Sayfadaki görseller
PDF
ePub

superium (1), ac s. Augustinus an. 400. lib.II. De doctrina christiana cap. VIII. n. 13. (2), tum concilium Carthagi niense III. an. 397. celebratum cap. XLVII. (3), tum concilium Hypponense coactum an. 393. can. XXVII. (4). Constat igitur sec. ecclesiae IV. eundem in ecclesia Romana viguisse sacrarum Scripturarum canonem, qui a conc. Tridentino sec. XVI. exhibitus est ac decreto suo firmatus; constat praeterea eundem obtinuisse canonem in Africana ecclesia ut ex adductis liquet documentis. Quapropter concludimus ecclesiam Africanam ab ipso exordio suo hunc eundem canonem ab ecclesia Romana sec. II. incipiente aut I. labente una cum Christi fide accepisse (5).

17. Ex his porro conficitur hunc ipsum canonem jam invaluisse apud Romanam ecclesiam sub finem seculi I. Cujus rei praeterea ineluctabile habemus argumentum in epistola I. (quam alii II. vocant) s. Clementis papae ad Corinthios; nam uti jamdiu animadverterant Cotelerius, et post ipsum uterque Blanchinius (6), proferuntur inibi testimo

(1) Apud Coustant, epist. Rom. Pontif. inter Innocentianas ep. vi, cap. VII.

(2) Quatuor libri de doctrina christiana a s. Augustino coepti sunt circa an. 397. et absoluti an. 406.

(3) Apud Harduin. Acta conc. tom. 1, col. 968.

(4) Hoc concilium plenarium totius Africae a Possidio in vita s. Augustini cap. VII. vocatum est. Hujus concilii canones reperiuntur in codice canonum ecclesiae Africanae, cumque fuerint vel probati vel retractati a conc. Carthagin. III, an. 397. celebrato, hinc fit ut permisceantur cum canonibus hujus posterioris concilii. Cf. Harduinum loc. cit col. 954. et col. 875. ubi in cod. eccles. Africanae canon de quo loquimur reperitur sub n. xxiv.

(5) Id aperte testatur s. Innocentius I, ep. xxv. ad Decentium episc. Eugubinum n. 2. apud Coustant. op.

cit.col.856. ac Tertullianus De praescript. cap. xxxvI. ed. Rigalt. ubi postquam de Petro, Paulo ac Joanne disseruerit qui Romae fuerunt pergit: Videamus quid didicerit quid docuerit, cum Africanis quoque ecclesiis contesseravit. . . Legem et Prophetas cum Evangelicis et Apostolicis litteris miscet, et inde potat fidem ». In quem locum cf. adnotat. p. De la Cerda ut omittam s. Augustinum qui saepius idem testatur. Cf. quae scripsimus in tract. de Trinit. cap. II, prop. 11, n. 71. not. (a). edit. 1. Rom.

(6) Franciscus videlicet, tom. II. Anastasii biblioth. De vitis rom. Pontific. pag. 48. col. 2. in notis historicis ad s. Clementem sect. 4. ejusque nepos Josephus op. cit. Praef. gener. p. 1. Notandum porro est tantae apud veteres fuisse auctoritatis epistolam s Clementis, ut pleracque ecclesiae eam legere solitae

nia ex omnibus pene Veteris Novique Testamenti libris non solum protocanonicis, verum etiam ex iis quos deuterocanonicos nuncupamus, nempe ex libris Judith, Sapientiae, Ecclesiastici, II. Machabaeorum; item ex epistola ad Hebraeos, ex II. Petri, ex epistola Jacobi. Nullam vero cum fecerit Clemens mentionem Evangelii s. Joannis ejusque Apocalypseos, colligunt eruditi Clementem hanc suam ad Corinthios epistolam exarasse aut stante adhuc Solymorum urbe ac templo, aut paulo post utriusque direptionem (1), cum nondum scilicet suum Joannes Evangelium conscripsisset (2). Quod si nonnullorum librorum deuterocanonicorum mentionem s. Clemens non injecit, ut libri Tobiae et prophetiae Baruch, item epistolae Judae et II ac III. Joannis, ideo est vel quia cum reliquis hi libri jungerentur, vel quia nulla illi sese obtulit occasio eos adducendi, prout nonnullos eadem de causa omisit ex libris protocanonicis utriusque Testamenti (3).

18. Interim ex dictis apparet eundem semper sacrorum Bibliorum obtinuisse canonem in ecclesia Romana omnium ecclesiarum matre et magistra, adeo ut ejus canon ad aetatem usque apostolicam manifeste ascendat. Epistola quippe Clementis, cum adhuc in vivis ageret Joannes, exarata est; divina autem providentia contigit, ut dile

fuerint publice diebus dominicis, imo et inter canonica scripta a non paucis recensitae fuerint, uti mox videbimus.

(1) Cf. Godofredi Vendelini de Clementis et ejus epistolarum tempore divinatio apud Cotelerium tom. 1. Patr. Apostolic. necnon ejusdem Cotelerii judicium de priore epistola s. Clementis.

(2) Cf. s. Hieronymum De viris illustr. cap. IX. cum quo consentiunt veteres omnes qui referunt ad profligandas cerinthianorum et ebionitarum haereses s.Joannem Evangelium suum scripsisse, quae quidem an.xiv. Domitiani polissimum invaluerant.

[blocks in formation]

ctus hic Apostolus sub Domitiano Romam traductus fuerit (1), et paulo post suam in insulam Patmos relegationem ad eandem ecclesiam miserit suum Evangelium et Apocalypsim, ut plenus ibi Scripturarum census reperiretur. Sane huic ecclesiae statim concreditam Apocalypsim fuisse, aperte constat ex eo quod s. Justinus Romae degens, et s. Irenaeus qui et ipse sub Eleutherio Romam se contulit, commentarios suos ediderint in hunc librum veluti canonicum et sacrum (2).

19. Et haec quidem quod spectat ad identitatem canonis Tridentini cum canone ab apostolicis temporibus recepto in ecclesia Romana vel ex ipsa canonis descriptione in adductis documentis, vel ex allegationibus Clementis Romani. Nunc adjicere praestat alia documenta, quae idipsum confirmant. Sunt autem I. Testimonia magna sedulitate collecta a cl. Blanchinio ex scriptoribus et conciliis cujusvis seculi, incipiendo a sec. I. usque ad sec. XVI. (3). II. Inscriptiones lapidariae, quas inter illustris est quae jam a sec. VIII. a quodam Gregorio presbytero in ecclesia s. Clementis posita fuit ; in ea quippe expressa fit librorum mentio qui juxta ordinem versionis Alexandrinae recipiebantur in canone Hebraeorum (4) . III. Opera musiva, sculpturae in sarcophagis, picturae in coemeteriis et in basilicis apud Ciampinium (5), Arin

(1) Uti testatur Tertullian. De praescript. loc. cit. et s. Hieronymus in comment. in Matth. lib. 11, cap. xx. edit. Vallars. tom. vII, col. 156.

(2) Cf. Euseb. hist. eccl. lib. iv, cap. xvII. et s. Hieronym. De viris illustr. loc. cit.

(3) Cf. in Appendice de scriptoribus ecclesiasticis, qui ab apostolorum aetate usque ad sacrosanctum Oecumenicum conc. Tridentinum, canonis divinarum Scripturarum seu certi veteris ac novi testamenti librorum catalogi, ab ecclesia recepti, indicem texuerunt. In cit.

[ocr errors]

Praef. Gener. p. v seqq.

(4) Cf. apud Francisc. Blanchinium tom. III. Anastasii biblioth. in notis historicis in sect. LXIV. vitae s. Gelasii pag. 197-200.

(5) Vetera monimenta. Romae 1690. Pleraque facta quae referuntur in libris deuterocanonicis V. et N. Testamenti in picturis, sculpturis et in operibus musivis christianorum aedium expressa habentur una cum illis quae habentur descripta in libris protocanonicis utriusque foederis.

ghium (1), aliosque, qui ea monumenta collegerunt ac
illustrarunt, quaeque ante Gelasii decretum jamdiu ex-
tabant in ecclesia Romana. Porro ex his constat libros
deuterocanonicos ea in ecclesia uti sacros et canonicos
habitos semper fuisse. Atque ut aliquot inde exempla pro-
feramus, in basilica s. Pauli via Ostiensi a s. Leone M. mu-
sivis, picturis, historiisque decorata, exhibentur oracula sa-
crorum Bibliorum a Genesi ad Apocalypsim: insuper in
valvis aeneis Ostiensis ipsius basilicae designantur prophe-
lae, inter quos visitur BAPOYX Baruch, qui adjungitur Je-
remiae, interque versiculos qui adducuntur ex Jeremia le-
gitur in hujus pugillari: Hic Deus nosler et non imputa-
bitur alius ; quae verba extant Baruch III, 36. (2). Tabula
tertia cubiculi tertii coemeterii Callixtiani historiam re-
fert Tobiae (3); in sarcophago Junii Bassi Daniel con-
spicitur inter leones illaesus (4); Susanna a seniorum ca-
lumniis vindicata passim in picturis vetustissimis occur-
rit (5); frequens item admodum est in antiquis monu-
mentis inscriptio: Alpha et Omega, quae in Apocalypsi
de Christo habetur ad significandum ipsum esse princi-
pium et finem (6). Quare si quis in pretiosa haec do-
cumenta digitum intendere velit, ut verbis utar Cl. Blan-

chinii, poterit canonem sacrorum Bibliorum tradere (1). IV. Id ipsum conficitur ex Ordine Romano in quo praescribitur clero universo per anni circulum lectio ex singulis recensitis libris; ex quo profecto liquet quanta sedulitate canonem suum in basilicis titulisque Romana ecclesia perpetuo custodierit (2).

20. Demum, licet canon ecclesiae Romanae ab ecclesiis omnibus, orientalibus praesertim, receptus ab initio non fuerit, tamen in magna saltem existimatione, imo veneratione quadam libros deuterocanonicos tum veteris tum novi foederis habitos fuisse ex antiquis versionibus quae adhuc extant satis elucet (3). Etenim libri hi omnes translati sunt; quod quidem haud dubie sensum illarum ecclesiarum quoad hos libros ostendit.

21. Sive igitur canonem Tridentinum cum canone conferamus, qui semper retentus fuit in ecclesia Romana ac proinde in ecclesiis item occidentalibus reliquis; sive vetera consulamus monumenta, antiquasque versiones constat quod proposuimus, canonem scilicet Tridentinum

(1) Op. et loc. cit. pag. 197.col.1. (2) Antiquus Ordo Romanus vulgatus est saepius, praesertim ab Hittorpio in op. De catholicae ecclesiae divinis officiis Romae 1591. tom. I. a Jo. Cochlaeo in Speculo Venetiis edito; a Jo. Mabillonio in Musaeo italico. tom. 11. Extat eliam in Bibliotheca PP. De la Bigne edit. III, vol. xv, p. 397. Quamvis porro Ordo Romanus per anni tempora praescribat lectiones legendas ex quovis fere Bibliorum libro, adhuc desiderabantur tituli seu sectiones in quas sac. Scripturae libri antiquitus divisi erant. Hoc autem ex antiquissimis Mss. ecclesiae Rom. vulgavit B. card. Thomasius, vir de ecclesiastica antiquitate optime meritus in op. Sacrorum Bibliorum veteres tituli, sectio nes, et stichometria opp. edit. Rom. 1747. Ant. Franc. Vezzosi tom. 1.

[ocr errors]

Jam vero ibi exhibentur tituli et sectiones omnium prorsus librorum a Genesi usque ad Apocalypsim, nempe tum librorum protocan., quam librorum deuterocanonicorum quales semper uti divinos et canonicos habuit ecelesia Romana. Hi tituli anteriores sunt saec. XI. Observat insuper doctissimus vir jam a sec. v. in eccl. latina hos titulos appositos sac. libris fuisse, et Cassiodorum meminisse horum titulorum Octateuchi, quinque librorum Salomonis, ut olim allegabantur, nempe non solum proverb. Ecclesiastes et Cantic. Cantic. verum etiam Sapientiae et Ecclesiastici; item librorum Tobiae Esther, Judith et Machabaeorum. Cf. ejus praefationem.

(3) Uti liquet ex polyglottis Valtonianis.

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »