Sayfadaki görseller
PDF
ePub

clericorum, tempore quo vacant Seminaria, intra paræciam degentium, vitæ et moribus sedulò invigilent; catechismum saltem puerulis exponendum, pro prudentiâ suâ, illis committant; et superioribus Seminariorum, per litteras clausas, de totâ eorum agendi ratione verum coram Deo reddant testimonium.

CAPUT VIII.

De Matrimonio.

1. Profitemur Ecclesiam semper potuisse ac posse, in Christianorum matrimoniis, jure proprio, impedimenta constituere, quæ Matrimonium non solùm impediant, sed et nullum reddant quoad vinculum, quibus Christiani obstricti teneantur, etiam in terris infidelium, in eisdemque dispensare (1).

2. Ubi primùm admoniti fuerint parochi de matrimonio in parochiâ suâ contrahendo, diligenter inquirant ab his ad quos spectat, an, inter eos qui matrimonium contrahere volunt, aliquod existat impedimentum : si quod detexerint, et futuros conjuges à matrimonio detrahere nequeant, accuratè expriment in libello supplici, pro dispensatione obtinendâ, ea omnia quæ à jure vel stylo curiæ exprimenda sunt, præsertim, naturam et circumstantias impedimenti essentiales, causas dispensationis, ac statum fortunæ partium. Ut autem in re tanti momenti

(') Bulla AUCTOREM FIDE!. prop. LIX.

nihil saltem essentiale desit, sedulò religiosèque serventur ea quæ de informationibus peragendis præscribuntur, sive in jure, sive in Statutis Dioceseos.

3. Ex S. Concilii Tridentini decreto (1), Matrimonium contrahi debet, coram proprio contrahentium parocho, vel alio sacerdote, de ipsius parochi seu Ordinarii licentiâ, et duobus vel tribus testibus, modò publicata fuerint banna, juxtà præscriptionem S. Concilii Tridentini, et Statuta cujusque Dioceseos.

4. Cùm Ecclesia matrimonia Catholicorum cum Acatholicis semper interdixerit, parochi quos ab istiusmodi matrimonio deterrere non potuerint, moneant super tale impedimentum non concedi dispensationem, nisi gravi de causâ, et sub conditionibus quas, jam ab initio, sedulò ipsis exponendas curabunt, scilicet, ut pars acatholica juratam obligationem emittat permittendi educationem prolis utriusque sexûs in religione catholicâ, nec impediendi conjugi filiisque liberum catholicæ religionis exercitium. Pars verò catholica admoneatur de obligatione quam habebit, curandi totis viribus acatholici conjugis conversionem.

Obtentâ dispensatione, parochus consensum utriusque, coram testibus, recipiat, juxtà formam à S. Concilio Tridentino præscriptam, extrà ecclesiam, sine ullo sacro ritu, absque benedictione nuptiali. Si quando, matrimonio peracto, pars catholica missam pro se dici postulet, non dicatur missa pro sponso et sponsá, sed missa diei, vel alia votiva. Cæterùm, non licet parti catholicæ, post ini

(') Sess. XXIV, de Reform. Matrim. c. I.

tum coràm parocho matrimonium, hæreticum fanum adire.

Volumus autem bannorum proclamationes ante istiusmodi matrimonia fieri (1).

5. Ne matrimonium effectibus civilibus careat, volumus ut ea omnia serventur, quæ lex coram magistratu fieri præcipit; parochis tamen commendantes, ut, publicis et privatis monitionibus, omni ope et operâ, fideles avertant ab ineundo præmaturè et periculosè actu illo civili, ante diem quo nuptiæ coram Ecclesiâ sunt celebrandæ.

6. Volumus etiam ut contrahentium et testium nomina in libro ritè describantur, juxtà formam Ritualis Romani.

(') Conc. Balt. VI, 1846. Resp. S. Congr. de Prop. Fide, 3 Jul.

1847.

TITULUS IV.

De Hierarchiâ.

CAPUT I.

De Summo Pontifice.

1. Quod de Summo Pontifice definierunt Florentini Patres, hoc et nos toto animo profitemur: « Sanctam >> nempe Apostolicam Sedem et Romanum Pontificem in >> universum orbem tenere primatum; et ipsum Pontifi>> cem Romanum successorem esse Beati Petri, Principis » Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ec>> clesiæ Caput, et omnium Christianorum Patrem ac >> Doctorem existere; et ipsi, in Beato Petro, pascendi, regendi, ac gubernandi universalem Ecclesiam, à Do>> mino Nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam » esse (1). »

Ad Romanam igitur Ecclesiam, tanquàm ad unitatis Catholicæ centrum, «< in quâ est integra et vera Chris

(') Concil. Flor. tom. XIII. Edit. 4 Labb. col. 515.

» tianæ religionis soliditas (1), » « propter potiorem prin>>cipalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, >> hoc est, eos qui sunt undique fideles (2). » Primatus enim ille, tum honoris, tum jurisdictionis, divinitus Beato Petro ejusque successoribus collatus, in omnes omnino Christi fideles extenditur, nec ullis aut locorum aut temporum restringitur limitibus, cùm integrum ovile, agnos videlicet et oves, in perpetuum pascere, fratresque suos, nullo prorsus excepto, confirmare, à Christo Petrus jussus fuerit. Idcirco, planè S. Cypriano assentimur dicenti : Qui Ecclesiæ renititur et resistit; qui Cathedram Petri, super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit (3)?

Omnia proinde decreta et leges quæ ab Apostolicâ Sede prodeunt, profitemur veram esse ac sinceram pro universali Ecclesiâ credendorum normam et conscientiæ regulam. Deus quippe, ut ait S. Augustinus, in cathedrá unitatis doctrinam posuit veritatis (*). Unde eorum omnium temeritatem damnamus, qui, suprema Summi Pontificis auctoritati refragantes, de sententiis ejus ac judiciis ad Ecclesiam appellare non metuunt; quasi à Capite suo Ecclesia divelli unquàm possit, aut alibi esse quàm ubi Petrus.

Errores ergo quoscumque, quovis tempore et modo à Sanctâ Sede damnatos, damnamus; signanterque ea om

(') Concil. VIII Gen. Constantin. IV, tom. VIII. Edit. 4° Labb. col. 989.

(2) S. Iren. lib. III, Adversus hæres. C. III, num. 2.
(') S. Cypr. de unitate Eccl. Edit. Pamel. Paris. 1633.
(*) Epist. CV, ad Donat. n. 16, aliàs Epist. CLXVI.

« ÖncekiDevam »