Sayfadaki görseller
PDF
ePub

» ciplinam, quâ et sacrorum procuratio, et morum nor» ma, et jurium Ecclesiæ ministrorumque ejus ratio con» tinetur, vesanâ opinandi libidine improbari, vel ut >> certis juris naturæ principiis infestam notari, vel man» cam dici atque imperfectam (1). »

7. A mundo, quoad fieri potest, omnes clerici se separent, piis exercitiis, scientiæ sacræ, præparandis concionibus et catechismis, in secessu operam dantes. Cùm enim omne quod est in mundo sit concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ, familiaritatem cum eis qui terrena sapiunt inire non possent, quin amisso spiritu qui ex Deo est, spiritu mundi miserè inficerentur. Intra ministerii sui fines se contineant. Ab omni medicinæ aut chirurgia exercitio abstineant. Negotiis secularibus aut rerum temporalium curis non se implicent; alioquin, suæ sacro ministerio auferentur tum libertas, tum efficacia. Suæ domui sint benè præpositi; ære alieno non se gravent; et confecto etiam maturè, atque ut sacerdotem decet, testamento, rerum suarum congruo ac pio usui provideant.

Civilibus aut politicis partibus ac dissidiis non se immisceant, seu palam adhærere profiteantur : cùm enim hominibus cujuscumque partis debitores sint, nemini dare debent offensionem, nullius odium in se suscitare; benè verò corda omnium sibi devincire; ac proinde dicta, scripta, actusque suos ita componere, ut nihil aliud eos his in terris ambire manifestum sit, quàm ut omnes salvi fiant.

(') Constit. MIRARI.

CAPUT XIII.

De Presbyteris infirmis aut senio confectis.

Presbyteros, quos adhuc juvenes præmatura detinet infirmitas, vel qui, senio confecti, bonum certamen strenuè certârunt, anxiâ prosequimur sollicitudine, et necessitatibus eorum providere in votis primis habemus. Pluribus in diœcesibus, ut illis succurratur, instituta sunt æraria, vulgò Caisses de Retraite ea omnino approbamus, et sicubi desint, ut instituantur, commendamus.

Cùm insuper liceat, etiam per legem civilem, ut utilissima hæc æraria augeantur, additâ sextâ parte redituum quos ex locatione sedilium percipiunt ecclesiarum fabricæ, non possumus non suffragari Episcopo qui, pro necessitatum sublevandarum ratione, hoc medio uteretur.

Nihil demum omitti volumus, ut venerandis hisce fratribus præstò sint omnia necessaria aut utilia, adeo ut, tranquillo ac sedato animo, ultimos vitæ suæ ducant dies, sintque cujuslibet temporalis sollicitudinis expertes.

CAPUT XIV.

De exercitiis secessûs ecclesiastici.

Salutaris omnino est consuetudo quæ in hâc provinciâ viget, convocandi, singulis annis, presbyteros in

sacrum secessum, ut ibi, per aliquot dies, piis vacent exercitiis. Synodus decernit hunc usum piè ac fideliter esse servandum. Quem ut eâ auctoritate commendemus quâ major nulla est, non abs re ducimus hæc memoranda verba, quæ, paucis abhinc annis, ad omnes Episcopos direxit S. P. PIUS IX, referre: « Cùm vobis >> compertum sit ad ecclesiastici ordinis dignitatem et » sanctimoniam retinendam et conservandam, pium spi>> ritualium exercitiorum institutum vel maximè condu>> cere; pro episcopali vestro zelo, tam salutare opus » urgere, omnesque in sortem Domini vocatos monere, >> hortari, ne intermittatis, ut sæpe in opportunum ali>> quem locum, iisdem peragendis exercitiis, secedant, » quo, exterioribus curis sepositis, ac vehementiori stu» dio æternarum divinarumque rerum meditationi va» cantes, et contractos de mundano pulvere sordes de» tergere, et ecclesiasticum spiritum renovare, possint, » atque exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, >> novum induant, qui creatus est in justitiâ et sanc» titate (1). »

Paternæ huic cohortationi obsequentes, Comprovinciales Episcopi, monitis, aut, si opus sit, jussionibus etiam providebunt, ne ex suis Sacerdotibus quiquam, pluribus annis continuis, ad sacrum secessum convenire negligant, neve piis ejus exercitiis, cùm vocati aderunt, perfunctoriè intersint.

(') Encycl. 20 Novembris 1846.

TITULUS V.

De Seminariis et studiis ecclesiasticis.

CAPUT I.

De Seminariis in genere, et de eorum Moderatoribus.

4. Patres Concilii Burdigalensis nihil sibi antiquius esse profitentur, quàm pium et sanctum Seminariorum institutum, (in quo scilicet continetur ordinis sacerdotalis decus, sacri ministerii auctoritas, populorum salus, religionisque propagatio et tutamen), servare et colere, imò pro viribus augere et amplificare. Quales namque sunt ordinandi, tales esse solent ordinati; quales in Seminario alumni, tales in ministerio presbyteri. Ad pietatem et scientiam non ritè informati, fiunt in domo Dei lapis offensionis et petra scandali; ritè autem instituti et optimâ disciplinâ instructi, sollicitè curabunt seipsos probabiles exhibere Deo, operarios inconfusibiles, quorum scilicet, ut ait noster Hilarius, ornetur vita docendo, et doctrina vivendo (1).

(1) Hilar. de Trinit. lib. VIII, n. 1.

quisque parochiæ fideles jurisdictionem habent; et facultates ipsis, quatenus sunt Archipresbyteri vel Decani, collatæ, possunt vel extendi, vel restringi, vel omnino auferri, ad nutum Episcopi.

CAPUT X.

De Parochis

1. Ab anno 1801, existit in Galliis duplex Parochorum classis: alii nempe sunt verè titulares, seu inamovibiles; aliis autem confertur jurisdictio quæ, quànquàm ordinaria sit, ad nutum tamen Episcopi revocari potest. Cùm autem Summi Pontifices non semel declaraverint, «< nullam immutationem in hoc disciplinæ >> puncto esse faciendam, donec aliter à Sanctâ Sede » Apostolicâ statutum fuerit (1), » Synodus improbat et damnat eos omnes qui, auctoritate Episcoporum contemptâ, instabilem istam plurium parochorum conditionem, quasi juris communis eversivam, sacrisque Canonibus prorsus contrariam, reprehendere non dubitarent. Imò, Synodus hanc disciplinam hisce nostrorum temporum angustiis et necessitatibus omnino congruam esse existimat. Quamdiu autem Sancta Sedes, ad quam de his statuere pertinet, præsentem rerum

(') Responsio Gregorii XVI ad Episcop. Leod. an. 1845.

« ÖncekiDevam »