Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT XIII.

De Presbyteris infirmis aut senio confectis.

Presbyteros, quos adhuc juvenes præmatura detinet infirmitas, vel qui, senio confecti, bonum certamen strenuè certârunt, anxiâ prosequimur sollicitudine, et necessitatibus eorum providere in votis primis habemus. Pluribus in diœcesibus, ut illis succurratur, instituta sunt æraria, vulgò Caisses de Retraite ea omnino approbamus, et sicubi desint, ut instituantur, commendamus.

Cùm insuper liceat, etiam per legem civilem, ut utilissima hæc æraria augeantur, additâ sextâ parte redituum quos ex locatione sedilium percipiunt ecclesiarum fabricæ, non possumus non suffragari Episcopo qui, pro necessitatum sublevandarum ratione, hoc medio uteretur.

Nihil demum omitti volumus, ut venerandis hisce fratribus præstò sint omnia necessaria aut utilia, adeo ut, tranquillo ac sedato animo, ultimos vitæ suæ ducant dies, sintque cujuslibet temporalis sollicitudinis expertes.

CAPUT XIV.

De exercitiis secessûs ecclesiastici.

Salutaris omnino est consuetudo quæ in hâc provinciâ viget, convocandi, singulis annis, presbyteros in

sacrum secessum, ut ibi, per aliquot dies, piis vacent exercitiis. Synodus decernit hune usum piè ac fideliter esse servandum. Quem ut eâ auctoritate commendemus quâ major nulla est, non abs re ducimus hæc memoranda verba, quæ, paucis abhine annis, ad omnes Episcopos direxit S. P. PIUS IX, referre : « Cùm vobis >> compertum sit ad ecclesiastici ordinis dignitatem et >> sanctimoniam retinendam et conservandam, pium spi>> ritualium exercitiorum institutum vel maximè condu» cere; pro episcopali vestro zelo, tam salutare opus » urgere, omnesque in sortem Domini vocatos monere, >> hortari, ne intermittatis, ut sæpe in opportunum ali>> quem locum, iisdem peragendis exercitiis, secedant, >> quo, exterioribus curis sepositis, ac vehementiori stu» dio æternarum divinarumque rerum meditationi va>> cantes, et contractos de mundano pulvere sordes de>> tergere, et ecclesiasticum spiritum renovare, possint, >> atque exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, >> novum induant, qui creatus est in justitiâ et sanc>> titate (1). >>

Paternæ huic cohortationi obsequentes, Comprovinciales Episcopi, monitis, aut, si opus sit, jussionibus etiam providebunt, ne ex suis Sacerdotibus quiquam, pluribus annis continuis, ad sacrum secessum convenire negligant, neve piis ejus exercitiis, cùm vocati aderunt, perfunctoriè intersint.

(') Encycl. 20 Novembris 4846.

TITULUS V.

De Seminariis et studiis ecclesiasticis.

CAPUT I.

De Seminariis in genere, et de eorum Moderatoribus.

1. Patres Concilii Burdigalensis nihil sibi antiquius esse profitentur, quàm pium et sanctum Seminariorum institutum, (in quo scilicet continetur ordinis sacerdotalis decus, sacri ministerii auctoritas, populorum salus, religionisque propagatio et tutamen), servare et colere, imò pro viribus augere et amplificare. Quales namque sunt ordinandi, tales esse solent ordinati; quales in Seminario alumni, tales in ministerio presbyteri. Ad pietatem et scientiam non ritè informati, fiunt in domo Dei lapis offensionis et petra scandali; ritè autem instituti et optimâ disciplinâ instructi, sollicitè curabunt seipsos probabiles exhibere Deo, operarios inconfusibiles, quorum scilicet, ut ait noster Hilarius, ornetur vita docendo, et doctrina vivendo (1).

(1) Hilar. de Trinit. lib. VIII, n. 1.

2. Quoniam ad provehenda in meliùs studia Cleri, multùm refert ut cuilibet rei conveniens detur tempus et locus, et sic tutius iter et brevius alumnis paretur; statuimus rationem studiorum in Seminariis ita ab Episcopis esse definiendam, ut sua cuique anno adscribatur materia. Ea autem sit ubique studiorum ratio ac methodus, ut non nimis multa, sed ea duntaxat quæ verè sint clericis utilia, ipsis addiscenda proponantur. Neque enim interest ut multa scire videantur et glorientur, sed ut quæ sciverint, sciant multùm et apprimè calleant.

3. Verùm parùm est rectè studia ordinari, nisi tota alumnorum vita sic normæ cuidam subdita sit, ut nullâ diei horâ, quid sibi ad virtutis et scientiæ profectum agendum sit, dubitare possint. Idcirco regulæ pro Seminariis sapientissimæ constitutæ fuerunt, quæ, ut ab omnibus observentur, sedulò invigilandum est.

4. Ad bonum autem Seminarii regimen multùm conferet cura Episcopi, quam, juxtà canonicas sanctiones, per inspectionem et visitationem exercere sollicitus erit.

5. Quoniam hæc tanta res, informandorum à pueritiâ ad juventutem clericorum, magistros non vulgaris meriti expostulat, cautissimâ prudentiâ seligantur viri quibus hoc opus committendum erit.

Porro debent esse præstantes, ut quidquid docent apprimè teneant, nec sint omnino rudes cæterarum rerum quæ in domo ubi degunt addiscuntur. Ut autem non desint hujusmodi præceptores, omni ope enitemur ut saltem plurimi juvenes, ingenio et mente egregii, se totos, aliquot annis, studio dedant, gradum licentiæ, in litteris vel scientiis, in theologiâ vel jure canonico, obtenturi.

Jamverò, ut munus moderandi Seminarium, illi quibus id officii commissum est, ritè impleant, zelo, vigilantiâ, sapientiâ præditi sint oportet; fortem animum ad tuendam disciplinam, suavitati ac mansuetudini regiminis consocient. Gaudeant cum discipulis perpetuò versari; omnes æquali charitate prosequantur; dumque alumnorum bono sunt intenti, famulorum interea curam spiritualem non negligant.

Virtute demum ac pietate præfulgentes, cunctis sint forma vivendi. Clericos ad regularum observantiam exemplis incitent; orationis, studii, vitæ operosæ, solitudinis et silentii, modestiæ et simplicitatis in vestitu et supellectili decentis, uno tandem verbo, omnium virtutum ecclesiasticarum seipsos exemplar præbeant.

6. Etsi talibus viris nihil opus est aliâ mercede ad operosum illud munus, quàm certâ spe cœlestium præmiorum, necnon intuitu immensæ propemodùm utilitatis quam in rem christianam conferunt, Episcoporum tamen erit, magistros tam benè de Ecclesiâ meritos, omni quo poterunt modo, cohonestare, necnon providere, ut, præsertim post longos labores, vitam ducere possint ab omni temporali sollicitudine liberam. Verùm longè optabilius foret, ex omnibus magistris unam coalescere societatem, in quâ nempe omnes, piâ quâdam fraternitate devincti, sese mutuo firmarent exemplo, consiliis juvarent et precibus; in quâ demum, necessitatibus uniuscujusque omnes, simul conflato communi ærario, consulerent.

7. Ut propositos sibi fines magistri assequantur, imprimis debent discipulos variis incitamentis provocare,

« ÖncekiDevam »