cœlestium contemplationem excitentur; atque econtra, nisi cum gra

(') Deuter. VIII, 44.

(*) Ibid. XXVIII, 15.

(3) Bened. XIII, in Conc. Later. Tit. XV, c. 4.

- (*) Concil. Trid. Sess. XXII, c. 5.

vitate, moderatione et religione perficerentur, pietati officerent, et in contemptum rei sacræ vergerent; idcirco districtè præcipimus, ut presbyteri et clerici piè ac reverenter cæremonias omnes exsequantur, nihil festinanter, nihil negligenter, vel indevoto incessu, gestu aut vultu, sed «< tanquam angeli sacris altaribus assistentes, » et summæ majestati per omnia placentes, ea quæ de>> creta sunt servent religiosè (1). »

CAPUT VIII.

De cultu externo SS. Sacramenti.

1. Cultum sanctissimæ Eucharistiæ debitum sacerdotes promovere adnitantur; fidelibus sæpe in memoriam revocent huic SS. Sacramento exhibendum esse latriæ cultum qui vero Deo debetur, cùm illum eumdem Deum præsentem in eo adesse credamus, quem Pater æternus, introducens in orbem terrarum, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei (2); et huic adorationi accedere oportere amorem quàm maximum, cùm in eo sacramento Salvator noster divitias divini sui erga homines amoris velut effuderit, memoriam faciens mirabilium suorum (3). Memores semper tantæ majestatis et tam eximii amoris Domini Nostri Jesu Christi, presby

(') Concil. Burdig. 1624, c. III.
(2) Concil. Trid. Sess. XIII, c. 5.
(*) Ibid. c. 2.

teri ipsi, magis adhuc exemplo quàm verbo, populos doceant, quanta animi devotio ac pietas coram Sanctissimo Sacramento, in incessu, gestu, vultu, toto denique habitu, relucere debeat.

2. Omni studio et animo frequenter parochi et confessarii hortentur fideles, ut etiam intra hebdomadam, quantùm status ratio sinit, sæpius intersint sacrosancto Missæ sacrificio, quo nihil augustius, nihil utilius vivis et defunctis habet Ecclesia; et cùm amantissimus ille Salvator non in solo usu, sed permanenter adesse in tabernaculo suo voluerit, plurimùm commendent ac exemplo confirment piam praxim visitationum Sanctissimi Sacramenti, quâ, adeuntes cum fiduciâ ad thronum gratiæ, misericordiam consequantur, et gratiam inveniant in auxilio opportuno.

3. Quando danda erit benedictio aut facienda expositio Sanctissimi Sacramenti, quod nunquam nisi de licentiâ Episcopi fieri debet, ornetur altare, tuncque convocentur parochiani quò majori fieri poterit numero; seque certiorem faciat parochus coram sanctissimâ Eucharistiâ, quamdiu exposita manebit, semper adfuturos qui precentur et adorent. Cùm ad ægrotos defertur viaticum salutis, invitentur pii fideles, qui comites Domino veniant, præsertim si proprior sit domus ægroti; et quando fiunt processiones in festo Sanctissimi Corporis Christi, pompa quàm maxima testetur reverentiam omnium et devotionem erga tam ineffabile amoris mysterium; sed ea arceantur quæ fidelium pietatem, nedùm augerent, ab adoratione Sanctissimi Sacramenti distraherent.

4. In uno tantùm altari servetur sanctissima Eucharistia. Tabernaculum sit intùs panno serico circumvestitum et clavi diligentissimè obseratum. Quâlibet dię Dominicâ, mutentur ac renoventur hostiæ, pyxide priùs purgatâ ex omnibus particulis. Lampas coram Sanctissimo Sacramento diu noctuque perpetuò ardeat. Ante ostiolum tabernaculi, non ponatur vas florum vel quid simile; sed in utroque latere, nec supra, imponantur reliquiæ (1), vel sanctorum statuæ, vel quidquam aliud, præter crucem. Demum, omnino interdicimus ne adhibeantur ad altare candelæ ex sevo, quantùmvis elaborato et candido, vel ex aliâ materiâ præter ceram.

CAPUT IX..

De cultu SS Crucis, et de pio exercitio Via Crucis.

1. Ad pietatem tuendam augendumque fervorem, plurimùm confert pia et frequens meditatio sanctissimæ Passionis Domini Nostri Jesu Christi, et cultus sanctissimæ Crucis, per quam salus mundi facta est; ea idcirco parochi quæ huic saluberrimæ devotioni fovendæ aptissima judicaverint media, adhibere satagant.

2. Si particulam pretiosissimi ligni veræ Crucis habuerint, hanc, per auctoritatem competentem ritè probatam, devotè asservent, aliquoties in anno fidelium

(1) Decisio Sacræ Rituum Congregationis, 31 mart. 4824.

« ÖncekiDevam »